Oldalképek
PDF
ePub

timuit, tradidit eum Deus in reprobum sensum, ut faceret et loqueretur ea, quae non convenirent; unde et contigit, ut illius potestati traderetur, cuius ista instinctu agebat. Nam cum, aliquo spatio sibi ad poenitentiam post dato, nec tamen resipisceret, die quadam sicut semper gulae deserviret, iam sub solis occasum domum reversus quasi redivivam esuriem sedaturus, usque in multam noctem convivium protraxit, tandemque optato cibo onustus, in lectulum se collocavit et somnum subitae morti sociavit. Qui ad sepeliendům eicitur et magno sepulcro intruditur; set ventrem admodum porrectum cum lapis superior superpositus compressu suo stringeret, per labra sepulcri in giro adeps pinguissimus, integra tamen cute, proh dolor! diffusus est: nimirum si adesses, foetorem ferre non valens nares veste obclusisses. Set quorsum ista tam multa de illo, cuius memoria praetereunda potius est, quam commemoranda? Quia profecto vides, miserum illum fuisse hominem, qui nec in ultima sua aetate linguam suam ab obtrectatione sancti viri compescere voluit, cuius etiam gloriam in fine mundi conspecturus dicet: Hic est, quem aliquando habui in derisu et in similitudine improperii; ego insensatus vitam eius aestimabam insaniam et finem eius sine honore; ecce quomodo computatus est inter filios Dei et inter sanctos sors illius est. Audiant ista, qui soli carnali cupiditati inserviunt et consimili invidia virum Dei insequebantur, et utrorumque fine conspecto, quem potius imitari debeant, exemplum accipiant; et meminerint, alterum non ita magnis opibus locupletem, set cotidie per domos discurrentem, nunc minis nunc misera subsannatione alvum implentem, et tandem veluti pecus saginato cadavere salutem suam saeculo spemque sepulcro dedisse; item alterum, cum illi omnis boni copia suppeteret et sibi paene omnia ad usus pauperum subtraheret, fructuosum

laborem gratia Dei largiente ad calcem usque perduxisse, cui, quamdiu vixit, vivere Christus erat et mori lucrum. Nos vero in nostrae narrationis itinere amoena prata conspicati non inutiliter a via divertimus, et per loca pulcherrima oculos circumferentes aliquantulum demorati sumus, et necdum odore dulcissimorum florum satiati, saepius respectantes coeptum iter perficere conabimur.

ALPERTI DE DIVERSITATE TEMPORUM
LIBER SECUNDUS.

1. De simultatibus Balderici et Wicmanni.

Postquam praefecti Godefridi et item Wicmanni res in amicitiae foedus convenerant, eamque rem utrique in posterum 1) satis sibi praesidii futuram existimarent, praefectus moritur filioque suo propter probitatem patris et summam consilii diligentiam, qua semper viguit, praefectura traditur. Set quia iners et nullius consilii nulliusque paene valetudinis erat, amicitiae tamen conventionem, quam patri Wiemannus devoverat, consulto ipsi conservare constituit, sperans, si eum sibi adiunctum haberet, facile se suorum omnium dominari posse. Ex eo tempore inter ipsum et Baldericum simultates nascebantur; et cum neuter alterum sibi superiorem esse pateretur, conventu tamen saepius inter se facto, suspecta amicitia utebantur. Set res illa conatui Wicmanni obstabat, quod eandem copiam agrorum in Gallia, quam Baldericus, non habuerat, quamvis

') Libri imposterum.

et ipse latos fines in Germania teneret et nihil, quam quod cum uxore acceperat, cis Rhenum haberet, quod tamen alterius copiis aequari non poterat. Unde quibusdam cisrhenanis familiaritate ad se vinctis, eis quid sui sit consilii proponit.

2. De castello Wicmanni a Balderico expugnato et de Munna munita.1)

Est stagnum palustre a Mosa flumine ducentis 2) passibus distans, intra ) quod erat collis exiguus, difficilis aditu, nam nisi navi propter altitudinem stagni et impeditionem paludis nequaquam adiri poterat., studenti novis rebus castellum efficiendum promittebat. Hunc locum per amicos cognitum advectis navibus adiit. Quo explorato extemplo 4) coegit magnam multitudinem armatorum et, rusticis undique evocatis et fossa in circuitu facta, editiorem admodum fecit; quem vallo circumdedit, et turribus excitatis munitionem satis firmam perfecit. Dein finitimis non sine arrogantia imperare, ut commeatus ad oppidum apportarent; custodes ipsos, qui ei consilium dederant, munitioni adponit. Quem locum in reliquum tempus ad obtinendam praefecturam et Baldericum, si quid conaretur, facilius reprimendum satis idoneum existimabat. Qua re audita Baldericus vehementer perterrebatur, suisque fortunis difficillimum credidit, et nisi his adversitatibus summa cura non prospiceret, maximum suae dignitatis honorem se amissurum non dubitabat. Itaque convocatis clientibus suis, quorum magnum numerum habebat, et legatis circumquaque missis, Lantbertum, cuius supra mentionem fecimus, et Gerhardum, cuius singulari amicitia usus est, et caeteros amicos in unum coegit, ipsisque

1) Vox Munna in libris deest, spatio relicto.

2) Ecc. duobus.

[blocks in formation]

praesentibus, quidnam contra se pararetur, exponit. Et 1) causa cognita sese in eam partem futuros, quam ille constituisset, dixerunt. Quibus cum magnifice gratias egisset, ipsis hortantibus atque cupientibus ad munitionem accessit eamque, in quantum situs paludis permisit, obsedit: namque natura loci totum circumvallare, sinu stagni longius 2) porrecto, non sinebat. Oppidani vero certi, quod telum in tanto spatio ad se adigi neque remitti posset, vallo tuto sese continebant et eventum rei expectabant. At hostes experti, quod in nullis omnino locis vado transire possent, pontem facere instituunt. Set cum diu in hoc opere insisterent, et effectum nullum labor operantium propter inmensitatem aquae dare poterat, incepto destiterunt.) Denique adductis onerariis navibus adiungunt animalia et in stagnum trahere parant, ut super naves machinis exstructis ad munitionem adpropinquarent et pugnam committerent. Denique cum plures dies in his operibus versarentur, illi, qui intra 4) oppidum erant, desperantes, ne obsessione a suo domino liberarentur, et timentes, ne victi inclementius tenerentur, iamque illis victus deficere coepisset, legatos de deditione ad Baldericum miserunt. Cognitis eorum postulatis, ut munitionem ipsam, quam fecerant, suis manibus ipsi incenderent atque destruerent, iussit. Quod ut factum est, illaesos cum suis omnibus abire permisit. His rebus confectis cum vires hostium Wicmannus sustinere diffideret, Rhenum clam transiens, Munnam castellum aggere et turribus editius extulit; et quia supra montem erat positum, tam facile illud munivit, ut nisi obsidione expugnari non potuerit. Hostes vero vicos et vicina loca crebris incursionibus, ne castellanis usui forent, rapinis et plerumque caede vasta

1) Ecc. Illi. 2) Ecc. latius. 3) Cod. regius et Ecc, destituerunt : quod huic aevo convenire videtur. Sed cf. cap. 3. 4) Pertz infra.

runt.

Adiuvabat etiam res Balderici, quod adhuc gratia imperatoris multa utebatur; et Coloniensis sacerdotis et domni Adelboldi episcopi, qui celebri fama omnium nostrae aetatis sapientissimus et Latiali lingua longe facundissimus et maximi vir ingenii est habitus, auxilia sibi adscivit. Gerhardus quoque Mosellensis 'et Lantbertus, de quibus supra mentionem fecimus, quascunque calamitates et pericula cum eo se laturos dixerunt. Hi enim duo semper ad omnes motus et seditiones concitandas erant parati.

3. De Aspola ab Adelboldo obsessa.

Post haec causa extitit, qua domnus Adelboldus Traiectensis sacerdos castra imperatoris 1) adiit, et his propter quae venerat peractis, navi per Rhenum reportatus est. Equi vero eius per ripam eiusdem fluminis iuxta Aspolam a suis reducuntur; quos clientes Godizonis, propterea quod favebant partibus Wicmanni, interceperant atque inter se distribuerant. Qua de re episcopus necessario commotus, et his iniuriis quam citius mederi cupiens, omnibns suis copiis cum Balderico adscitis, de improviso veniens Aspolam ex una parte obsedit; nam ex altera palude et stagno interiecto inaccessibilis erat. Cumque aliquot diebus acriter ab utrisque pugnaretur, et omnia studio obpugnandi experirentur, propter firmitatem loci et altitudinem turrium nihil proficere poterant. Set cum frustra laborem se sumere viderent, et spes potiundi oppidi a se discederet, simul etiam quia dicebatur 2), hostes cum exercitu adventasse, obpugnatione destiterunt et in suas sedes se receperunt. Episcopus vero his de causis, quod aute obsidionem castelli Godizo ad se in petenda

') Sic Pertz. Ecc. imprimis. Cf. II. 14. 2) Alii libri dicebantur host.

« ElőzőTovább »