Oldalképek
PDF
ePub

suaserunt Deum esse Christum , prophetiæ quoque divinâ fide dignissimæ præcesserunt, quæ in illo, non sicut à patribus adhuc creduntur implendæ , sed demonstrantur impletæ. (S. Augustinus de civit. Dei, lib. xxII, cap. 6, n° 1.)

(12) Jàm igitur tempus est, ô Græci, ut ex historiis externis persuasi , Moysen et cæteros prophetas, multò iis omnibus qui sapientes apud vos babiti sunt antiquiores esse, ab antiquo majorum errore discedatis, ac divinas prophetarum legatis historias, veramque ex hujusmodi scriptoribus religionem discatis. (S. Justinus, cohort. ad Græcos , cap. 35.)

(13) Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Exod. VII, 1.)

(14) V. 1, reg. x, 5 et seq. XVIII, 10.)

(15) V.3, reg. xx, 35, 4; reg. 11, 3 et seq.; IV, 38. V.21, VI; I, IX, 1.)

(16) Multa medici , multa gubernatores, agricolæ etiam multa præsentiunt; sed nullum eorum divinationem voco, ne illum quidem quo ab Anaximandro physico moniti sunt Lacedemonii, ut urbem suam et tecta linquerent, armatique in agro excubarent, quòd terræ motus instaret: túm cum urbs tota corruit, et ex monte Taygeto extrema montis quasi puppis avulsa est. Nec Pberecydes quidem illi Pythagoræ magister potiùs divinus habebitur quàm physicus, qui, cùm vidisset haustam aquam de jugi puteo, terræ motus dixit instare. (Cicero de divinat., lib. I, cap. 50.)

Quæ præsentiri, aut arte, aut ratione, aut usu , aut conjecturâ possunt, ea non divinis tribuenda , sed peritis. (Ibid. , lib. il, cap. 5.)

(17) Cognovit enim Dominus omnem scientiam , et inspexit in signum ævi; annuntians quæ præterierunt, et quæ superventura sunt revelans vestigia occultorum. (Eccl. xli, 19.)

Ad præscientiam Dei pertinet , cui omnia futura jàm facta sunt, et antequàm fiant universa sunt nota. (S. Hyeronimus comment. , in epist. ad Ephes. , lib. 1, cap. 1.)

(18) Voltaire, philosophie de l'histoire , chapitre XXXI, des oracles.

(19) Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita et de futuris æstimat, scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum, signa et monstra scit antequàm fiant, et eventus temporum et sæculorum. (Sap. vii, 8.)

Projiciunt autem scripturæ quæ illum prædicant, deos græcorum. Simulabunt, inquit, gentes deos suos, et ipsi non sunt dii. Quorum autem dii non sunt dii, horum nec yates prophetæ sunt veritatis, nec eorum prædictio inevitabilem et verum habet eventum. Quemadmodum enim procul sunt à verâ deitate, ita et à futurorum præcognitione. (Quæstiones ad orthodoxum , quæst. 146.)

(20) Annuntiate quæ ventura sunt in futurum , et sciemus quia dii estis yos. ( Is. , xli, 23.)

Ego sum Deus, et non est ultrà Deus, nec est similis mihi , annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quæ necdum facta sunt. (Ibid. , xlyi, 9, 10.)

Non enim volunlate humanâ allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines. (2, Petr. 1, 21,)

Hunc (Moysen) Deus divino et prophetico dono quod tunc in sanctos homines sursum descendebat, primum impertivit. Hunc primum religionis nostræ magistrum instituit, ac deindè cæteros post eum prophetas qui et idem ac ille donum consecuti sunt, et nos eadem iisdem de rebus docuêre. Hos religionis nostræ magistros fuisse dicemus, qui non ex humanâ cogitatione nos docuerunt, sed dono quod sursum à Deo accepêre. (S. Justinus ad græcos cohort. cap. x.) Quod quidem Dei opus est res, antequàm fiant prædicere, easque, quemadmodum prædictæ fuerunt, ità factas exhiberi. (Idem, apol. 1, cap. XII.)

Propria divinitatis nota est res futuras ità prædicere, ut prædicandi ralio vires humanas superet. (Origenes contra Celsum , lib. v, no 10.)

Undè potuisset prophetare de Christo, nisi loquente spiritu sancto. ( Idem in numeros, homil. xxvi, no 31.)

Usus est igitur his legislator verbis, quibus ei ut uteretur præceptum est. Ergò verba Dei sunt quæ per officium licet humani oris audita sunt. (S. Hilarius in psalm. cxviii, litt. 17, no 2.)

Officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non suâ. Vox ista ejus est qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius , et cui voluerit Filius revelare. (Idem in psalm. CXXXIV, n° 7.)

Atque ut scias, imperator Auguste, Christum esse qui locutus est in prophetâ et in Evangelio , tanquàm in prædestinatione Evangelii , per Esaïam dicit: Ipse qui loquebar adsum. Hoc est : adsum in Evangelio , qui loquebar in lege. (S. Ambrosius de fide, lib. II, cap. 4, no 37.)

Numqaid erraverunt prophetæ, quoniam Dominus errare non potuit ? sed in prophetis quoque Dominus locutus est, et ideò nec illi errare potuerunt. (Idem expos. in Evang. Lucæ , lib. x, no 22.)

Non enim prophetæ verba esse dicit, sed à Deo universorum prolata. Ideò non dicit: quod dictum est ab Isaiâ , sed quod dictum est à Domino. Os quippe erat Isaiæ, oraculum verò è supernis delatum. (S. Joannes Chrysost. in Matth. , homil. v, no 2.)

Ab initio considerate mundi quòd præterme, nullus sit Deus, nec alius potuerit scire ventura, nisi ego qui per prophetas nuntio quæ facturus sum ; ut, cùm prædicta complevero, divinatione probem divinita

tem. Ego enim mysterium quod retrò cunctis generationibus fuerat ignoratum, imò consilium meum staturum esse nunc dico : ut, cùm illud videritis effectum, nullum sciatis Deum , nisi eum qui hæc futura cognovit, imò præcepit fieri. (S. Hyeronimus comment. in Isaiam, lib. xii, cap. 47.)

Hic insinuatur nobis ea loqui prophetas Dei, quæ audiunt ab eo; nihilque aliud esse prophetam Dei , nisi enuntiatorein verborum Dei (S. August. quæst. in Exodum quæst. xvII.)

Quæramus ergò in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum pronuntiantem se, per hanc prophetiam, et quid futurum esset in loc tempore per ea quæ pridem facta sunt, prædicantem. Ipse enim se in prophetis prædicabat, quoniam ipse est verbum Dei. Nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni verbo Dei. Annuntiabant ergò Christum pleni Christo ; et illi eum venturum præcedebant, quos præcedentes non deserebat. ( Idem enar. in psalm. cxlii n.° 1.).

(21) Multa igitur, et alia habentes prophetarum testimonia quæ proferre possemus, fidem facimus. Cum satis ista esse ad persuasionem arbitremur his qui aures ad audiendum et intelligendum idoneas habent, eosque perspicere posse existimemus, nequaquam nos, fabularum more, ea modo quæ de opinatis filiis Jovis feruntur, dicere quidem, sed demonstrare non posse. ( S. Justinus apol. 1. a cap. 53.)

(22) Ne sis ergò incredulus; sed potiùs crede. Nam et ego non credebam id futurum , sed nunc credo, postquam hæc attentiùs considerapi simul quòd in sacras scripturas incidi sanctorum prophetarum, qui per spiritum sanctum , et præterita eodem quo gesta sunt modo, et præsentia eodem quo geruntur, et futura eodem ordine quo perficientur. Cùm igitur ea quæ eveniunt et prædicta sunt demonstrationem mihi exhibent, non sum incredulus, sed credo obtemperans Deo, cui tu quoque, si vis, obtempera , credens ei. (Théophilus Antioch. ad Antolycum, lib. I, cap. 14.)

( 23 ) Si ejusmodi tantum rationibus nitamur, doctrina nostra non nullis humana crederetur; sed prophetarum vocibus argumenta nostra confirmantur. ( Athenagoras, legat. pro christianis , n° 9. )

(24) Dei autem esse filium, et eum esse quem nos servatorem et dominum dicimus, apertè divinæ ostendunt prophetiæ bậc ratione : qui est græcorum et barbarorum Dominus persuadet his qui volunt. (S. Clemens alex. stromat. lib. yır, cap. 2.)

(25) Nam primum nostrum est uti prophetarum sermonibus, ut poté qui indè probamus, modò Jesum esse Christum quem prænuntiant, modò ex illorum scriptis ostendimus ea quæ in illo completa esse narrant evangelia. ( Origenes contra Celsum lib. 1, no 35.)

(26) Nemo asseverationi nostræ fidem commodet, nisi ostendero prophetas antè multam lemporum seriem prædicâsse fore ut aliquandò filius Dei nasceretur sicut homo, et mirabilia faceret et cultum Dei per totam terram seminaret , et postremò patibulo figeretur, et tertiâ die resurgeret. Quæ omnia cùm probavero eorum ipsorum lilleris, qui Deum suum mortali corpore utentem violaverunt, quid aliud obstabit quominus veram sapientiam clarum sit in hâc religione versari? (Lactantius divin. instit. lib. iv, cap. 10.)

(27) Apertè de Salvatoris prædicatur adventu quòd qui futurus est , antequàm in corpore nasceretur, jam vocatum est in scripturis nomen ejus , et cognitum prophetis et sanctis Dei, quia homo sit. (S. Hyeronimus comment. in Ecclesiasten.)

(28) Multùm autem falluntur qui putant nos

« ElőzőTovább »