Oldalképek
PDF
ePub

Desuper irriguum, Cæli, diffundite nectar,
Spargentes pluviam per grata silentia amenam.
Debilem et ægrotum recreans ea planta juvabit, 15
Soli obtentæ umbræ, munimentumque procellis.
Crimina discedent terris; Fallacia prisca
Discedet; trutinamque redux Astrea levabit;
Tendet olivam orbi viridem Pax, almaque cælo
Integritas niveam labetur splendida vestem.

20
Diffugiant celeres anni, expectataque surgat
Aurora! O divine Infans! O nascere tandem !
Floribus, en, primis properat Natura coronam;
En, et spirantis fundit thura omnia veris !
Cerne, cacumina quâ Lebanon ferat ampla! choreis
Cerne, ut persultent silvæ procul ardua montis ! 26
En humili a Sarone oriuntur nubila odorum!
Æthera florenti suffivit vertice Carmel !
-Vox lætans, audin'! deserta per, exclamantis !
Fiat iter ; Numen, Numen venit! aspice, Numen!
Numen, Numen, longa sonant juga ; saxa Deique
Adventum testata alacri clangore resultant. 32
Delapsum coeli convexo en excipit orbis !
Surgite convalles humiles, procumbite montes !
Hunc colite, O cedri, demisso vertice; rupes 35
Planæ estote ; agili cursu discedite Auctus!

MESSIA$ venit! Illum antiquo carmine vatum
Prædictum, audite O surdi, cæcique videte !
Ille aciem visus nebulâ purgabit opaca,
Caliganti oculo fundens jubar : Ille sonorum

40
Obstructos aditus pandet, subitoque jubebit
Insuetam harmoniam patefactæ illabier auri.
Muti cantabunt : dimittens fulcra, bacillumque,
Exsiliet, caprea ut saliens, pede claudus ovanti :
Nullum lamentum, murmur nullum audiet orbis: 45
Ille omnem lacrymam vultu deterget ab omni.
Mortem constringent adamantina vincla; ruinæ
Vulneraque æternæ rex sentiet infernorum.

Lanigera ut caute placidus regit agmina Pastor, Aëra ut explorat purum, camposque virentes ; 50 Amissas ut quærit oves, moderatur euntûm Ut gressus, curatque diu, noctuque tuetur ; Ut teneros agnos lenta inter brachia tollit, Mulcenti pascit palma, gremioque focillat ; Sic genus omne hominum sic complectetur amanti Pectore, promissus seclo Pater ille futuro.

56 Nulla inde insurget genti gens, ulla nec inde Flammata hostili concurrent agmina vultu ; Non acies rutilo ferri splendore micabunt, Clangorve æratarum accendet bella tubarum ;* 60

Let not the similar sounds in the third and sixth feet of this verse be imputed to the want either of care or of skill. The Trans

Flexa sed in falcem segetes metet hastą recusa,
Vomerem et in nitidum curvatus desinet ensis,
Assurgent tum celsa palatia ; filius inde.
Explebit lætus. genitoris cæpta caduci :
Inde suum vitis patulæ teget umbra magistrum, 65
Severit et quæ dextra arvos metet. ipsa vicissim.
Attonitus, deserta inter late arida, pastor
Lilia cernit humi, subitumque. virescere gramen ;
Obstupuitque, vagus loca per sitientia, jamjam
Torrentûm accipiens longe nova murmura aquarum,
Per fissos. scopulos, dudum horrida lustra draconis, 71
Jam nutat juncus, viridisque tremiscit arundo.
Sentibus obductam vallem sabuloque, repente
Exornat procera abies, buxusque decora :
Vimina nuda ferax excepit palma, recessit 75
Noxiaque herba, suumque virens dat myrtus odorem.
Depascet pratum lupus et simul agna ; puelli
Florea deducent gestantem vincula tigrim :
Bosque leoque petent eadem præsepia: lambet
Blanda viatori plantas innoxia serpens.

80 Arridens tollet manibus captantibus infans Cristatas angues, maculataque terga colubri ; Alludetque, notans quali auro fulgeat, et quo Verbere molliculo linguæ micet ore trisulcæ. lator had in his mind Virgil's Corrua velatarum obvertimus anten

narum

Surge Salem! Regina Salem, surge! Effer in altum Turritum caput, et radiantem luce coronam ! 86 Aulas, cerne, tuas ornet quam longa propago : Nati, en, progeniti nondum, natæque futuræ, Agminibus densis consurgunt undique, vitam Poscentes studio vehementi, immensaque cæli ! 90 En, tua barbaricæ circumstant limina gentes, Luce tua incedunt, procumbunt per tua templa ! Ecce tuæ pronis stipantur regibus aræ, Amplaque dona ferunt veris cumulata Sabæi! Et tibi aromaticæ florent nemora omnia Idumes, 95 Semina et Ophyricis flagrant in montibus auri. En, scintillantes valvæ patuere polorum, Fluminaque irrumpunt tibi puræ æterna diei ! Mane coruscabit non posthac exoriens sol, Vespere nec cornu reparabit candida luna ; 100 Sed radio liquefacta tuo superante peribunt, Atria sancta jubar plenum, sine nube refulgens Gloria, inundabit ; Numen splendebit et IPSUM, Lucis; tuque die æterno potiere Jehovæ. Æquora deficient, vanescent æthera fumo, 105 Labenter rupes, lapsa et juga celsa liquescent. Olli stat verbum, stat servatura potestas ; Stant tua regna, tuus CHRISTUS dominatur in ævum.

IN

OBITUM
RICARDI WEST.

JAM mihi nequicquam ridens Aurora refulget,
Et rutilans auratam extollit lampada Phæbus ;
Nequicquam volucres dant mutua carmina amori,
Atque resumit ager viridantem lætus amictum.
Heu, diversa petunt aures hæ languescentes,
Heu, diversa oculi sibi conspicienda requirunt ;
Lacryma sola mei mea tantum pectora solvit,
Et sub corde meo perit imperfecta voluptas.
At ridens Aurora affert nova gaudia menti
Impigræ, quantum supra mea fata beatæ !
Vectigal, cunctis solitum dant jugera ; amantem
Mollitura, ales profundit parvula questum :
Illi ego nequicquam doleo, qui audire dolentis
Verba nequit; miser atque magis fleo quod Aleo frustra.

« ElőzőTovább »