Oldalképek
PDF
ePub

Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

Præcepisti justitiam testimonii tui, et veritatem tuam nimis.

Consumpsit me zelus meus: quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei. Probatus sermo tuus nimis, et servus tuus dilexit illum.

Parvulus ego sum, et contemptibilis : sed præcepta tua non sum oblitus.

Justitia tua, justitia sempiterna; et lex tua veritas.

Tribulatio et angustia venerunt in me : mandata tua voluntas mea.

SADE.

137. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.

138. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.

139. Tabescere me fecit zelus meus : quia obliti sunt verba tua inimici mei. 140. Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud.

141. Adolescentulus sum ego, et contemptus justificationes tuas non sum oblitus.

142. Justitia tua, justitia in æternum; et lex tua veritas.

143. Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est. 144. Equitas testimonia tua in æterintellectum da mihi, et vivam.

[blocks in formation]

num

[blocks in formation]

vidis adversus inimicos: contabescit ac totus in lacrymas liquitur, peccata eorum dolens. 138. Testimonia... Voluisti testimonia tua ipsam esse justitiam : at Hier. Mandasti justitiam testimonia tua; hanc stricté observari jussisti.

140. Ignitum probatum : Hier. quasi per ignem. Sic Ps. x1. 7. Argentum igne examinatum: purissimum.

141. Adolescentulus... parvulus: Hier. Contemptus; in familia quoque mea pro nihilo habitus ; cùm ipse etiam Isai parens meus jussus à Samuele ut repræsentaret liberos, ne me quidem commemoratu dignum putabat, aut accensebat suis: Adhuc, inquit, reliquus est parvulus, et pascit oves. I. Reg., xvi. 11. Justificationes tuas non sum oblitus: sed præcepta tua non sum oblitus. Hier, quasi diceret: Sum equidem ætate et conditione despicabilis; at hinc tantùm com mendatus, quod leges tuas curem.

147. Præveni: præveni diluculum: Heb. In maturitate: ¿v dopig nocte intempesta : 70. in

tenebris: Hier.

148. Prævenerunt... ad te diluculo: prævenerunt vigilias: Hier. Evigilavi ad te ante ipsos vigiles, qui custodias obeunt.

150, 151. Alege autem tuâ longè facti sunt.... 'Prope es.... Illi quidem à te fugiunt, facti refugæ legis at tu prope es, o Domine præsens ultor scilicet.

[blocks in formation]

155. Longè à peccatoribus salus : quia justificationes tuas non exquisierunt.

156. Misericordiæ tuæ multæ, Domine : secundùm judicium tuum vivifica me.

157. Multi qui persequuntur me, et tribulant me à testimoniis tuis non declinavi.

158. Vidi prævaricantes, et tabescebam : quia eloquia tua non custodierunt.

159. Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine in misericordia tua vivifica me.

160. Principium verborum tuorum, veritas: in æternum omnia judicia justitiæ

tuæ.

SIN.

161. Principes persecuti sunt me gratis, et à verbis tuis formidavit cor meum. 162. Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.

163. Iniquitatem odio habui, et abominatus sum legem autem tuam dilexi. 164. Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.

165. Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

166. Expectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.

167. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.

168. Servavi mandata tua et testimonia tua: quia omnes viæ meæ in conspectu

tuo.

TAU.

169. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine : juxta eloquium tuum da mihi intellectum.

170. Intret postulatio mea in conspectu tuo: secundùm eloquium tuum eripe me.

171. Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.

172. Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua æquitas. 173. Fiat manus tua ut salvet me : quoniam mandata tua elegi.

174. Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.

175. Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.

160. Principium verborum tuorum, veritas: in æternum: A veritate orsus, stabilia omnia ac vera exequeris. A Deo creatore, unde est initium, ad Deum protectorem, pactis initis cum Abraham, deinde ad legem, ac denique ad Christum ducimur.

161. Principes... à verbis tuis... Non illos, sed legem tuam timebam.

163. Iniquitatem... mendacium : Hier.

166. Expectabam salutare: expectabam à te salutem: Dilexi: feci : Idem.

169. Da mihi intellectum : doce me: Heb.

Erravi quasi ovis perdita: quære servum tuum ; quia mandatorum tuorum non sum oblitus.

176. Erravi sicut ovis quæ periit, quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

DE CANTICIS GRADUUM.

Sequentes Psalmi quindecim videntur ad eumdem finem pertinere : nempe in secundi templi dedicatione laudes Domini populum redimentis concinunt : non quòd omnes eo tempore sint scripti; quamquam de plerisque verisimile, de nonnullis certum videtur; sed quòd alio tempore facti, huic solemnitati aplati sint, Theodor. hic in titulis; Chrysostomus in hos Psalmos passim. In gradibus templi cantati dicuntur; ut vel ex eo situ populus moneretur, eas omnes laudes Deo tribui ob templum restitutum. Quindecim porrò fuisse gradus in templo traditur, ex Ezech., xi. 22, 26, 31, 37, 49.

Spirituali sensu, Cantica graduum sunt cantica ascensionis nostræ in Deum per castum sanctumque amorem, quo veluti per gradus crescimus, atque exurgimus, ac in Deum promovemur, ut Augustinus passim in hos Psalmos. Sunt ergo, ut idem ait, ista cantica amantium, et quodam sancto desiderio flagrantium in Psalm. cxxvi. n. 1.

PSALMUS CXIX. CONSOLATORIUS.

In captivitate calumniis oppressi ad patriam suspirant.
VERSIO S. HIERONYMI..
Canticum graduum.

Ad Dominum in tribulatione meâ clamavi, et exaudivit me.

Domine, libera animam meam à labio mendacii, à linguâ dolosâ.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus juniperorum.

Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar.

VERSIO VULGATA.
Canticum graduum.

1. Ad Dominum cùm tribularer clamavi, et exaudivit me.

2. Domine libera animam meam à labiis iniquis, et à linguà dolosâ.

3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam?

4. Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis.

5. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! habitavi cum habitantibus Cedar 6. multùm incola fuit anima mea.

176. Erravi sicut ovis.... Omnes nos quasi oves erravimus. Isa., LIII. 6. Sed nos bonus ille pastor humeris reportavit. Luc., xv. 5.

2. A labiis iniquis: mendacibus: Hier. A lingua dolosa. Calumniis enim et dolis circumventi: nullam habebant requiem.

3. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam? Quid solatii tibi relinquitur ad linguam dolosam comprimendam ? aut quæ requies tibi datur à lingua dolosa tibi insidiante? Ad linguam dolosam: lingua dolosa: Heb. fortè vocativo casu: sensusque sit : ô lingua dolosa, quid tibi proficit calumniari et nocere ?

4. Sagitte potentis acutæ verba linguæ dolosæ similia sagittis. Ps. LXIII. 4. Potentis: illius scilicet qui potens est in iniquitate. Ps. LI. 3. Cum carbonibus desolatoriis: juniperorum: Heb. quod sint ardentissimi : Hier. ad Fabiol.

5. Incolatus meus prolongatus est : Heb. Meschech : quod pro nomine loci accipiunt; Moschi ad Iberiam: Cedar sunt Arabes. Itaque Meschech et Cedar duo termini fuerint imperii Babylo nici, per quod dispersus populus esset. Hei mihi, inquit, quòd procul à patria et loco sancto, in extremis gentium finibus exul ago! Quod longè luctuosius ingemiscere nos oportet, tam procul à cœlesti patriâ extorres.

6. Multum incola: diu peregrina fuit anima mea....... à patriâ, à sacris, à piorum exclusa

cœtu.

Multùm peregrina est anima mea, cum 7. Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cùm loquebar illis, impugna

odientibus pacem.
Ego pacifica loquebar, et illi bellantia.bant me gratis.

PSALMUS CXX. CONSOLATORIUS.

Deus populo suo etiam exuli et captivo certus liberator. Nota primò : populum omni ope humand destitutum, tum . 4. et 8. Dei auxilio restitutum.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum.

Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

Auxilium meum à Domino, factore cœli et terræ.

Non det in commotionem pedem tuum,| nec dormitet qui custodit te.

Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel.

Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam.

Per diem sol non percutiet te, neque luna per noctem.

Dominus custodit te ab omni malo : custodiat animam tuam.

Dominus custodiat exitum tuum, et introitum tuum, amodò et usque in æternum.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

1. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.

2. Auxilium meum à Domino, qui fecit cœlum et terram.

3. Non det in commotionem pedem tuum: neque dormitet qui custodit te.

4. Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel.

5. Dominus custodit te, Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. 6. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.

7. Dominus custodit te ab omni malo : custodiat animam tuam Dominus.

8. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum, ex hoc nunc, et usque in sæculum.

PSALMUS CXXI.

LÆTITIE ET AMORIS IN SANCTAM CIVITATEM.

David Jerusalem ac Sionem ædificans, et arcam eo inducens : II. Reg., v. 6. 7, 9; VI. 15, 16; I. Par., XI. 7. 8. Populus è captivitate redux, templum ac civitatem ædificans: exules christiani ad patriam suspirantes. Porrò hic Psalmus, et alii quidem ex his quindecim in Hebræo Davidi tribuuntur, quod indicio est non omnes Davidis esse.

VERSIO S. HIERONYMI.

Canticum graduum David. Lætatus sum eò quòd dixerit mihi : In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in portis tuis, Jerusalem:

Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus simul.

VERSIO VULGATA.

Canticum graduum.

1. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi In domum Domini ibimus.

2. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem :

3. Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.

7. Cum his qui oderunt pacem... Sic autem ex Heb. distinguit Hier. Multùm peregrinata est anima mea cum his qui oderunt pacem. Cætera deinde sic: Eram pacificus cum loquebar illis: at ipsi impugnabant me gratis. Heb. Ego pax et cùm loquebar, at ipsi ad bellum. Quod eleganter Hier. Ego pacifica, etc.

1. In montes illos æternos, scilicet cœlos: Ps. CXXII. 1.

6. Non uret: percutiet: Hier. Neque æstus diei, neque frigus noctis tibi per viam nocebit. 7. Animam tuam Dominus: deest Dominus: repetitum ex seq.

8. Exitum tuum: è terra captivitatis. Introitum tuum : in patriam.

1. In his, quæ dicta sunt..... cùm diceretur mihi : In domum Domini: nihil vetat domum Domini dici locum arcæ, ante templum ædificatum. Vide I. Reg., I. 19; 111. 3 et 15. II. Keg., XII. 20; I. Par., vi. 31. In domum Domini ibimus: vox euntium, seque mutuò adhortantium ad videndum locum sanctum.

2. Atriis portis : Heb. fortè ailaïs pro яúlais.

3. Quæ ædificatur... ædificata: Heb. 70. Cujus participatio ejus..... quæ in unum sibi con

Quia ibi ascenderunt tribus, tribus Do- 4. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus mini, testimonium Israel, ad confiten- Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini. dum nomini Domini.

Quia ibi sederunt sedes in judicio, sedes domui David.

Rogate pacem Jerusalem: sit bene his qui diligunt te.

Sit pax in muris tuis: abundantia in domibus tuis.

Propter fratres meos et amicos meos, loquar pacem tibi.

Propter domum Domini Dei nostri, quæram bona tibi.

5. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.

6. Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.

7. Fiat pax in virtute tuà, et abundantia in turribus tuis.

8. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.

9. Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.

PSALMUS CXXII. DEPRECATORIUS.

Populus in captivitate Deum invocat. Davidi tribuit Syriac. ut Hieromymus; at non He

bræus.

VERSIO S. HIERONYMI.
Canticum graduum David.

Ad te levavi oculos meos, qui habitas
in cœlis.
Ecce sicut oculi servorum ad manum
dominorum suorum;

Sicut oculi ancillæ ad manum dominæ suæ sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostrî.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri; quia multùm repleti sumus despectione.

VERSIO VULGATA.

1. Canticum graduum.

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis.

2. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum;

Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

:

3. Miserere nostri, Domine, miserere nostri : quia multum repleti sumus despectione.

Multùm repleta est anima nostra op- 4. Quia multùm repleta est anima nosprobrio abundantium, et despectione su-tra: opprobrium abundantibus, et deperborum. spectio superbis.

juncta est: Heb. Jerusalem ante à Jebusæis habitata, more antiquarum urbium, domibus hine inde ita sparsis, ut ipsis mixti Israelitæ habitarent : nunc in urbis formam per David et Joab redacta est. II. Reg., v. 6, etc. I. Par., xI. 7, 8.

4. Illuc enim ascenderunt... Tribus omnes ascenderunt ad arcam in Sione collocatam. Testimonium..... Quæ congregatio tribuum ascendentium in Jerosolymam Philistæis ereptam, testimonium est, factas Israeli de Chanaanitide acquirenda promissiones esse completas.

5. Sederunt sedes in judicio: consessus judicum ibi positi tanquam in urbe regiâ. Sedes super domum David : sedes domui David: Hier. Jerosolymis scilicet in urbe regia, et sede domûs regnatricis.

6. Abundantia diligentibus te sit bene his, qui diligunt te. Idem.

7. Fiat pax: sit pax in muris tuis: Hier. In turribus: domibus, palatiis: Heb. Hæc est enim summa votorum, ut in urbe securitas, in privatis domibus copia sit rerum omnium. 8. Propter fratres meos... Israelitas, et maximè eos qui prognati sunt è Judaicâ tribu, quibus urbs attributa est. En propter quæ Jerusalem commendetur, quod in ea domus Domini, quod urbs regia et judiciorum sedes, quod jam eam soli Israelitæ incolerent, maximė tribus Juda.

2. Sicut oculi servorum in manibus...attenti ad dominorum manus, ut vel ad levissimum indicium pareant; ita nos à Dei nutu suspensi. Donec misereatur..... Nullum enim terminum attentioni nostræ ponimus: supplices erimus, donec misereatur.

4. Opprobrium abundantibus... opprobrio abundantium, etc. Hier. quia divites et superbi ad omnem contumeliam prompti.

« ElőzőTovább »