Oldalképek
PDF
ePub

Ex supradictis ergo, Beatissime Pater, satis liquet insignem atque fervidam esse in hac Dioecesi cleri populique fidelis erga Immaculatam Deiparae Conceptionem pietatem, qua incensi vehementer omnes desiderant, atque obnixe postulant, ut pro maiori ipsius Virginis laude, ferventiorique cultu, Sanctitas Tua rem, ut articulum fidei ab omnibus credendum, solemniter definiat, atque decernat.

Expositis iam Beatissime Pater, quae ad devotionem spectant cleri populique huius Dioecesis erga mysterium immaculati Virginis conceptus, et desiderium obtinendi hac super re Apostolicam definitionem, superest ut ego, iuxta Sanctitatis Tuae placitum, aperiam quid de ipsa re sentiam, quidque exoptem.

Sentio itaque iuxta Constitutionem Alexandri VII., quae incipit: Sollicitudo omnium Ecclesiarum anni 1661, gloriosissimam Deiparam fuisse in primo instanti creationis, et infusionis eius animae in corpus ab omni labe peccati conceptam, atque exopto, ut Sanctitas Tua dogmatice id definiat tamquam articulum fidei ab omnibus firmiter credendum: compertum mihi est, atque exploratum indubitanter habeo, huiusmodi definitioni nihil obstare, pluraque validissima rationum momenta favere.

Non obstat in primis, quod ista definitio maximi utique ponderis, attentis temporum circumstantiis, in Concilio generali fieri nequeat; etenim posse Romanos Pontifices istiusmodi controversias, sicut et omnes ad fidem, mores, et religionem pertinentes, per se solos, et extra Concilium definire, ex praxi a primis saeculis usitatissima, consentiente, et plaudente Ecclesia, luculenter apparet.

Non obstat, quod pia sententia de illibata Virginis Conceptione usque a multis saeculis acriter disquisita, atque Sedi Apostolicae iteratis supplicationibus per Episcopos, Principes, et populos ad decisionem impetrandam proposita, numquam tamen fuerit decreta. Non obstat, inquam: quippe causa huiusmodi dilationis non alia est, nisi prudens Ecclesiae aeconomia, secundum quam non omnes veritates eodem tempore ab ipsa Ecclesia definiuntur; sed ea occasione, qua Spiritui Sancto visum est. Propterea Paulus V, instantibus precibus Hispaniarum Regis Philippi III, rogatus, Legato re

spondit: Se probe scire, quid posset, nec agi hic de sua, ut definiret, potestate; sed de convenientia et necessitate, atque in re tanti momenti lento gressu procedendum esse. Praeterea Synodus Tridentina, quae multa definivit non antea definita, definitionem de qua loquimur iustis de causis praetermisit; quia nempe urgentiores aliae decisiones contra haereticos erant suscipiendae, et pro temporis conditione consultius videbatur, prius adversus haereses manifestas, quam de controversiis inter catholicos, agere.

...

Non obstat sententia contraria SS. Bernardi et Thomae, aliorumque magni nominis Doctorum illos sequentium. Nam, ut ipse D. Thomas docet, (2. 2. q. 10. art. 12.) « Maximam auctoritatem habet << Ecclesiae consuetudo . . . . et magis standum est auctoritati Ec«< clesiae, quam auctoritati Augustini etc. » Insuper vulgatissima sunt testimonia eiusdem Angelici Doctoris, quibus asserit, Ecclesiam non celebrare festum, nisi obiecto sancto; unde infert B. Virginis Nativitatem, de qua nullum habemus biblicum testimonium, sanctam fuisse, quia illam Ecclesia celebrat. (3. p. q. 27. art. 1. )

Id ipsum dicere oportet de S. Bernardo. Quocirca theologi communiter censent, quod si isti sancti Doctores modo viverent, totis procul dubio viribus piam, et Ecclesiasticam sententiam de innoxia Conceptione amplexuros esse, aliterque ac olim scripturos, si eis videre licuisset Constitutiones, et decreta Pauli V, Alexandri VII, necnon Clementis XI hac super re lata, atque evulgata. Demum resistentia Doctorum nihil profuit, nec impedire potuit, quominus sententia pia magis magisque per Ecclesias populosque extenderetur, et acceptaretur, ita ut quasi palma ventis quassata vehementius assurgeret, triumpharetque vividius ac gloriosius.

Non obstat denique Scriptura Sacra, quamquam sententiis universalibus omnes homines in Adam peccavisse, doceat. Etenim Synodus Tridentina, quae hoc ipsum sub anathemate ab omnibus de fide credendum decernit (Sess. 5. decreto de peccato originali); declarat tamen (can. 5.) « non esse suae intentionis comprehendere ◄ in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, Beatam et Imma■ culatam Virginem Mariam Dei Genitricem; sed observandas esse

«< Constitutiones felic. recordationis Sixti Pap. VI. sub poenis in « eis Constitutionibus contentis, quas innovat. >>

Ex his verbis luculenter patet, sententias universales Scripturae sacrae exceptionem admittere pro immaculata Virginis Conceptione, contra quam illas adducere nihil aliud est, quam actum agere.

[ocr errors]

E converso Sacram Scripturam piae sententiae favere planum est, atque indubitatum. Quotquot enim ecclesiastici doctores de ipsius Virginis magnalibus scripsere, testimoniis biblicis illa confirmarunt: et iure merito; nam, ut ait S. Bernardus (Homil. 2. super Missus, num. 4.): «Missus est Angelus ad Virginem . a saeculo << electam, ab Atissimo praecognitam, et sibi praeparatam, a Pa<< tribus praefiguratam, a Prophetis promissam; scrutare Scriptu« ras, et proba quae dico. » Praeterea Auctor sermonum in Salve Regina (inter opera s. Bernardi, Serm. 3. num. 3.) ait de B. Virgine: « de hac, et ob hanc et propter hanc omnis scriptura facta est. » Pari modo loquuntur alii doctores ecclesiastici, ea ducti ratione, quia nempe B. Virgo divinitus fuit ab initio et ante saecula electa, ut esset Mater Dei, ac proinde numquam seiuncta ab eius Filio, de quo testimonium perhibent scripturae, et cui, salva semper eius praestantia, fuit Mater carne ac spiritu simillima.

Propterea S. Doctor Petrus Damianus (serm. 11 de Annuntiatione B. V. Mariae) non timens enuntiare de Maria illud, quod Apostolus (ad Rom. XI, 36.) de Christo scripserat, dixit: «Per ipsam, «<et in ipsa, et de ipsa, et cum ipsa totum hoc faciendum decer« nitur a Deo, ut sicut sine illo nihil factum, ita sine illa nihil re«<fectum sit ». S. Bernardus quoque eodem modo sentiens, aiebat (serm. 2. in Pentec. n. 4.): «In te, o Maria, et per te, et de te << benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat, recreavit ».

Ex praedictis apparet, Beatissime Pater, quam apposite Officium de Immaculata Virginis Conceptione, quo Clerus tam saecularis, quam regularis in Hispania ex Indulto Apostolico utitur, et incipit: Sicut lilium cum Missa Egredimini, permultis testimoniis biblicis est locupletatum. Compositum fuit a Leonardo de Nogarolis, approbante Sixto IV, simul cum pluribus indulgentiis pro illud celebran

tibus, vel eiusdem celebritati interessentibus, ut constat ex sua Constitutione, quae incipit: Cum praeexcelsa, quam Concilium Tridentinum supra laudatum, Romanique Pontifices approbarunt, et innovarunt. Praeterea Officium Romanum cum sua Missa pro usu Ecclesiae universalis iteratis vicibus a Sede Apostolica approbatum, atque praeceptum, insignia biblica testimonia exhibet, ita docens Clerum et populum, quod in Verbo Dei huiusmodi mysterium continetur.

Continetur revera, Beatissime Pater, et quidem in sensu litterali, spirituali sive mystico, ex quo firmum pro hac re depromitur argumentum. Eloquia enim sacra, quibus utitur Ecclesia in huiusmodi Officio et Missa, videlicet: Dominus possedit me in initio viarum suarum etc., atque: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita etc., quamvis de Sapientia generatim loquantur; tamen Sapientiam divinam, aeternam, et incarnatam, simulque eius sacratissimam Matrem, sine qua Filius Dei non potest filius hominis esse, implicite significant; ita ut primario Christum Dominum, et secundario Virginem Mariam designent. Alioquin, quid attinet verba illa sacra in huiusmodi rei usum derivare? Leviter ne, atque incassum ea devote proferre, ac religiosa attentione recitare non decet, ac praecipit Ecclesia?

Sentiendum igitur opinor, Beatissime Pater, certum esse ea certitudine, quae dicitur theologica et moralis, quod mysterium de innocentia originali B. Virginis inclusum existit in supra indicatis divinis eloquiis, aliisque multis passim apud scriptores parthenicos consignatis. Profecto sententia de Immaculata Conceptione, quae vetus erat in Ecclesia anno 1661, et tunc adeo creverat, ut fere omnes catholici eam amplecterentur, teste laudato Alexandro VII in sua Constitutione Sollicitudo, est hodie omnino certa in summo gradu, quo maior, nisi qui fide catholica innititur, concipi potest. Ita sentiunt theologi omnes recentiores irrecusabilibus, irresolubilibusque argumentis fundati.

Ex illis satis sit iudicare, laudatum Alexandrum VII partim declarasse, partim decrevisse: 1.° Quod sententia de praeservatione

Lett.

Vol. III.

2

Virginis in primo suae Conceptionis instanti sit pia, et ita tenenda a Christi fidelibus, ut contrarium nec publice, nec privatim, sive directe, sive indirecte liceat asserere, aut docere, prout sub gravissimis poenis etiam prohibuit, et decrevit Gregorius XV anno 1622, die 24 Maii: 2.° Quod obiectum cultus in festo Conceptionis est secundum istam piam sententiam, adeoque in quantum B. Virgo fuit concepta, non quoad corpus, sed quatenus anima eius statim in primo instanti infusionis in corpus praeservata a peccato originali, et gratia sanctificante praeventa fuit. Deinceps Clemens XI in sua Constitutione Commissi nobis anno 1708 hunc cultum ampliavit his verbis: «Venerationem et cultum Dei Genitricis Mariae plurium Ro<< manorum Pontificum praedecessorum nostrorum more ampliare « studentes . . . . . festum Conceptionis ipsius B. Virginis Mariae << Immaculatae ubique terrarum ab omnibus et singulis Christi fi<< delibus, sicut alia festa, de praecepto servari, celebrari, ac sub << praecepto observationis festorum comprehendi decernimus, prae«< cipimus, et mandamus ».

Qualis autem fuisset mos, atque mens Praedecessorum suorum, constat, tum ex supra citatis Apostolicis Constitutionibus, tum ex illa S. Pii V. quae incipit: Quod a nobis anno 1568, ubi Breviarium cum Missali a se repurgatum omnibus ad horas canonicas obstrictis servandum sub gravi praecepto proposuit. Ex tunc itaque festi de Conceptione B. Virginis celebratio, quae antea ex libera cuiusque particulari devotione peragebatur, astrictoria evasit, ita tamen ut, salvo speciali Apostolico privilegio, omnes de clero saeculari et regulari singulis annis die 8 Decembris Officium cum Missa facere tenerentur de Nativitate ipsius B. Virginis, mutato tantum verbo Nativitatis in aliud Conceptionis. Sic ex illo tempore usque in praesens constanter servatur ab omnibus Romano Breviario ac Missali utentibus, dicentibusque die 8 Decembris: «Conceptio est hodie S. Ma<< riae Virginis — Gloriosae Virginis Mariae Conceptionem celebre- Cum gaudio . . . . cum iucunditate. . . . corde et animo <<< Sentiant omnes tuum iuvamen, quicumque celebrant tuam sanctam Conceptionem ».

«mus

-

[ocr errors]
« ElőzőTovább »