Oldalképek
PDF
ePub

FRAGMENTUM UINDOBONENSE (v)
EUANGELII SECUNDUM JOHANNEM

CAP. XIX. 27 — XX. 11.

IN Bibliotheca publica Uindobonensi (Hof- und Stadt-Bibliothek) ad initium codicis Latini 502, saec. IX, cui titulus 'Pactus legis Ripuariae,' folium hoc uersionis ante-Hieronymianae repositum est. Litterae fragmenti saeculi VII ineuntis uidentur, quamuis in catalogo saeculo nono tribuatur.

Folium ex membrana binis columnis, lineis in unaquaque triginta, ad normam ordinatis, scriptum est. Litterae breuiores sunt et crassiores, non tamen crassae nec turpes, quarum in prima pagina umbrae tantum restant, adeo atramentum fere totum interiit. In altera non sine magna cura legi possunt. Dextera parte folium truncatum est; quod superest hic illic mutilum est, altum centimetros 23.5, latum maxima amplitudine 16.5 et minima 15.4. Exscripsimus summa cum diligentia diebus Octobris XXIV, XXV, A.D. 1887.

Lectiones non semper concordant cum codicibus notis uett. latt. ubi a uulgata Hieronymiana discrepant. Exempli gratia legimus xix. 27 in sua potestatem (els rà idia, secum e; in sua a, b, f, ff, q, vg; om. c). Ib. 29 pertice (-ae) circumponentes, cum ff solo; ib. 34 latus eius pepugit (pupugit, b) ex graeco čvv§e (cf. percussit a, ff, percussit et perfodit q, perfodit c, inseruit e; contra aperuit, ex itacismo žvoɩέe, f, vg). Ib. 37 et iterum om. alia scriptura dicit vel simile, quod in ceteris habetur. Ceterum negligentius scriptus est codex, litteris et uerbis hic illic per incuriam perditis (e.g. inclito pro inclinato), et grammaticae regulis non seruatis.

Y

J. S.
H. J. W.

[blocks in formation]

30

29

dicit sitio uas positum
erat aceto et hysopo
plenum spongiam er
go plenam aceto perti
ce circumponentes ob
tulerunt eius ori

cum ergo accepisset ihs
acetum dixit consum
matum est inclito capi

te tradidit spm

31 iudaei ergo quonia para

sceu erat ut non re
manerent in cruce cor
pora sabbato erat eni
magnus dies sabbati
rogauerunt pilatum
ut frangerentur eorum
crura et tollerentur

32 Uenerunt ergo mili

tis et illius quidem pri
mi fregerunt crura
et alterius qui simul

crucifixi sunt cum iħu

33 Ad ihm autem cum uenis sent et uiderunt eum iam mortuum non fre gerunt eius crura

34

unus militum lancea la
tus eius pepugit et exi
uit continuo sanguis

et aqua 35 et qui uidit testi monium perhibuit et uerum est eius testimo nium et ille scit quia ue ra dicit ut et uos creda tis 36 facta sunt enim haec ut scriptura impleretur os non comminuetis ex eo et iterum uidebunt quem transfixerunt 38 Post haec autem rogauit pila tum ioseph ab arimath ia quia erat discipulus ihud et permisit pilatus

in

37

[blocks in formation]

ligauerunt eum lin

teis cum aromatibus sicut mos iudaeis est

41

sepelire erat aute

in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum nouu in quo nondum positus est quisquam 2 ibi ergo propter parasceuen quia iuxta erat monu mentum posuerunt im (?) XX.1 Una autem sabbati ma ria magdalene uenit mane cum adhuc tenebre essent ad monumen tum et uidet lapidem ?remotum a monume to

1

2 Cucurrit et uenit ad si monem petrum et ad ali um discipulum quem amabat ihs et dicit eis tulerunt dñm de mo numentum et nescimus

ubi posuerunt eum
3 exiit ergo petrus et il

currebant

SECUND,,

99 99

8

10

163

XIX. 40-XX. 11.

autem ipsi duo simul et ille alius discipulus prae currit citius petro et

uenit primus ad monu

5

mentum et cum se in clinasset et prospexit uidit posita liniamina non tamen introiuit Uenit autem simon petr us sequens et introi uit in monumentum et uidit lintiamina po sita et sudarium quod erat super capud eius non cum lintiaminibus separatim erat inuolu tum in unum locum Tunc introiuit et ille dis cipulus qui uenerat prius ad monumentum et uidit et credidit 9 non dum enim scriptura quia oportet eum a mor tuis resurgere. Abierunt ergo iterum

a semetipsos discipuli 11 maria autem stabat

ad monumentum plo rans dum ergo plorabat inclinauit se et prospexit

Cap. xx 1 uidit m. 1; uidet corr. qui et t supra lineam addidit.

In eadem columna lineae ultimae prorsus euanuerunt, et hic illic a manu recentiori perperam redintegratae videntur.

ADDITIONS AND CORRECTIONS

ΤΟ

OLD-LATIN BIBLICAL TEXTS, NOS. I AND II.

We are able, partly from our own revision, partly from the kind information given by reviewers and friends, to point out the following additions and corrections to the two previous volumes of Old-Latin Biblical Texts, which we earnestly request our readers to note in the margin of the pages where they occur. The most important corrections of No. I are re-printed here for convenience together with a few marked with an asterisk, which have been since discovered.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« ElőzőTovább »