Oldalképek
PDF
ePub

Inde astans dicet, dextra monstrante, viator,
(Quando viæ longo nigrescent funere) Cerne,

40
Cerne, quibus Furiæ durarant robore ferri
Horrendas animas, et nescia pectora vinci.
Sic indefleti transit fortuna superbi,
Stultis prodigium, splendentis pompa diei !
Sic

pereant omnes, quorum offera corda alieno 45 Non caluere bono, non fiunt mollia luctu. Quæ tibi, quæ poterunt unquam, læsa umbra, piare Exequias cultu cassas, et fata dolore ! Non tibi cognatæ lacrymæ, non luctus amici, Pallenti placuere, decusve dedere feretro.

50 Ast externa manus morientes clausit ocellos, Externæque manus artus posuere decoros, Externæque manus humile ornavere sepulchrum, Externi fletus celebrant, honor externusque.

Quid tibi nulla nigro quod turba incedat amictu, Perque horam doleat, tum ploret foristan annum, 56 Ludibria et cirum vani mentita doloris Ad festiva ferat loca, nocturnasque choreas? Quid cineri quamvis nulli illacrymentur Amores; Marmora nulla tui splendescant æmula vultus; 60 Exuvias sacrata tuas non terra capessat, Musseturve tuo carmen ferale sepulchro ?

At bustum ornabit surgentûm gloria florum ;
At formosa levis velabit pectora cespes:
Illic et primis lacrymis Aurora dolebit,

65
Et rosa prima anni suaves profundet odores;
Atque tuo tumulum nunc sacrum funere pennis
Umbrabit patulis coelestûm argenteus ordo.

Sic dormit placide, sine nomine, sic sine cippo, Quæ formam, titulos, famam possedit, opesque, 70 Nil tua jam refert, quam clara et amata fuisses ; Nil, tibi quis genitor fuerit, qualesve propinqui : Restas pauxillum neglecti pulveris ; olim Neu poterit plus esse hominum quodcunque super

bum est. Illi ut, quos, quondam cecinit, cadet ipse poeta; 75 Non laudem excipiet surda auris ; lingua canenti Fiet muta. Et fata ejus, qui flebile carmen Jam fundit lacrymans, cito erunt deflenda vicissim. Tum demum clausis oculis tua forma recedet, Languentique animo extremus te distrahet angor. 80 Tunc erit ille exsors vitæ levis atque laborum, Æternum oblitus musæ, Dilecta, Tuique.

VOL, II.

VULTEIUS EQUES.*

LONDINIUMQUE polumque minans ubi celsa co

lumna Audax Thrasonice frontem extulit, ac mentitur ; Vixit, tranquillæ mentis, famæque modestä, Simplex atque bonus, Vulteius nomine, Civis : Relligiosus, frugi, et cætera ; non locuples, sed 5 Permultum poterat promisso ; sobrius, at cui Possit quisque dies solidum præbere catinum, Farcimen festus superaddere ; templa forumque Visens assidue ; constantis præmia lucri Fert, donans raro, nisi pauperibus quadrantes.

10 Omnis sed pungit Satanam pietas : et Tobi Tentatorem animum punxit Vulteiia virtus ;

* Pope's Sir Balaam and Horace's Vulteius Mena are different characters. Thc Translator put Vulteius for Balaam for no other reason (I believe) but because he thought the former might be more inanageable in hexameter verse. The dactyls of the first line, followed by a spondaick, give to the first couplet of the translation a peculiar contrast and vivacity. The Translator humourously supposes the monument of London to threaten, both heaven with invasion, and the city by seeming ready to fall on it. It was actually said to be in some danger of falling at the time when he first saw it.

At cautus, longeque usu sapientior, illi,
Tentabundus, non rapuit, sed congerit, aurum.

Jusserat aërius Princeps ; fluctusque procellæ 15
Verrunt, Vulteiique patrem mersere profundo;
Ejus tum tundunt Cornubica littora, donec
Naufragio bino felix ditatur arena.

Jamque creatus eques, ceu quivis viveret alter Vivit homo, modicumque bibit, nec pauca jocatur ; Cum « Vivas, olim ut debebas vivere," Conjux

21 Edixit; fumantque duo en ! farcimina mensâ.

Indo, dum vinctus somno nudusque jacebat, Subduxit gemmam probus institor, opposuitque Commissum nostro Vulteio pignus; at ille 25 Detinuit lapidem vafer, elusitque dolosum. Nonnihil audebat mens hiscere conscia, sic mox Obturata : “ Dabam besses; ast-hem! dabo et asses* * Integros; templum bis adibo, prout semel ibam.“Quam que alio ingenuum vacat omni crimine pectus !"

Opportuna notat Satanas ea tempora, et instat. 31 Fænora volvuntur, congestumque enitet aurum ; Grandine donec adest usuræ duplicis ipsa Vis Satanæ splendens manifestum, atque ima residens

* The Roman Bes or Bessis was to the As in the proportion of eight to twelve,

Corda tenet ; fascesque ample committit habendas. Mercaturæ, animum firmans signansque potitor. 36

En Vulteius eques, jam vividus ingenii vir, Attribuit quæstus meritis mentique sagaci: Scilicet ipse sibi, dederint quæ numina quondam ; Provida cura Dei fit ridens alia casûs.

40 Mutatos mutata sequuntur nomina mores. Mane taberna rogat festum argentaria; templum (Scilicet in tantis curis) vix visere ; rite at Natos et famulos, dominam quoque mittere sponsam. Hic, Satanæ auspicio, gelido matrona Decembri 45 Alsit, marmoreoque it conclamata sepulchro.

Miratur Vulteium equitem generosa puella ; Hanc ille, et ducit ; fit et aulicus illico : linquit Insulsaṁ plebem, atque suæ blanditus amanti Aulaï lepidis gestit comes ire cuculis.

50 Mittitur in pacata levis stipendia natus, Potat, amât, pugnat, socii transfigitur ense : Filia summati sordescit fulgida conjux, Fertque perenné decus tituli, morbumque perennem : Ipse senatoris munus sedemque Britanni

55 Obtinet, et Stephani venatur præmia sancti. Ludentem dominam nudat mox alea : damnum Præstat Vulteio corruptrix Gallia nummis.

« ElőzőTovább »