Oldalképek
PDF
ePub

27. Vulgo εἰμι μὴ πόνει· σὲ δ ̓ αἰνῶ, μῆτερ· ἔξιθι χθονός. Hæc nemo intelligere potuit. Mea sunt, neque alia possunt esse, Euripidea. Manifesto vox eadem in tali dialogo repeti debet; neque repeti potest πόνει.

28. MS. Paris. 2713. ἔξειμι· πατέρα δέ μοι δὸς ἰδεῖν. Alii γέ μos dos eloidev. At minime decuit Polynicem ita preces effunμοι εἰσιδεῖν. dere. Reposui igitur "Εξιμεν πατέρα δ ̓ ἐν ὄσσοις εἰσιδών-De formula év oooos ideiy similibusque vide Monk. ad Hippol. 1260. ἰδὼν ἐν ὄμμασιν. Hic ἔξιμεν Musgravio debetur.

29. Vulgo oε TOTÉ. Sed TOTÈ deest in MS. Hunter. Ipse dedi σú ye: quæ voces contemtum indicant. Similiter ou ye versum Eschyli claudunt apud Plutarch. 11. p. 86. F. et Eustath. Ιλ. Γ. p. 415=314. Τράγος, γένειον ἄρα πενθήσεις σύγε.

31. Ita Blomfieldius. Vulgo xagrà youv. At Eumath. de Ismen. vII. p. 270. citatus a Valck. exhibet 'Topivia, xaigos. Εγὼ δὲ, ἀλλ' οὐ χάρτα πάσχω. Nihil hic habet γοῦν.

32. Filio sciscitanti, Ouxér' eiμì Taïs σòs nihil aliud respondere poterat mater, quam ἦ πόλλ' ἀθλία σ ̓ ἔφυσ ̓ ἐγώ. Ineptum esset eis πόλλ ̓ ἀθλία πέφυκ' έγω, quod vulgo legitur.

34. Vulgo TOTE GTGE. Ipse dedi móda. Cf. omnino Helen. 986. *Ην δ' ἐς μὲν ἀλκὴν μὴ πόδ ̓ ἀντιθῇ ποδί: ubi Ald. ποτ'. Quem locum adde iis, quæ congessi ad Tro. 391. Similiter emendavit Brunckius Vesp. 1162. "Evbes Tód: ubi omnes libri TOT', quod ad rem. Cf. Tyrtæi verba Kal móda àg Todi beis, et Euripidea in Heracl. 836. ποὺς ἐπαλλαχθεὶς ποδί. Μox vulgo sri. At perite admodum Valck. és rí ', allegatis Trach. 407. Σὺ δ ̓ ἐς τί δή με τοῦτ ̓ ἐρωτήσας ἔχεις; et Iph. Τ. 494. ἐς τί δὴ σοὶ ταῦτ ̓ ἐν ἡδονῇ μαθεῖν ;

37, 38. Vulgo B. a. At voces ws Taxa de onμave divelli τάχα σημανεῖ nequeunt. Cf. Androm. 264. τὸ δ ̓ ἔργον αὐτὸ σημανεῖ τάχα. Versus igitur transposui; transpositosque emendavi 'ns rax' οὐκέθ' αἱμάτηρον τοὐμὸν ἀργήσει ξίφος, legendo 'Ως τάχ'· ἔα κάθαιμα τἄργ ̓ οὐ τοὐμὸν ἀργήσει ξίφος: emendatosque personis de novo distribui. Etenim hæc omnia histrionis ad gestus sunt comparata. Nempe dictis ἀντιτάξομαι κτενῶν σε et κἀμὲ τοῦδ' ἔρως ἔχει, frater uterque gladii scapulum corripit: quo gestu matri perterritæ sciscitantique Tí dpáσET' Texva, respondent uterque simul filius, autò onμave s ráx': interque dicta gladium ipsum aliquantisper protrahunt: ad quem gestum refer omnino verba la xátaiμa τäpya gestumque matris, inter fratres se projicientis et utrumque manu reprimentis ; cujus tamen manus uterque rejicit, dictis οὐ τοὐμὸν ἀργήσει ξίφος: mater vero ita repulsam agre ferens, ad ædes patrias digito intendit, et jamjam e scena abitura, eloquitur voce tristi illud πατρὸς οὐ φεύξεσθ' Εριννυς: similiter filius uterque gladio jam omni stricto ad patris ædes intendunt, dictis 'Epperw

pónas 8óμos. Hactenus de rebus histrionicis, ad verba ipsa redeo. Opportune MS. Hunter. omittit ouxée': quod plane ineptum esset, junctum cum αἱμάτηρον : non enim ξίφος fuit adhuc αἱμάpov: neque melius idem intelligi poterit, modo conjungatur cum ἀργήσει: etenim diu τὸ ξίφος ἀργεῖ inter læc verba, et facta illa, quæ nuncius de morte fratrum mox commemorat. Istud ouxét in hoc loco turbis originem dedit, dum nescio quis male sedulus adscripsit Phoen. 765. ̓Αλλ ̓ εἶμ ̓, ὅπως ἂν μηκέτ' ἀργῶμsv xépa: ita enim ipse Euripides scripsit, non, ut vulgo, μn xaтagywμev. Igitur in hoc loco dedi ea, unde facilior intelligi posset lusus in ἔργα et ἀεργήσει. Quod ad verbum monosyllabona, sæpe depravatum, verbis non opus est. Unum illud moneo, quod in Œd. c. 1192. diu ad Tro. 323. emendavi. Αλλ' αὐτὸν ἔα σύ· χατέροις γοναὶ κακαί.

39. Vulgo με γαϊαν. At ratio sana postulat μ' ἐγὼ γῆν. Etenim hæc solus eloquitur Polynices, qui modo verba una cum fratre edixerat. Ideoque abesse nequit iyo, ne quis suspicetur hæc quoque verba ad fratres utrosque pertinere. MS. Paris. 2713, ad γαϊαν exhibet γρ. πάτραν.

40, 41. Vice hujus distichi vulgatur tristichon,

ὡς ἄτιμος οἰκτρὰ πάσχων ἐξελαύνομαι χθονὸς

δοῦλος ὡς, ἀλλ ̓ οὐχὶ ταὐτοῦ πατρὸς Οἰδίπου γεγώς.
οὐχ ἑκὼν γὰρ ἦλθον ἄκων δ ̓ ἐξελαύνομαι χθονός.

At MS. Harl. 6300, distichon ultimum prorsus omittit, et versum, qui vulgo exstat inter Δούλος—et Οὐχ έκών, nempe κἄν τί σοι πόλις γένηται μή με τόνδε δ' αἰτιῶ, margini adscriptum habet. Unde firmatur sententia Valckenaeri rejicientis Οὐχ ἑκὼν κ. τ. λ. At manifesto e gl. est Oidinov. Manifesto quoque hunc locum corrupit alter ille versus ad fabulæ finem, Νῦν δ ̓ ἄτιμος οἰκτρὸς ἐξελαύνομαι χθονός. Collatis igitur Phoen. 610. ἀπαιτώ σκῆπτρα εἰ 80. πατρῶν ἀπαιτῶν σκῆπτρα, erui σκῆπτρ ̓ ἀπαιτῶν ex οἰκτρα πάσχων. Mox de ἔχων et έκων permutatis dixi ad Tro. Append. p. 188. Dein minime de nihilo est arua, quod exhibent Ald. et MS Heberianus. Mox Tauтou Tarpès est ineptum: non enim Polynices hic Eteoclem loquitur. Denique Oisínov μoλw exhibet MS. Paris. 2713. superscripto tamen, yeyas glossæ: μorav quoque MS. Florent. teste Vossio. Inde erui potest Boλav et e βολών continuo fit λαβών. Ita λαβὼν ἄτιμα πολλὰ possunt opponi verbis σκῆπτρα ἀπαιτῶν.

[ocr errors]

43. Vulgo ayáλuara. Valck. intelligit altaria quod fieri nequit. Reposui áváxтopa. Eadem var. lect. in Tro. 15.

47. Manifesto in suum locum reponitur versus, qui vulgo legitur inter 40 et 41. Nempe vocem ingratam popularibus κρατήσειν quodammodo minuit dictum illud εἴ τι σοι, πόλις, γενηται. G. B.

135

De Vita JOANNIS JACOBI REISKH, Medicina Doctoris, Arabica Lingua Professoris in Academia Lipsiensi, Schola Nicolaitane Lipsiensis Rectoris, scripsit SAM. FRID. NATH. MORUS, Gr. et Lat. Linguæ Professor Lips.

VOLUISTI, Vir doctissime, ut narratio de vita Reiskii, cui summa Tecum amicitia intercessit, editioni Dionysii Halicarnassensis, quam aliquot abhinc annis Reiskius instituerat, Tuoque nomini consecraverat, adjungeretur, atque adeo flagitasti, ut a me potissimum scriberetur, quem nosses præ ceteris hoc debere Reiskio, et libenter se hoc debito exsoluturum sperares. Faciendum igitur putavi, ut voluntati Tuæ obedirem, quæ ad integritatem amoris Tui erga Reiskium humanissima, ad meum animi sensum exoptata, et ad aliorum de me opinionem perquam honorifica est. Quod enim sponte nunquam sustinuissem, cum Joannem Georgium Eccium, Professorem Lipsiensem doctissimum et elegantissimum, ante plures annos de vita Reiskii Tui accurate scripsisse scirem, quæ quidem narratio vitis philologorum, ab Illustri Harlesio editis, inserta est, id, cum Tua auctoritas intercessisset, excusatius a me fieri posse arbitratus sum. Una in re non licuit Tibi obsequi. Nam etiamsi perquam decorum erat, in extrema parte operis Dionysiani, quod summa Reiskii erga Te voluntas Tibi sacraverat, exstare narrationem de vita illius, Tuo suasu et hortatu consignatam: verissimas enim ei gratias egisti, quoniam potissimum in libro, Tibi tradito, memoriam ejus recolendam esse censuisti: nimia tamen operis imprimendi tarditas, qua ne exspectatio tua fatigaretur verendum erat, effecit, ut hæc narratio separatim prodiret. Quod si parum expressa fuerit amici Tui imago, humanissime rogo, ne Te mandatorum Tuorum poeniteat. Benevolentiam erga me Tuam, cujus tot habeo illustria documenta, ita mihi conservabis, ut Reiskii memoria tibi sancta est. Scripsi Lipsia. Mense Octobri. cIcIoCCLXXVI.

OMNIS fere Reiskianæ vitæ summa fuit, non cedere malis, sed audentiorem contra ire. Quantacumque intelligi potest paupertatis fœditas, eam omnem Reiskius expertus est. Quidquid cruciatus habet ille morbus, sedentariæ vitæ proprius, id diu noctuque animum et corpus ejus laceravit, cum post vicesimum fere ætatis annum sæpenumero omnis cogitandi acies hebetaretur, et post diurnas jactationes aut insomnes essent noctes, aut tumultuosis somniis anxiæ: unde malum ad eam sævitiem processit, ut interdum se plane destitutum existimaret, ut nullum senectutis diem doloris sensu vacuum ageret, ut summa tristitia eum ad literas, amicos,

munera, res domesticas comitaretur, ut anxietas et metus adstantibus lacrimas extorquerent. Adde his jacturam parentum, incepta centies irrita, multa multorum odia, aliosque per omnem vitam gravissimos casus. Poteritne major hac calamitas fingi, aut literarum studio tristius impedimentum objici? Etiamsi vero tanta sunt hæc mala, ut singula singulorum vitam satis reddere possint ærumnosam: tamen Reiskius, his omnibus unus obrutus, multarum lite. rarum scientiam perfecit, multos libros scripsit, multis hominibus inserviit, muneribus cum fide functus est, et, copiolis suis omnibus in librorum editiones impensis, novo plane modo erga viros doctos liberalis fuit. Hujus ergo viri vitam propius nosse, et ipsius et literarum causa fas est. Quamquam enim doctrina ejus, in libris expressa, omnibus ad cognoscendum proposita, et ad immortalitatem famæ satis commendata est: non nulla tamen, quæ ut e scriptis intelligi nequeunt, ita haud paulo plus admirabilitatis habent, videntur narrando promenda, ut, quidquid fuerit in eo, quam luculentissime adpareat.

Mişenensis fuit, in oppidulo Zoerbigensi anno hujus seculi sexto atque decimo, die quinto et vicesimo Decembris natus, e Joanne Baltasoro, coriario, et Joanna Christina Klossia: a quibus filius decennis, usus aliquamdiu privata Meisneri disciplina, in orphanotropheum Halense deductus est, ubi quinquennium exegit, interque alios præceptorem nactus est Sigismundum Jacobum Baumgartenium, nuper theologum Halensem longe celeberrimum et eruditissimum, cujus memoria tam grata fuit Reiskio, ut, si quid molesti habuisset illud tirocinii tempus, id omne suavitate nominis Baumgarteniani compensaretur. Sæpius vero dolebat, se non ab omnibus illius scholæ præceptoribus eo ductum esse, quo debebat, hoc est, ad eas artes, quibus reliquarum disciplinarum commentatio continetur: cum plerumque in recentiorum quorumdam epistolis latinis detineretur, raro veterem latinitatis genuinæ scriptorem cognosceret; aut, si quem attigisset, non tam bona ejus, quam verba externamque speciem intueri et admirari juberetur. Nec fuerat ea philosophiæ et matheseos scientia imbutus, quam illius ætatis intelligentia commode capit, carebatque multis, quæ eum academiæ maturum redderent. Igitur anno tertio ac tricesimo Lipsiam profectus, cum certam literarum viam neque ingressus esset antea, neque ingredi sciret, ab alio ad aliud delatus, tandem in libris magistrorum Judaicorum et literis arabicis hæsit, incurius de reliquo, quare eas et quo modo disceret: satis erat, eo sequi, quo nescio quis impetus animi fluctuantem abstulisset: quamquam senex confessus est, adolescentiam suam in hac quidem re stimulis gloriæ ac famæ potissimum concitatam esse. Unde etiam curtam supellectilem arabicis et rabbinicis libris coëmendis impendit, nec ullum aliud vitæ sustentandæ præsidium aut oblatum accepit, aut sponte quæsivit, modo sitim istam expleret, ac totus in adamatis literis esset. Nec reprehendimus hunc ardorem, sine quo nihil egregium exsistere potest; miramur tamen, multos in aliquo genere excellen

tes viros ab initio fere sine duce, sine ordine, sine consilio et delectu versatos esse, et temporis viriumque magnam jacturam fecisse, do nec redirent ad se, cognita digererent, et studium ordine prudentia. que moderarentur: qui si statim perito monitore usi essent, incre dibiles videntur facturi fuisse progressus, seque ipsos superaturi. Sed quem semel acerrimum honoris et gloriæ studium agitare cœpit, ei, præsertim juveni, vel summa festinatio tardior videtur.

Inter hæc accepit a Wolfio, theologo Hamburgensi meritissimo, librum arabicum Haririi, manu scriptum, quem cupidissime cognitum anno septimo et tricesimo Lipsiæ edidit. Qua re studium illud tantopere confirmatum est, ut, cum magnam arabicorum librorum multitudinem passim in bibliothecis, Leidensi nominatim, latere inaudiisset, occasionem iis utendi quovis modo quærendam esse existimaret. Decrevit ergo, quamquam nemini apud exteros notus, et cum maxime multo gravioribus, quam antea, rei familiaris difficultatibus impeditus, Leidam petere, ut, præter codices arabicos, etiam viros doctissimos, qui Bataviam orientalium literarum excellenti disciplina illustrabant, cognosceret. Tanta vis cupiditatis fuit, in eo præsertim ingenio, quod rem inchoatam deponere nesciebat. Ipse hæc de se fassus est in meletematibus de modo adjuvandi studii literarum arabicarum, quæ versioni germanicæ dissertationum academiæ Parisinæ adjecta sunt.'

Ingressus est iter anno duodequadragesimo, in quo Raphelium vidit, et Wolfium, de quo diximus, qui et omnino animum juvenis confirmavit, et latiorem incepti spem ei obtulit. Dorvillio enim, apud quem amicitia plurimum valebat, ita tradidit Reiskium, ut commendationis fructus mox enasceretur: quamquam in ipso Reiskii ardore, quem omni modo testatum faciebat, haud exiguum fuit ad conciliandam Dorvillii voluntatem momentum. Promisit nempe Dorvillius sexcenorum florenorum stipendium, si Reiskius ipsi in conferendis ac describendis codicibus operam amicam addicere vellet. Quam quidem conditionem noster renuit, non quo fugeret hujus modi negotia, aut lucrum tale sibi necessarium esse dubitaret; sed quoniam incredibilis arabicorum codicum amor urgebat, ut Leidæ mallet arabica pauper discere, quam alibi, securus egestatis, in aliis literis tempus et operam collocare. Leidæ igitur, victis tandem obscuritatis difficultatibus, Schultensio patri innotuit, per eumque veniam codicibus bibliothecæ publicæ arabicis utendi impetravit, in quibus legendis ac describendis quinquennium fere versatus est. Edito inter hæc carmine arabico (Tharapha Moallakah), multo etiam magis se in gratiam Schultensii insinuavit, ab eoque jussus est catalogum codicum arabicorum Leidensis bibliothecæ conficere. Premebat vero Reiskium gravissima paupertatis moles. Nam

' Tom. XI. p. 148-200. Opus ipsum sic inscriptum est: Historia academia humaniorum literarum Parisina: quod Gottschedia, doctissima nuper femina, e francogallico sermone in vernaculum transtulit.

« ElőzőTovább »