Oldalképek
PDF
ePub

i Ne in Israel quidem tantam fidem inveni. Dico autem vobis, Multos ab oriente et occidente venturos, et discubituros cum Abrahamo, et 12 Isaaco, et Jacobo, in regno cœlorum: filios vero regni ejectum iri in tenebras illas extimas: illic 13 erit fletus, et stridor dentium. Et dixit Jesus centurioni, Abi: et, ut credidisti, fiat tibi. Sanatusque est puer ejus eo ipso momento.

14 Et quum venisset Jesus domum Petri, vidit socrum ejus in lecto projectam, et febricitantem. 15 Tetigitque manum ejus, et dimisit eam febris: et surrexit, ac ministravit eis.

16

Quum autem serum diei esset, obtulerunt ei dæmoniacos nultos: et ejecit spiritus verbo, 17 omnesque male affectos sanavit: ut impleretur quod dictum est per Esaiam prophetam, dicentem, Ipse infirmitates nostras accepit, ac morbos portavit (Es. 53, 4).

18

QUUM vidisset autem Jesus turbam multam circum sese, jussit ut abiretur in ulteriorem ripam.

19 Et quum accessisset quidam scriba, dixit ei, 20 Magister, sequar te quocunque abieris. Tunc dicit ei Jesus, Vulpes habent lustra, et volucres cœli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.

21

Alius autem ex discipulis dixit ei, Domine, permitte mihi primum abire, et sepelire patrem 22 meum. Jesus autem dixit ei, Sequere me, et sine ut mortui sepeliant mortuos suos.

23 ET quum ipse esset ingressus navigium, secuti 24 sunt eum discipuli ejus. Et ecce, succussio

magna facta est in mari, adeo ut navis operi25 retur fluctibus; ipse vero dormiebat. Et accedentes discipuli excitaverunt eum, dicentes, Do26 mine, serva nos, perimus. Ipse vero dixit eis,

Quid formidolosi estis, exigua fide præditi? Tunc experrectus objurgavit ventos et mare; et facta 27 est tranquillitas magna. Homines autem illi mirati sunt, dicentes, Qualis est iste, quod venti quoque et mare auscultant ei?

28

Er quum venisset ipse ad ulteriorem ripam, in regionem Gergesenorum, occurrerunt ei duo dæmoniaci, e monumentis prodeuntes, sævi valde, adeo ut non valeret quisquam præterire per viam 29 illam. Et ecce, clamarunt, dicentes, Quid nobis rei est tecum, Jesu, Fili Dei? venisti huc ut torqueres nos ante constitutum tempus? 30 Erat autem longe ab eis grex porcorum mul31 torum pascens. Dæmones vero precabantur eum,

dicentes, Si ejicis nos, permitte nobis abire in 32 gregem porcorum illorum. Et ait eis, Abite. Illi vero egressi abierunt in illum gregem porcorum: et ecce, ruit totus ille grex porcorum e præcipitio in mare, et mortui sunt in aquis.

33

Pastores autem fugerunt: et quum abiissent in urbem, renunciarunt omnia, et quæ dæmoniacis 34 facta fuerant. Et ecce, tota urbs illa exivit in occursum Jesu; et quum vidissent eum, rogarunt ut digrederetur a finibus ipsorum.

9

INGRESSUS igitur navigium, trajecit, et venit in suam urbem.

2 Et ecce, obtulerunt ei paraliticum in lecto projectum; quumque vidisset Jesus fidem eorum, dixit paralytico, Confide, fili, remissa sunt tibi peccata tua.

3

Et ecce, quidam e scribis dicebant apud se, Iste blasphemat.

4 Et quum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit, Quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Utrum enim est facilius, dicere, Remissa sunt 6 tibi peccata, an dicere, Surge et ambula? Ut

autem sciatis auctoritatem habere Filium hominis in terra remittendi peccata, (tunc dicit paralytico,) Surge, attolle tuum lectum, et abi domum tuam. 7 Tunc ille surrexit, abiitque domum suam. 8 Turba vero quum hoc vidisset, mirata est, et glorificavit Deum, qui dedisset talem auctoritatem hominibus.

9

10

ET progrediens Jesus illinc, vidit quendam sedentem ad telonium, qui Matthæus dicebatur, et dixit ei, Sequere me. Et is surgens secutus

est eum.

Et ecce, factum est, quum Jesus accumberet domi illius, ut multi publicani et peccatores, qui venerant, simul accumberent cum Jesu et disciII pulis ejus. Quum autem id vidissent Pharisæi, dixerunt discipulis ejus, Quare cum publicanis et peccatoribus edit Magister ille vester?

12

Jesus autem quum hoc audisset, dixit eis, Iis qui valent non est opus medico, sed iis qui male 13 se habent. Ite vero et discite quid sit, Miserationem volo, et non sacrificium: non enim veni vocatum justos, sed peccatores ad resipiscentiam.

14

TUNC adeunt eum discipuli Joannis, dicentes, Quare nos et Pharisæi multum jejunamus, disci15 puli vero tui non jejunant? Et dixit eis Jesus, Num possunt filii thalami lugere, quamdiu cum eis est sponsus? Aderunt autem dies, quum tolle16 tur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Nullus autem indit panniculum novum in vestimentum vetus; illud enim ipsius supplementum tollit ali17 quid ex illo vestimento, et fit pejor fissura. Neque injiciunt vinum novum in utres veteres: alioqui rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt: sed injiciunt vinum novum in utres recentes, et utraque conservantur.

18

HÆC eo loquente ipsis, ecce, quidam præfc

Quid formidolosi estis, exigua fide præditi? Tunc experrectus objurgavit ventos et mare; et facta 27 est tranquillitas magna. Homines autem illi mirati sunt, dicentes, Qualis est iste, quod venti quoque et mare auscultant ei? 28 Er quum venisset ipse ad ulteriorem ripam, in regionem Gergesenorum, occurrerunt ei duo dæmoniaci, e monumentis prodeuntes, sævi valde, adeo ut non valeret quisquam præterire per viam 29 illam. Et ecce, clamarunt, dicentes, Quid nobis rei est tecum, Jesu, Fili Dei? venisti huc ut torqueres nos ante constitutum tempus? 30 Erat autem longe ab eis grex porcorum mul31 torum pascens. Dæmones vero precabantur eum,

dicentes, Si ejicis nos, permitte nobis abire in 32 gregem porcorum illorum. Et ait eis, Abite. Illi vero egressi abierunt in illum gregem porcorum: et ecce, ruit totus ille grex porcorum e præcipitio in mare, et mortui sunt in aquis.

33

Pastores autem fugerunt: et quum abiissent in urbem, renunciarunt omnia, et quæ dæmoniacis 34 facta fuerant. Et ecce, tota urbs illa exivit in occursum Jesu; et quum vidissent eum, rogarunt ut digrederetur a finibus ipsorum.

9

INGRESSUS igitur navigium, trajecit, et venit in suam urbem.

2 Et ecce, obtulerunt ei paraliticum in lecto projectum; quumque vidisset Jesus fidem eorum, dixit paralytico, Confide, fili, remissa sunt tibi peccata tua.

3

Et ecce, quidam e scribis dicebant apud se, Iste blasphemat.

4 Et quum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit, Quid cogitatis mala in cordibus vestris? 5 Utrum enim est facilius, dicere, Remissa sunt 6 tibi peccata, an dicere, Surge et ambula? Ut

autem sciatis auctoritatem habere Filium hominis in terra remittendi peccata, (tunc dicit paralytico,) Surge, attolle tuum lectum, et abi domum tuam. Tunc ille surrexit, abiitque domum suam. 8 Turba vero quum hoc vidisset, mirata est, et glorificavit Deum, qui dedisset talem auctoritatem hominibus.

7

9

ET progrediens Jesus illinc, vidit quendam sedentem ad telonium, qui Matthæus dicebatur, et dixit ei, Sequere me. Et is surgens secutus

est eum.

10 Et ecce, factum est, quum Jesus accumberet domi illius, ut multi publicani et peccatores, qui venerant, simul accumberent cum Jesu et disciI pulis ejus. Quum autem id vidissent Pharisæi, dixerunt discipulis ejus, Quare cum publicanis et peccatoribus edit Magister ille vester?

12

Jesus autem quum hoc audisset, dixit eis, Iis qui valent non est opus medico, sed iis qui male 13 se habent. Ite vero et discite quid sit, Miserationem volo, et non sacrificium: non enim veni vocatum justos, sed peccatores ad resipiscentiam.

14

TUNC adeunt eum discipuli Joannis, dicentes, Quare nos et Pharisæi multum jejunamus, disci15 puli vero tui non jejunant? Et dixit eis Jesus, Num possunt filii thalami lugere, quamdiu cum eis est sponsus? Aderunt autem dies, quum tolle16 tur ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. Nullus autem indit panniculum novum in vestimentum vetus; illud enim ipsius supplementum tollit ali17 quid ex illo vestimento, et fit pejor fissura. Neque injiciunt vinum novum in utres veteres: alioqui rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt: sed injiciunt vinum novum in utres recentes, et utraque conservantur.

18

HEC eo loquente ipsis, ecce, quidam præfc

« ElőzőTovább »