Oldalképek
PDF
ePub

1

censum oblatum est Deo? Quandò sacrificium purum? Non posses aliud proferre tempus quam hoc posteà quam Christus advenit. Quod, nisi de hoc tempore prædixit? nisi de nostro sacrificio vaticinatus est? sed de judaïco etiam legi repugnat prophetia. Nam cùm Moses vetet alio in loco sacrificium fieri præterquàm in eo quod elegit Dominus Dens, cùmque ille in unum locum sacrificia illa concluserit, sanè propheta dicens quod in omni loco incensum adolendum sit, ac sacrificium purum adversatur, et repugnat Mosi. Verùm nulla est inter eos pugna neque dissentio: ille de alio locutus est sacrificio, et hic de alio post vaticinatus est. Undè hoc declaratur? tùm ex iis quæ dicta sunt, tùm ex aliis pluribus signis? Ac primùm ex ipso loco: non enim in unâ civitate, quemadmodùm sub Judæis, sed ab ortu solis usque ad occasum prædixit hanc culturam esse celebrandam. Prætereà ex sacrificii modo: siquidem purum illud appellans, declaravit de quo loquaretur. Deniquè à personis offerentium: non enim dicit in Israël, sed in gentibus. At ne putares quod in unâ, duabusve, aut tribus civitatibus, hoc culturæ genus instaurandum esset? non simpliciter dixit in omni loco, sed à solis ortu usquè ad occasum; demonstrans quod quantùm terræ sol adspicit, tantumdem evangelium esset occupaturum. (S. Joannes Chrysost. contrà Judæos, orat. v, no 12.)

(63) Malachias apertè et in fine omnium prophetarum de abjectione Israël, et vocatione gentium: Non est mihi volontas in vobis, etc. (S. Hyeronimus, epist. ; ad Paulinam 1, de studio script.)

(64) Malachias prophetans ecclesiam quam per Christum cernimus propagatam Judæis apertissimè, dicit ex personâ Dei: Non est mihi voluntas in vobis, etc. Hoc sacrificium per sacerdotium Christi, secundùm ordinem Melchisedech, cnm in omni loco,

à solis ortu usquè ad occasum, Deo jam videamus offerri; sacrificium autem Judæorum, quibus dictum est: Non est mihi voluntas in vobis, nec accipiam de manibus vestris'munus cessasse negare non possunt qui adhuc expectant alium Christum, cùm hoc quod prophetatum legunt et impletum vident, impleri non potuerit nisi per ipsum. (S. Augustinus, de Civit. Dei, lib. xvIII, cap. 35, no 3.)

[ocr errors]

(65) Euntes ergo docete omnes gentes... docentes eosservare omnia quæcumque mandavi vobis. (Matth. XVIII, 19, 20.)

Et dixit eis: Euntes in mundum universum, prædicate evangelium omni creaturæ... Illi autem profecti prædicaverunt ubiquè, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. (Marc. XVI, 15, 20.)

(66) Non sum missus nisi ad oves quæ perieruut domûs Israël. (Matth. xv, 24.)

(67) In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potiùs ad oves quæ perierunt domûs Israël. (Marc. x, 5, 6.)

(68) Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæâ et Samariâ, et usquè ad ultimum terræ. ( Act. 1, 8.)

(69) Tunc constanter Paulus et Barnabus dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis æternæ vita, ecce convertimur ad gentes: sic enim præcepit nobis Deus. (Act. x, III, 46, 47. )

(70) Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas; non veni solvere, sed adimplere. (Matth. v, 77.)

(71) Custodi verbum tuum legitimum tibi, et filiis tuis usquè in æternum. (Exod. x11, 24.) Vid. etiam Exod. xxviii, 43; xxx, 21; Levit. VI, xvi, 29, 34; XVII, 7; XXIII, 21, 31, 41; Num.

T. II.

9.

18;

x, 8; xviii, 8, 23; xIx, 2; et alibi multoties. (72) Dabo tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam. (Gen. xvII, 8.)

(73) De advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terrâ vestrâ, hos habebitis famulos, et hæreditatis jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum. (Levit. xxv, 45, 46.)

Assumes fabulam, et perforabis aurem ejus in januâ domûs tuæ, et serviet tibi usquè in æternum. (Deut. xv, 17.)

(74) Positi sunt lapides in monumentum filiorum Israël usquè in æternum. (Jos. IV,

7.) (75) Stabiliam thronum regni ejus usquè in sempiternum... Fidelis erit domus tua et regnum tuum usquè in æternum. (2 Reg. vII, 13,

16.)

(76) Tenebræ et palpatio facta sunt super speluncas usquè in æternum. (Is. xxxii, 14.)

(77) Si defecerint leges istæ coràm me, dicet Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coràm me cunctis diebus. (Jerem. xxx1, 36.)

(78) Deus ipsi veniet et salvabit vos. Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudius, et aperta erit lingua mutorum. (Is. xxxv, 4, 5. )

(79) Démonst. évang., propos. VII, n° 15.

(80) De turbâ autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cùm venerit, numquid plura signa faciet quàm quæ hic facit? (Joan. vII, 31.)

(81) Cùm autem venissent ad eum viri, dixerunt: Joannes-Baptista misit nos ad te, dicens: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? In ipsâ autem horâ multos curavit à langoribus, et plagis, et spiritibus malis; et cæcis multis donavit visum. Et respondit illis Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis; quia cæci vident, claudi ambulant, le

prosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. (Luc. VII, 20, 21, 22.)

(82) In evangelio, cùm mitteret discipulos suos Joannes ad Dominum Jesum, dicebat: Tu es qui venturus est, an alium expectamus? Respondit Jesus cæcos videre, claudos ambulare, audire surdos. Hoc enim adventûs sui testimonium fore per Esaïam prophetam significaverat. Hæc ergo quæ annuntiavit per prophetas, in evangelio manifestavit; et quæ locutus est per prophetas, in evangelio ipse complevit. (S. Ambrosius, Enar. in psalm. cxxIII, sermo 17, no 7.)

(83) Atque illud etiam prædictum esse Christum nostrum morbos omnes curaturum et mortuos excitaturum, ex his verbis audite: In adventu ejus saliet claudus sicut cervus, et diserta erit lingua mutorum; cæci videbunt, et leprosi mundabuntur; et mortui resurgent et ambulabunt. Quæ quidem ab eo facta esse, ex confectis sub Pontio Pilato actis discere potestis. (S. Justinus, Apol. 1, cap. 48.)

(84) Sed ne quis nobis opponat nihil obstare quominùs et is qui apud nos dicitur Christus, homo ex hominibus, acta magica quæ dicimus oracula ediderit, ac proptereà filius Dei esse ausus sit, jam demonstrationem statuemus non dicentibus credentes, sed futura antequàm fiant prædicentibus, necessariò fidem habentes; eo quod ipsis oculis ità ut prædicta fuerunt evenisse et evenire videamus: quæ sanè demonstratio vobis quoque, ut arbitramur, maxima et verissima videbitur. (S. Just., Apol. I cap. 30.)

Jam sæpè Celsus, quia inficiari non poterat miracula quæ Jesus fecisse scribitur, illa præstigiis tribuenda esse calomniatus est; et nos contrà sæpè pro viribus pugnavimus. Nunc autem nobis quasi interrogatis quâ causâ illum esse Dei filium judicamus,

id responsi adscribit nos ità judicasse, quòd cæcos et claudos curaverit; quibus addit, quodque ut dicitis vos mortuos suscitaverit. Claudos et cæcos à Jesu curatos fuisse, quamobrem illum pro Christo, Deique filio habemus, indè perspicuum est, quod in prophetis scriptum sit: Tunc aperientur oculi cœcorum, etc. (Origenes contrà Celsum, lib. 11, n° 48.)

Quæ (miracula) videntes, tunc Judæi dæmoniacâ fieri potentiâ arguebant, cùm omnia sic futura ut facta fuêre arcanæ illorum litteræ continerent. Legebant quippè cùm aliorum prophetarum, tùm Esaïæ verba dicentis, etc. (Lactantius, divin. Inslit., lib. Iv, cap. 15.)

Videtis certè quemadmodùm prædicationem doctrinæ apostolicæ propheticum testimonium comitetur. Ut enim non contemnerentur, neque fabulosa ducerentur quæ apostoli annuntiabunt, demonstrabuntur hæc à prophetis antè fuisse prædicta; quæ etsi attestabantur miracula, non defuissent (sicut etiam nunc quidam adhuc muscitant) qui magicæ potentiæ cuncta illa tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione propheticâ vinceretur. Magicis enim artibus longè antequàm nascerentur prophetas sibi constituere à quibus prænuntiarentur, nemo utiquè diceret. (S. Augustinus contrà Faustum, lib. xII, cap. 45.)

(83) Quin hoc quoque considerandum est, quod prodigiosa et admirandæ potentiæ eos quidem, qui Domini tempore extitissent, invitare poterant ad credendum, ut non servassent post multa tempora evidentem demonstrationem ; cùm ex quoque jam pro fabulis penè habeantur. Plus enim potentiis ac miraculis illius temporis potuit ad persuadendum prophetia, qnæ nunc cum potentiis ipsis et miraculis expenditur ac comparatur, confirmans prophetiæ

« ElőzőTovább »