Oldalképek
PDF
ePub

90 In unaquaque generatione fides tua: quum statueres terram, illa constabat.

91 Ad judicia tua perstant hodie, quia illa omnia sunt servi tui.

92 Nisi lex tua esset omnis oblectatio mea, jam diu periissem in afflictione mea.

93 In seculum non obliviscar mandatorum tuorum: nam illis vivum conservas me.

94 Tuus sum, conserva me; quia mandata tua

quæro.

95 Me exspectantibus improbis ad perdendum me, testimonia tua considero :

96 Omni perfectioni video esse finem: latum vero esse mandatum tuum valde.

97 Quam diligo legem tuam! toto die est meditatio mea.

98 Inimicis meis sapientiorem me reddit præceptis tuis: nam in seculum adest mihi.

99 Omnibus doctoribus meis intelligentior fio, quia testimonia tua meditatio mea sunt.

100 Senibus prudentior sum, quia mandata tua custodio.

101 Ab omni semita mali cohibeo pedes meos, ut observem verbum tuum.

102 A judiciis tuis non recedo, quia tu doces me. 103 Quam suavia sunt palato meo judicia sermonis tui! suaviora melle ori meo.

104 Mandatis tuis prudens sum: idcirco odi omnem semitam falsitatis.

105 Lucerna pedi meo verbum tuum est, et lux itineri meo.

106 Juravi quod præstabo, me observaturum jura justitiæ tuæ.

107 Afflictus sum admodum: Jehova, vivum conserva me secundum verbum tuum.

108 Voluntarias oblationes oris mei accepta, quæso,

Jehova; et jura tua doce me.

109 Anima mea in manu mea jugiter versante, tamen legis tuæ non obliviscor:

110 Ponentibus improbis laqueum mihi, a mandatis tuis non aberro.

111 Possideo testimonia tua in seculum: quia gaudium animi mei sunt.

112 Inclino animum meum ad faciendum statuta tua; in seculum, in finem usque.

113 Cogitationes alias odi, legem autem tuam

diligo.

114 Latebra mea et scutum meum es, in verbo tuo exspectationem habeo.

115 Recedite a me, malefici, ut custodiam præcepta Dei mei.

116 Sustenta me secundum sermonem tuum, ut vivam; neque pudefacias me ab exspectatione

mea.

117 Suffulci me, ut salvus sim et respiciam ad statuta tua jugiter.

118 Conculcas omnes errantes a statutis tuis: quia falsus est dolus eorum.

119 Tanquam scoriæ, facis, ut cessent omnes improbi terræ; idcirco diligo testimonia tua. 120 Horret pavore tui caro mea: adeo a judiciis tuis timeo.

121

Exerceo judicium et justitiam: ne permittas me oppressoribus meis.

122 Obi vadimonium pro servo tuo in bonum; ne opprimant me superbi.

123 Oculi mei consumuntur desiderio salutis tuæ, et sermonis justi tui.

124 Fac erga servum tuum secundum benignitatem tuam, et statuta tua doce me.

125 Servus tuus sum, prudentem me redde; ut cognoscam testimonia tua.

126 Tempus est, ut faciat Jehova; irritam faciunt legem tuam.

127 Propterea amplius diligo præcepta tua, quam aurum, et quidem aurum purgatissimum: 128 Propterea quod omnia mandata de omnibus recta agnosco, omnem semitam falsitatis odi.

129

Mirabilia sunt testimonia tua: idcirco custodit ea anima mea.

130 Aditus verborum tuorum illuminat, prudentia instruit simplices.

131 Os meum distendo et anhelo: quia præceptorum tuorum cupidus sum.

132 Respice ad me, et gratiam fac mihi; prout est jus erga amantes nomen tuum.

133 Pedes meos institue in sermone tuo, et ne sinas dominari in me ullam iniquitatem.

134 Redime me ab oppressione hominum, ut observem mandata tua.

135 Fac ut præluceat facies tua servo tuo, et doce

me statuta tua.

136 Rivi aquarum descendunt ex oculis meis, propter eos qui non observant legem tuam.

137 Justus es, Jehova, et rectus judiciis tuis. 138 Præcepisti justa testimonia tua, et fidelia valde. 139 Conficit me zelus meus, quod obliviscantur verbi tui hostes mei.

140 Purgatus est sermo tuus valde; quapropter servus tuus diligit ipsum:

141 Parvus ego et contemtus, mandatorum tuorum non obliviscor,

142 Justitiæ tuæ, justitiæ perpetuæ, et legis tuæ ve

racis.

143 Oppressione et angustia obvenientibus mihi, præcepta tua sunt oblectationes meæ.

144 Justitia testimoniorum tuorum est in seculum: prudentem me effice, ut vivam.

145

Invocantem ex toto animo exaudi me, Jehova, ut statuta tua custodiam.

146 Invocantem te serva me, ut observem testimonia tua.

147 Veniens ante te in ipso crepusculo, ut vociferer; in verbo tuo spem habeo.

148 Præveniunt oculi mei excubias, ad meditandum de sermone tuo.

149 Voci meæ ausculta secundum benignitatem tuam, Jehova: secundum judicia tua vivum conserva me. 150 Appropinquantibus sectatoribus sceleris, qui a lege tua longe absunt;

151 Propinquus cs, Jehova, et omnia præcepta tua

sunt veritas.

152 Pridem novi de testimoniis tuis, te in seculum fundasse ea.

153 Respice afflictionem meam, et libera me; quia legis tue non obliviscor.

154 Suscipe causam meam, et vindica me; pro sermone tuo vivum conserva me,

155 Ita ut procul sit ab improbis salus; quia statuta tua non quærunt:

156 Miserationes tuæ amplæ sunt, Jehova; secundum judicia tua vivum conserva me.

157 Ut multi sint persequentes me et hostes mei, a testimoniis tuis non declino.

158 Simul ac video perfide agentes, fastidio me ipsum torqueo, quod sermonem tuum non ob

servent.

159 Vide me mandata tua diligere, Jehova; secundum benignitatem tuam vivum conserva me.

160 Præstantissimum verbum tuum est ipsa veritas:
et in seculum est quodque judicium justum tuum.

161 Principibus persequentibus me immerito, a
verbo tuo pavet animus meus.

162 Gaudeo de sermone tuo ut qui invenit prædam
amplam:

163 Falsitatem odi et abominor, legem tuam di-
ligo.

164 Septies quotidie laudo te, de judiciis justis tuis:
165 Pacem multam esse diligentibus legem tuam,
neque esse eis offendiculum.

166 Exspecto salutem tuam, Jehova, ct præcepta
tua facio.

167 Observat anima mea testimonia tua, diligoque
ea valde.

168 Observo mandata tua ac testimonia tua; quia
omnes viæ meæ coram te sunt.

169

Appropinquet clamor meus ante faciem
tuam, Jehova; secundum verbum tuum pruden-
tem redde me.

170 Perveniat deprecatio mea ante faciem tuam, se-
cundum sermonem tuum eripe me.

171 Eructabunt labia mea laudem, quum docueris

me statuta tua.

172 Cantabit lingua mea sermonem tuum, omnia
præcepta tua justissima esse.

173 Adsit manus tua ad auxiliandum mihi; quia
mandata tua eligo.

174 Desidero salutem tuam, Jehova, et lex tua est
omnis oblectatio mea.

175 Vivat anima mea, ut laudet te; et judicia tua
auxilientur mihi.

176 Erro ut pecus, quæ perit; require servum tuum
nam præceptorum tuorum non obliviscor.

« ElőzőTovább »