Oldalképek
PDF
ePub

SANCTI HIERONYMI PRESBYTERI IN PSALMOS

JUXTA HEBRAICAM VERITATEM,

AD SOPHRONIUM PRÆFATIO.

Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicumque apud Septuaginta interpretes scriptum est, yévoito yévoiro, id est, fiat fiat, finis librorum sit, pro quo in Hebræo legitur, amen amen. Nos autem Hebræorum auctoritatem secuti, et maximè Apostolorum, qui semper in Novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum volumen asserimus. Psalmos quoque omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph, et Idithun, filiorum Core, Eman Ezrahitæ, Mosi et Salomonis, et reliquorum quos Esdras uno volumine comprehendit. Si enim, amen, pro quo Aquila transtulit μs in fine tantùm librorum poneretur, et non interdum aut in exordio, aut in calce sermonis sive sententiæ, nunquam Salvator in Evangelio loqueretur : Amen amen dico vobis: et Pauli epistolæ in medio illud opere continerent. Moses quoque, et Jeremias et cæteri in hunc modum multos haberent libros, qui in mediis voluminibus suis, amen, frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum hebraicorum librorum, et mysterium ejusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse hebraicus, Sephar thallim, quod interpretatur, volumen hymnorum, apostolicæ auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. Quia igitur nuper cum Hebræo disputans, quædam pro Domino Salvatore de Psalmis testimonia protulisti, volensque ille te illudere, per sermones penè singulos asserebat non ita haberi in hebræo, ut tu de Septuaginta interpretibus opponebas; studiosissimè postulasti, ut post Aquilam, et Symmachum, et Theodotionem, novam editionem latino sermone transferrem. Aiebas enim te magis interpretum varietate turbari, et amore quo laberis, vel translatione, judicio meo esse contentum. Unde impulsus à te cui et quæ possum negare non possum, rursum me obtrectatorum latratibus tradidi, maluique te vires potiùs meas, quàm voluntatem in amicitiâ requirere. Certè confidenter dicam, et multos hujus operis testes citabo, me nihil duntaxat scientem de hebraicâ veritate mutasse. Sicubi ergo editio mea a veteribus discreparit, interroga quemlibet Hebræorum, et liquidò pervidebis me ab æmulis frustrà lacerari, qui malunt contemnere videri præclara, quàm discere. Perversissimi homines. Nam cùm semper novas expetunt voluptates, et gulæ eorum vicina maria non sufficiant; cur in solo studio Scripturarum, veteri sapore contenti sunt? Nec hoc dico, quò prædecessores meos mordeam, aut quidquam his arbitrer detrahendum, quorum translationem diligentissime emendatam, olim meæ linguæ hominibus dederim; sed quod aliud sit Ecclesiis Christo credentium Psalmos legere, aliud Judæis singula verba calumniantibus respondere. Quod opusculum meum, si in Græcum, ut polliceris, transtuleris, et imperitiæ meæ doctissimos quosque viros testes facere volueris, dicam tibi illud Horatianum: In sylvam ne ligna feras. Nisi quòd hoc habebo solamen, si in labore communi intelligam, mihi et laudem et vituperationem tecum esse communem. Valere te in 'Domino Jesu cupio, et meminisse mei.

NOTE ABBREVIANTES.

vel

Hier. Hieronymus: quâ item notâ hebræus textus intelligitur : ubi autem Hieronymus ab hebræo deflectere visus, Hebræum sic notamus: Heb. Vulg. Vulgata. Ch. Chaldæus : seu chaldaica paraphrasis. Syr. Syrus, seu antiqua versio syriaca. Antiqui autem interpretes ex hebræo in græcum sic notantur : Aq. Aquila: Symm. Symmachus. Theodot. Theodotion. Theodor, Theodoretus. Comm. Hier. Commentarius Hieronymi in Psalmos: cætera obvia.

LIBER PRIMUS PSALMORUM

SECUNDUM HEBRÆOS, USQUE AD PSALMUM XLI.

PSALMUS I. MORALIS. SINE TITULO.

Vir bonus idem beatus; contrà malus idem miser. Præclarissimum sanctæ cantionis exordium, ut beatæ vitæ fine constituto, animus ad pietatis studium Deique laudes incitetur. Hic Psalmus licet inscriptione careat, tamen, cùm primus sit in libro Davidi potissimum attributo, videtur ejus esse, ut et sequens, æquè sine titulo, quem tamen ejus esse constat ex Act. iv. 25.

VERSIO S. HIERONYMI PRESBYTERI.

Beatus vir, qui non abiit in concilio impiorum, et in vià peccatorum non stetit, et in cathedrà derisorum non sedit: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.

Et erit tanquam lignum transplantatum juxta rivulos aquarum; quod fructum suum dabit in tempore suo.

Et folium ejus non defluet, et omne quod faciet prosperabitur.

Non sic impii; sed tanquam pulvis, quem projicit ventus.

Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in congregatione justorum.

Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

VERSIO VULGATA.

1. Beatus vir, qui non abiit in concilio impiorum, et in viâ peccatorum non stetit, et in cathedrà pestilentiæ non sedit:

2. Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte..

3. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo:

Et folium ejus non defluet, et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur. 4. Non sic impii, non sic : sed tanquam pulvis, quem projicit ventus à facie terræ, 5. Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum.

6. Quoniam novit Dominus viam justo rum et iter impiorum peribit.

1. Non abiit... non stetit.... non sedit.... Nota tres gradus. Primus est ire ad impios, et eorum consiliis aures præbere, contra vetitum illud: Fili, ne ambules cum eis. Prov. 1. 15. Secundus, cum peccatoribus progredi, eorumque vestigiis insistere. Tertius, in peccandi consuetudine acquiescere, et aliis corrumpendis operam dare. Quare Theodor. tria hic notat, 1. motum in malum: 2. statum, 3. habitum, sive obdurationem. Cathedra, alii, concessu. Pestilentiæ, pestilentium hominum, qui alios corrumpunt. Hieron. derisorum, alibi illusorum. Comm. in Ps. quo nomine passim perversi homines designantur in Scripturis, ut est illud: Parata sunt derisoribus judicia. Prov. xIx. 29, etc.

2. Voluntas ejus, Studium. Deum ejusque legem amat et assiduè meditatur, sicut scriptum est: Erunt verba hæc in corde tuo: meditaberis in eis, sedens in domo, et ambulans in itinere. Deut. VI. 6, 7, etc.

3. Et erit: Primò docuit divertere à malo : secundó facere bonum, juxta illud Ps. xxxvi. 27. Declina à malo, et fac bonum: tertiò his transactis, nunc mercedem proponit. Tanquàm Lignum; hæc est arbor bona, quæ bonum fructum facit. Matth. vii, 17.

4. Non sic: Repetitio deest Hier.

5. Non resurgent Non subsistent. Heb. non justificabuntur impii Deo judice. Ch. causa cadent.

6. Novit Dominus: Probat, diligit. Sic: Novi te ex nomine. Exod. xxxiii, 17.

PSALMUS II. PROPHETICUS. SINE TITULO.

Pilati, Herodis, Gentium et Judæorum conjuratio in Christum. Act. 1v, 25, 26, 27. Christi deinde victoria, et imperium toto orbe propagatum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Quare turbabuntur gentes, et tribus meditabuntur inania?

Consurgent reges terræ, et principes tractabunt pariter adversùm Dominum, et adversùm Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus à nobis laqueos eorum.

Habitator cœli ridebit, Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in irà suâ, et in furore suo conturbabit eos.

Ego autem ordinavi regem meum super Sion montem sanctum meum.

Annuntiabo Dei præceptum. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Postula à me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

Pasces eos in virgâ ferreå; ut vas figuli conteres eos.

Nunc ergo, reges, intelligite; erudimini, judices terræ.

Servite Domino in timore, et exultate in tremore.

Adorate purè, ne fortè irascatur, et pereatis de viâ.

Cùm exarserit post paululum furor ejus, beati omnes qui sperant in eum.

VERSIO VULGATA.

1. Quare fremuerunt gentes? et populi meditati sunt inania?

2. Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum, adversùs Dominum, et adversùs Christum ejus.

3. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus à nobis jugum ipsorum.

4. Qui habitat in cœlis, irridebit eos, Dominus subsannabit eos.

5. Tunc loquetur ad eos in irà suâ, et in furore suo conturbabit eos.

6. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.

7. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

8. Postula à me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ.

9. Reges eos in virgà ferreâ, et tanquam vas figuli confringes eos.

10. Et nunc, reges, intelligite : erudimini, qui judicatis terram.

11. Servite Domino in timore: et exultate ei cum tremore.

12. Apprehendite disciplina m, nequando irascatur Dominus, et pereatis de vià justà. 13. Cùm exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo..

1. Quare fremuerunt gentes, Romani: et populi, Judæi ; Spiritu Sancto interprete. Act. IV, 25, 27. 2. Astiterunt reges.... et principes.... Herodes et Pontius Pilatus : ibid, unà cum principibus sacerdotum, et aliis Judæorum primoribus.

3. Dirumpamus. Ex persona impiorum, qui Dei et Christi jugum excutere conantur. Jugum: Laqueos. Hier. Funes. Heb. præcepta quibus nos obligant. Jugum Christi suave, durum impiis videtur.

6. Ego autem constitutus: Christus loquitur. At in Heb. Deus: Ego autem ordinavi regem meum: ut apud Hier. Super Sion. Hæc quidem utcumque Davidi congruunt, sed meliùs Christo. De quo ipse David ait: Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: Ps. cix. 2. et Isaias; De Sion exibit lex, 11. 3. Prædicans: Annuntiabo Dei præceptum. Heb. ex persona Christi, ut statim Hier.

7. Filius meus es tu: Hic totus assurgit in Christum, ut Ps. LXXXVIII. 27. Ipse invocabil me; pater meus es tu, etc. et Ps. cix. 3. Ex utero ante luciferum genui te, Hodie : quam diem non modo ad æternam generationem, verùm etiam ad temporalem Christi manifestationem pertinere Patres docent. Etiam Paulus: Act. XIII. 33.

8. Gentes hæreditatem: congruit Ps. XXI. 29. Et ipse dominabitur gentium : et Ps. LXXI. 11. Omnes gentes servient ei.

9. Reges eos: Pasces. Hier. et 70, alii ex Heb. conteres. Virgå ferreå: idem Christo tribuitur. Apoc. XIX. 15. imỏ et membris Christi in regni societatem assumptis. Apoc. 11. 27. 12. Apprehendite disciplinam. Adorate purè. Hier. Osculamini Filium. Ch. id est, adorate: ut etiam notat Hieronymus Comm. Ps. 2. (Edit Bened., tom. II. Append. p. 124 ) et 1. adv. Ruf. c. 5. (Edit. Bened., tom. iv. pag. 2, pag. 371) quo sensu ordo sit: Adorate Filium, ne ortè irascatur Dominus, hoc est, Pater. Hier. ibid. qui enim non honorifical Filium, non honorificat Patrem : ait ipse Filius. Joan. v. 23.

PSALMUS III. HISTORICUS ET MORALIS.

VERSIO S. HIERONYMI.

VERSIO VULGATA.

Psalmus David, quando fugit à facie Absalomi 1. Psalmus David, cùm fugeret à facie Absaloma

filii sui.

Domine, quare multiplicati sunt hostes mei? multi consurgunt adversùm me. Multi dicunt animæ meæ, non est salus hule in Deo. Semper.

Tu autem, Domine, clypeus, circa me, gloria mea, et exaltans caput meum.

Voce meâ ad Dominum clamabo, et exaudiet me de monte sancto suo. Semper.

Ego dormivi et soporatus sum, et vigilavi, quia Dominus sustentavit me.

Non timebo millia populi, qui circumdederunt me.

Surge, Domine, salvum me fac, Deus

filii sui. Vide II. Reg. 15, 14.

2. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversùm me. 3. Multi dicunt animæ meæ : Non est salus ipsi in Deo ejus..

4. Tu autem, Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. 5. Voce meâ ad Dominum clamavi: et exaudivit me de monte sancto suo.

6. Ego dormivi, et soporatus sum: et exurrexi, quia Dominus suscepit me.

7. Non timebo millia populi circumdantis me: exurge, Domine, salvum me fac, Deus meus.

8. Quoniam tu percussisti omnes advermeus, quia percussisti omnium inimico-santes mihi sine causâ, dentes peccatorum meorum maxillam, dentes impiorum rum contrivisti. confregisti.

Domini est salus: super populum tuum benedictio tua. Semper.

9. Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua.

PSALMUS IV. HISTORICUS ET MORALIS.

Ejusdem argumenti cum præcedente, sed rebus in meliùs versis. Ita Theodor. Hic porrò ad precem vespertinam pertinet, propter vers. 9, ut sequens Psalmus ad matutinam.

[blocks in formation]

2. Quid multiplicati sunt.... multi insurgunt. Populus enim concurrens augebatur cum Absalom. II. Keg. xv. 12.

3. Animæ meæ. Mihi. Notus hebraismus et in Psalmis frequens. In Deo ejus. Ejus, dies in Heb, sed habet vocem, Selah, quam Hieronymus post Aquilam ubique vertit, Semper : voluntque esse firmantis in sempiternum. Vide Hier. Epistolam 138 ad Marcellam. At 70, per da, reddunt, voluntque Græci, post originem, esse notam inflectandæ vocis in cantu. Vulgata ubique omittit: nec immeritò, cùm nihil ad sensum pertineat.

4. Susceptor, Clypeus. Hier. et ita Heb. passim.

6. Exurrexi, evigilavi, te protegente securus. Hunc versum Ecclesia Christo resurgenti aptat.

1. Non timebo millia populi, cùm ad eum veniret nuncius dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. II. Reg. xv. 13.

8. Percussisti... sine causâ deest. Heb. Percussisti maxillam. Hier.

1. In finem. Victori. Hier. Præcentori, ut Hebræi exponunt. In carminibus, Neghinoth, instrumenti musici genus, à tangendo sic dictum. Quod autem habent 70. in finem. Patres interpretantur in Christum : Finis enim legis Christus. Rom. x. 4. Quoniam quidquid agimus, ad illum referimus, et cùm ad eum pervenerimus, ultrà, quod quæramus, non habebimus. Aug. in Ps. LIV.

2. Cùm invocarem. Invocantem me exaudisti. Hier. exaudi. Heb. Deus justitiæ meæ auctor et lestis. In tribulatione. In angustia. Heb. in angustiis latam viam et facilem aperuisti. Miserere mei. Rectè, quantumvis enim justus, tamen misericorditer exauditur. Chrys.

3. Filii hominum. Filii viri, Hier, id est, nobiles. Vide Ps. XLVIII, 3. Usquequo, usquequo

miniosè diligitis vanitatem, quærentes ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Semper. mendacium?

Et cognoscite, quoniam mirabilem red- 4. Et scitote, quoniam mirificavit Dodidit Dominus sanctum suum : Do- minus sanctum suum: Dominus exaudiet minus exaudiet me, cùm clamavero ad me cùm clamavero ad eum.

eum.

Irascimini et nolite peccare: loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete. Semper.

Sacrificate sacrificia justitiæ, et fidite in Domino.

Multi dicunt, Quis ostendit nobis bonum? Leva super nos lucem vultûs tui, Domine.

Dedisti lætitiam in corde meo in tempore frumentum eorum et vinum eorum multiplicata sunt.

5. Irascimini, et nolite peccare : quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.

6. Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino: multi dicunt, Quis ostendit nobis bona?

7. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti lætitiam in corde

meo.

8. A fructu frumenti, vini et olei sui multiplicati sunt.

In pace simul requiescam, et dormiam, 9. In pace in idipsum dormiam et requia tu, Domine, specialiter securum ha-quiescam. bitare fecisti me.

10. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

PSALMUS V. HISTORICUS ET MORALIS.

Inimicorum calumniis ac Saülis odiis vexatus, statim atque expergiscitur, ad Deum se erigit. Oratio ex persona Ecclesiæ, cùm manè adit domum Domini. Syrus, propter vers. 4.

VERSIO S. HIERONYMI.

Victori pro hæreditatibus, Psalmus David.

Verba mea audi, Domine, intellige mur

mur meum.

VERSIO VULGATA.

1. In finem pro ea, quæ hereditatem consequitur, Psalmus David.

2. Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum.

gloria mea in ignominiam ? Diligitis vanitatem, et quæritis mendacium. Heb. id est, cur me contemnitis, et vana sequimini? ad principes loquitur Absalomum secutos. Præclarè Hieron. • Usquequo inclyti mei, etc. Vulgatæ sensus ortus est, ut alibi passim, ex aliâ lectione. Usquequo gravi corde, tardi ad intelligendum quæ sit voluntas Dei.

4. Mirificavit, alii ex Heb. segregavit pium sibi; quod eodem recidit. Sanctum suum, me Christum ejus.

[ocr errors]

5. Irascimini, ita et Paulus Eph. 1v. 26. ubi hoc testimonio utitur. Suos alloquitur David ne in perduelles acriùs irascantur. Cùm irascimini, tamen nolite peccare. Quæ dicitis, loquimini in cordibus vestris super cubilia vestra, et tacete. Hier. Examen conscientiæ, ut vocant. Deum apud vos cogitate. C.

6. Sacrificate sacrificium justitiæ; quod verum est sacrificium. Ps. XLIX. 14. et L. 19. Sperate in Domino. Hæc et reliqua usque ad Psalmi finem, ita contexenda sunt : Sperate in Domino: neque exaudite dicentes, præ hostium multitudine spem nobis superesse nullam. Tu enim, Domine, favorem tuum in nos explicas: meque datâ victoriâ lætificas: et iis qui in te sperant. omnia ad vitam præsidia copiosè et opportuné præstas. Itaque in pace requiescam, tuâ singulari misericordia fretus. Hic universim sensus jam ad singula.

7. Signatum est super nos, leva super nos. Hier. vocem heb. Nesah. 70. acceperunt quasi ductam à Nasas: unde Nes vexillum : quare verterunt conuen; signatum est lumen vultus tui, quod favorem significat. Sic Prov. xvI. 15. In hilaritate vultus regis, vita: Heb. in lumine vultus regis: et ita passim in Scripturis.

8. A fructu frumenti. In tempore frumentum eorum et vinum eorum multiplicatæ sunt. Hier. Hæc evenient justis Deum cogitantibus. Posset verti ex 70. repleti sunt, id est, saturati. Qlei sui, deest Heb.

9. In pace in idipsum. In pace simul requiescam et dormiam. Hier. jacebo et obdormiam. Heb.

10. Singulariter. Specialiter securum habitare fecisti me. Hieron. cùm sim solus, tamen confidenter habitabo.

1. In finem pro eâ, quæ hæreditatem, Ecclesià scilicet. At Heb. Præcentori super Nehillot, instrumenta musica sic dicta, quod perforata essent.

« ElőzőTovább »