Oldalképek
PDF
ePub

dia domus infinita vendita sunt, cras non minus resplendebit forum. Turci spolia rapue runt, nostri conscientiae consulentes, maluerunt homines, et plebem ibi repertam sal, vare, quam pecunia ditari. Bohemi *) et succisores illi pauperes, nihil inter tot perfidos, vel parum rapuerunt. Aestimant praedam, Turcis quae cessit, ad centum, et quinquaginta millia florenorum, si est credendum, Hungaris quae cessit, nondum aestimata est. Christianorum, trecentos secum instar pecorum ad naves heri adduxerunt, sunt naves, ut viderunt, plenae Christianis captivis. Filia, et filius tyranni More **), regi donati; nobiles puellae, quae cum liberis istis fuerunt, domino Lazky hodie in thermas, ut abluerentur, missae fuerunt. Lazkyus praeda pecuniaria spoliatus, et vitae periculum habuit. En miseros perduxit quo discordia cives. Turcus (Valentinus Török) ut fertur, contra Tokay vadit, debellaturus tyrannum Gasparum (Seredy) ibique, quidquid populi erit, Turco in praedam erit. Alia non sunt in Palotha; Bohemi trecenti relicti.

Sciat

*) Hos Ferdinandus Zapolyae subsidio miserat. **) Is Palotha vi occupata, pluribus annis ex ea in omnem viciniam latrocinia exercebat. Hinc illae divitiae,

Sciat Dominatio Vestra Werbewczy decima hujus iter versus Constantinopolim coepisse, Domini comitati sunt eum ultra Pesth ad honorem regium. Hodie Turcorum equitum, et peditum pars discedet versus Eszek. Heri sub oculis regiis, et nostris, fuste captivorum plenae naves, plerantibus illis, ac nobis quoque illacrimantibus, e portu solverunt. Dominus Vajvoda (Laszky) miranda de thesauro More refert. Fuerunt sub cadavere interfecti Castellani, cuppae cen.

tum,

In

et sexaginta, altae, et ponderosae omnes, pelves decem vel duodecim, manulavia totidem, et alia ex argento multa. una bastiola, praeter argenteria multa, sacci aureorum, et numorum pleni et numorum pleni quadraginta, baltea equorum, ornamentorum ex argento, omnia pulcherrima, et preciosa, Tibiae, et alia nonnulla ad fastum regium pertinentia, quae omnia ad manus perfidas devenerunt. Sic vadunt res Hungaricae. Valor rerum repertarum, ultra ducenta millia creditur. Ex Buda, 9. Junii 1533.

Simon (Erdödy)

episcopus Zagrabiensis Banus.

15.

Ad eundem.

Sirmiensis episcopus Nadasdio significat,, pacem inter Ferdinandum regem, et Turcas coaluisse, ea tamen conditione, ut Zapolya quoque partem in ea habeat.

Heri venit nuncius ex Constantinopoli 1538 cum litteris illustris Domini Ludovici Gritti, qui scribit pacem esse conclusam inter invictissimum Turcarum Imperatorem, et inter regem Ferdinandum; ita tamen, quod cum Majestate etiam regia debeat 'concordare, et dedisse Caesarem ipsi Domino Ludovico Gritti consentiendi ad id, et compromittendi oratoribus regis Ferdinandi plenam facultatem componendi differentias inter regem nostrum, et ipsum regem Ferdinandum existentes, hoc etiam expresse adjecto, quod nisi cum rege concordaverit, pax cum Caesarea Majestate facta, nulla censeatur. Praeterea addit Dominus Gritti, eam esse voluntatem Caesareae Majestatis, ut nulla regni particula penes Ferdinandum maneat *). Scribit etiam, se brevi

huc

*) Jo. quidem Gritti ad plures Constantinopoli scripserat, ut nutantes in fide Zapolyae retineret, contrarium enim eventus docuit. Cete

rum

1533

huc rediturum pro negotiis istis inter regiam Majestatem, et regem Ferdinandum componendis. Litterae Domini Gritti sunt datae Ex Buda 19. Julii 1533.

2. Julii.

-

Servitor

S. Brod. Sirmien. Episcop.

16.

Ad Cives Bartphenses.

Ferdinandus rumorem, quasi Hungaria decedere debeat, maligne sparsum, datis ad urbes regias inprimis Bartphensem litteris convellit.

Ferdinandus etc. Prudentes etc. Intelleximus, adversarios nostros magna contentione palam dicere, neque vereri id etiam jura

nator

[ocr errors]

rum conditiones quasdam, quarum nemo alias meminit, Nicolaus Tholnay ad Nicolaum Turkovics, his verbis perscripsit: D. Gritti Guberparticularia pacis de dote Mariae regi nae, de bonis infidelium, deque Moravia, et Silesia terminabit. - Budae in crastino festi beati Thomae Apostoli. 1533. Quae lis fuerit de Moravia, et Silesia obscurum est, nisi forte Zapolya idem jus, quod Wladislaus, et Ludovicus in eas provincias habuere, sibi itidem arrogare voluerit.

juramento asseverare, quod iis legibus inter nos et Turcarum Imperatorem assensu Oratorum nostrorum facta sit pax, ut regnum nostrum Hung. universum Joannis de Zapolya potestati subjiciatur. Quod quamvis non dubitemus, vobis fictum, vanumque, ut est, videri, non potuimus tamen facere, quin fidelitatem vestram admoneremus, ne se istiusmodi rumoribus, quocunque autore natis, sinat com.moveri. Nunquam enim, ut regnum nostrum, ut vos, aliosque fideles nostros deseremus, in animum induximus, aut deinceps inducere poterimus. Sitis itaque bono animo, et confidite fore, ut brevi omni cura, terrore, periculo vacui in jucunda pace aquiescatis, meritorum erga nos vestrorum ube

a nobis gratiam percepturi. Ceterum, quod ad praesentem vestram defensionem attinet, commisimus curam Egregio Caspari Seredi Capitaneo illarum partium nostrarum, nuncque idem per litteras injungimus eidem, ut vobis tum alias ubique, tum in facienda vindemia praesto sit, et, si quid amplioribus praesidiis opus erit, fideles nostros alios illis in locis eodem vocare, sibique adjungere studeat. Quod si nec sic quidem ad vos juvandos, vestraque tuenda par esset, nos de eo certiores facti, sic vestris rebus prospiciemus, ut vos a nobis gratiose adjutos, et defensos esse sciatis. Dat. Viennae feria 3. post festum

« ElőzőTovább »