Oldalképek
PDF
ePub

tamine conflixisse iamque quasdam naves direptas esse, nihil reliqui ad celeritatem sibi fecerunt; tumultu et clamore omnia complentes, nullo duce, nullo certo ordine, ut quique sibi celeriores videbantur, hostibus adpropinquabant. Quibus visis, in unum hostes conglobati occurrerunt. At nostri, qui in navibus erant, ut viderunt Nordmannos integris viribus occurrisse, relictis navibus praecipites se fugae dederunt: quos hostes consectati tot in ea fuga peremerunt, quot cursu consequi potuerunt.

10. De portu Traiectensi incenso.

Traiectenses de adventu barbarorum certiores facti, ne hostibus commodo 1) aut usui ad obsidionem castelli foret, portum omnem ipsi incenderunt. Portu exusto,

conquesti sunt barbari, cur tantum incommodum esset admissum: se nullum malum adversus locum moliri, praesertim cum Ansfridus tantae sanctitatis 2) vir eidem praeesset episcopus. Religionis tamen causa ut in castellum intromitterentur, orabant: ecclesias oblationibus suis venerari se velle dicebant. Quibus oppidani assumpto vultu et constantia respondent, se aditum armatis praebere non posse. Et quamvis facillima expugnatio esset, tamen cognoscentes, sanctum locum et tantum sacerdotem suis fortunis alias obsistere posse, nullam laesionem civitati inferentes abierunt. Quis hoc ) meritis sancti episcopi non adscribat, oppidanos contra spem metu liberatos et periculum evasisse et locum illum inviolatum permansisse? Quia vir iste sanctus scriptis nostris intervenit, libet pauca de vita eius huic operi nostro inserere.

1) Ita correxi: libri commodi.

2) Ecc. societatis, von SO mächtiger Verbindung. Bene. Infra: tantum sacerdotem suis fortunis alias obsistere posse. 3) Ecc., hic, i, e. hoc loco: quod non sper

[ocr errors]

nendum.

11. De beato Ansfrido comite.

Erat igitur Ansfridus in Bratuspantium finibus comes summae iustitiae, ut neque honoribus 1) neque donis a rectitudinis calle reflecti posset. Frequenter in consiliis et conventibus sententiae ab eo imprimis exquisitae. Ab ore eius omnes erant pendentes, et quae ipse legum de creta statuit, his nulli contradicere fas fuit. Sermo eius ita mediocritate et discretione temperatus, ut non comici nostri dictum: Ne quid nimis, supergrederetur; set et hoc adnectendum, quia ex moderatione suorum verborum facile compositio et honestas eius occulta cordis ab audientibus intellegi potuit. Quicquid vero in iugi et cotidiana confabulatione loquebatur, hoc divinarum scripturarum exemplis blande leniterque condiebat; et si quando contigit, ut a saecularibus negotiis quietus esse poterat, aut iustá iudicia tractabat, aut lectioni tanto studio insistebat, ut a quibusdam insipientibus monachicam vitam illum agere derideretur: quod ideo minus sit mirum necesse est, quia, quanto avidiori meditatione sancti divinis operibus invigilant, tanto amplius viliores mundo fiunt; et ut patientia eorum probetur, a pravis hominibus ex permissione Dei plerumque dehonestantur, teste notario spiritus sancti, dicente: Obprobrium insipienti dedisti me. Summi etiam et illustres viri, dum in iure dicendo gravius quid disceptandum erat et, ut solet fieri, diversi diversa sentirent atque variari sententiae viderentur, ad eum gratia discendi et interrogandi recurrebant. Imperialibus quoque decretis saepissime intererat, et quotiens de maioribus rebus tractandum erat, tanta auctoritate et dignitate habebatur, ut sine ipsius consilio raro aliquid statueretur. Hoc sibi in omni aetate 2) decretum, hoc sibi

') Ita correxi pro vulg. muneribus. 2) Ecc, ratione (in allen Fällen).

propositum, non sicut quibusdam ) nostri temporis, quos plerumque aut misericordia 2) aut invidia aut") iudicio labi conspicimus: de iuris et legis veritate nihil diminu erat. Ob haec ab rege frequenter adscitus et carus prae ceteris habitus. Eius oratione et pravos coercebat) et rempublicam cum pace gubernabat. Praedonibus, quibus regio Bratuspantium maxime alebatur, infestissimus erat, et crebris occursionibus eorum conata impediebat. Principem quoque eorum, desperatum hominem, cuius nomen ne dici quidem opus est, sanguine civium et praeda adul tum, frequenti fuga se vix eripientem, vehementer premebat, cum ille aut saltibus aut paludibus, densissimis ar boribus consitis, praesens periculum evadere cupiens sese occultaret. Multi praeterea triumphi, multa bella feliciter gesta, non ad perniciem civium, set ad reprimendam audaciam improborum. Haec quidem laicus gerebat.

12. Quomodo Ansfridus comes episcopus efficitur.

Cum vero Balduwinus sacerdos Traiectensis vita decederet nuntiusque in castra venisset, rex Ansfridum se. orsum manu ducens sacerdotium illud ei offerre coepit. Cumque ille reniteretur, iamque se senem, in militaribus. armis omni tempore vitae suae versatum, clericatus official suscipere omnino absurdum videri contenderet, et rex vehementer instans vi ad suscipiendum compelleret, per spiciens quia regi resistere non posset, ut cum suis rem deliberaret exposcit. Qua re impetrata et ab suis ora tione accepta, quae rex imperaret se facturum pollicetur ; et accepto gladio, quo erat accinctus, super altare sanctae Mariae posuit, dicens: Hactenus hoc honorem terrenum

1) Pertz quosdam. Ecc. Pertz edidit a iudicio.

Ecc. inscitia. 9) Ita codex regius et 4) Libri cohercebat. v. ad I. 9.

obtinui, et hostes pauperum Christi et viduarum expuli; nunc me1) deinceps huic dominae meae sanctae Mariae, qua virtute honorem et salutem animae obtineam, commendo. Haec cum diceret, omnium obortis lacrimis, applausu omnium, qui aderant, dignis eius meritis tribuitur infula pontificalis. Versiculos quidam e nostris 2) de his rebus ceci nit, quos etiam huic opusculo intexere libuit, ut et alium in nostra narratione testem haberemus.

13. Versus de eadem re.

O bona Traiectum mater praeelecta locorum,
Nunc retines dominum generali laude potitum.
Ansfrid pro meritis decus est tibi pontificalis "),
Est et praelectus Domino confessor et almus.
Qui prius in bello firmabat regna popello,
Ecclesiae custos nunc est sanctusque sacerdos.
Vertitur in melius sic sic certaminis usus.
Quondam bellator, nunc autem pacis amator;
Tunc pars bellorum, nunc autem dux animarum;
Quondam pugnabat, populi nunc corda gubernat.
Militis officium precis obmutavit in usum;
Veste sacerdotis nunc prorsus liber ab armis,
Accepit calicem manibus liquitque mucronem.
Deposuit parmam cepitque 4) levare") patenam;
Sprevit vexillam, voluit quia psallere missam;
Nunc missam cantat precibusque fideliter instat.
Ita sub exemplo Petri facit indubitando,

Qui primus cecinit missam barbamque totondit.
Quae vult ut veniant Deus, omnia protinus adstant.

1) Ecc. omittit nunc, Pertz me. 2) Ecc. Henricus. 3) sc. sedis. 4) Pertz coepitque: quod minus placet propter oppos. deposuit. Inf. levare ponitur more Graeco pro ut levaret. 5) Ecc. et cod. regius lavare. 6) Ecc. cum. Coniungas: omnia, quae.

De cane fecit ovem Deus hic, ut fecerat olim,
Ad se cum Paulum rapuit de sorte luporum,
Quem post ecclesiae doctorem iusserat esse.
Nunc est albatus, cum stemmate glorificatus,
Atque stolam portat, virtutis et arma ministrat.
Qui prius in multis valuit per bella periclis,
Gloria pastoris sonat in sermone suavis.

14. De caecitate, monachica vita et eleemosyna Ansfridi.

Sumpto episcopatu aliquamdiu canonicis vestibus utebatur, non quidem elationis causa, set ne dedignationis suspicione a caeterorum moribus sacerdotum videretur dissentire. Set quia propitius 1) Dominus iam illum ad suam servitutem advocavit iamque illi curam ecclesiae commisit, adhuc plenius sua consueta pietate sibi adiungere disposuit. Nam quamvis impossibile sit vitam ullius 2) sancti sine peccatis transire, cum tamen 3) illa, quae fragilitate carnis incaute contracta sunt, largissima Dei misericordia in hoc saeculo aliqua molestia corporali soleant purgari, attestante scriptura, quae dicit: Flagellat Dominus omnem filium, quem recipit; Ansfridus lumen in hac valle tenebrarum 4) amisit, taliter quodammodo manente integritate oculorum, ut nihilo minus tamen 5) aspicienti videns videretur. Defectum quidem visus retinuit, set deformitas faciem viri nulla dehonestavit. Hoc ex benignitate Salvatoris nostri credo actum esse, ut, extincto oculorum desiderio et exclusa occasione peccandi, et vultus dignita

1) Sic emendavi. Vulg. pius.

3) Ecc. om. cum.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

4) Ita emendavi. Vulgo: lumen harum tenebrarum. 5) Ita emendavi. Vulgo: nihil minus quam aspic. Pro videns Ecc. frustra proponit caecus.

« ElőzőTovább »