Oldalképek
PDF
ePub

AURELII PRUDENTII

CLEMENTIS

CATHEMERINON LIBER.

HYMN. I. AD GALLI CANTUM.+

Hymnos quotidianos a galli cantu auspicatur, non illo sane primo quem galli media nocte edunt, uti Nebrissensis, Chamillardus, aliique interpretati sunt; sed qui postremus sub adventum lucis contingit, quique proprie Gallicinium dicitur. Hoc enim tempore'strepunt aves... .... paulo ante quam lux emicet,' ut hoc Hymn. vss. 13. 15. Hortatur autem in ipso fideles, ut gallo canente surgant omnes ad canendum Christo Deo, peten. damque peccatorum suorum condonationem.

ALES diei nuntius

Lucem propinquam præcinit;
Nos excitator mentium

Jam Christus ad vitam vocat.

Gallus nuntius diei cecinit solem esse propinquum. Christus excitator ani

† Ante lucem Vat. unus.—6 Ægros, sopores, desides W. B. G. Heins. ex

NOTE

1 Ales diei] Incipit Prudentii Cathemerinon, h. e. hymnorum per horas diei; atque auspicatur a galli cantu, nempe a media nocte, quam Varro Gallicinium vocat. Nam media nocte inclinante, gallus prope semper canit. Hortatur itaque Poëta, ut gallo canente omnes surgant ad canendum Christo Deo, petendamque peccatorum condonationem.

Dicit primo per gallum figurate debere intelligi Christum; et quemadmodum ille prædicit lucem prope futuram, et tenebrarum noctis magnam partem abscessisse, ita Christus vocat nos, ut relictis tenebris peccatorum surgamus ad vitam.

4 Ad vitam] Joann. cap. xiv. ' Ego sum via, veritas, et vita,'

[blocks in formation]

Vigilate jam sum proximus.

Post solis ortum fulgidi

Serum est cubile spernere;
Ni parte noctis addita

Tempus labori adjeceris.

Vox ista, qua strepunt aves,
Stantes sub ipso culmine,
Paulo ante quam lux emicet,
Nostri figura est judicis.
Tectos tenebris horridis
Stratisque opertos segnibus,
Suadet quietem linquere
Jamjamque venturo die.

Ut cum coruscis flatibus

Aurora cœlum sparserit

5

10

15

20

Omnes labore exercitos

Confirmet ad spem luminis.

marum jam nos evocat ad vitam: atque exclamat, O sepulti somno letali, surgite de lectulis; et casti, sancti, ac sobrii vigilate, ego sol justitiæ jam appropinquo. Nisi incubueris labori per aliquod tempus noctis, est desidiosi homines excitari e cubili, sole corusco jam orto. Isti cantus, quos volucres, stantes supra domos, dant, paulo ante quam aurora rubescat, adumbrant vocem nostri judicis, et monent ut, qui nunc involuti sumus densis tenebris, et jacentes in lectis, qui inspirant segnitiem, pellamus somnum, die mox venturo; ut, statim atque aurora resperserit aërem flatibus rutilis, roboret spe diei homines exercitatos labore. Ille somnus, quem

fide Mss. Put. T. Alt. Eg. P. quibus Vat. omn. concordant præter duos, quorum prior habet Ægros sopore desides, alter cum Gold. et Weitz. Ægro sopore desides. In A. legitur Ægros, sopores des.-7 Casteque Gold. W. Weitz. sed in W. Castique superscr.-13 Vox illa quidam.-15 Nova ante Vat. unus. -19 Monet quidam.-21 fletibus ex conj. Chamillard.-26 Mortis imago est

NOTE

21 Coruscis flatibus] Licet omnes constanter habeant flatibus coruscis; mihi tamen vehemens est suspicio, fletibus coruscis legendum esse. Poëtæ enim finxere roris matutini guttas

fletus esse Auroræ surgentis ac la crymas, quibus et cœlum et flores tingebat. Adde quod illud epithetum rectius conjungatur Aletibus, quam flatibus.

[blocks in formation]

capimus ad tempus, est imago mortis æternæ animæ ; et peccata cogunt, veluti noa cæca, jacere et altum dormire. Sed vox Christi docentis nos monet e cœlo diem nostræ salutis illucescere, ne animæ patiantur soporem, ne homo deditus flagitiis, et immemor suæ lucis indulgeat somno usque ad extremum vitæ inertis. Fama est dæmones, qui amant obscuritatem noctis, errabundos huc et illuc fugere perterritos ad cantum galli, et decedere de loco: nam squalore noctis deterso appropinquatio Christi, nostræ lucis et salutis, inimica dæmonibus, hos satellites noctis convertit in fugam. Illi præscii noverunt cantum galli esse signum spei promissæ,

perpetis Put. a m. pr. Imago mortis perpetis Heins. in not.-31 Adessc lucem proxime Vulg.-34 Mentes socordes Vat. unus. Vita socordes Eg. a m. sec.

NOTE

25 Hic somnus] Moraliter per somnum, qui est mortis imago, intelligimus animæ mortem, et noctis per tenebras peccata.

26 Est forma mortis perpetis] In Puteano a manu prima, Mortis imago est perpetis. Forte imago mortis perpetis, ut per epexegesin ista dicantur,

quod Prudentio solenne. Respexit autem Poëta Nasonianum illud, 'Stulte, quid est somnus, gelidæ nisi mortis imago?'

37 Ferunt, vagantes dæmonas] Nonnulli in ea fuerunt opinione dæmo. nes per aëra tota nocte volitare ac vagari.

Norunt repromissæ spei:
Qua nos soporis liberi
Speramus adventum Dei.

Quæ vis sit hujus alitis,
Salvator ostendit Petro,
Ter ante quam gallus canat,
Se se negandum prædicans.
Fit namque peccatum prius,
Quam præco lucis proximæ
Illustret humanum genus,
Finemque peccandi ferat.
Flevit negator denique
Ex ore prolapsum nefas:
Cum mens maneret innocens,
Animusque servaret fidem.

Nec tale quicquam postea
Linguæ locutus lubrico est:
Cantuque galli cognito

Peccare justus destitit.

Inde est, quod omnes credimus,

Illo quietis tempore

50

55

60

65

qua nos excitati ex sopore animi expectamus adventum Christi. Christus prædicens Petro sese ter negatum iri ab ipso, priusquam gallus cantaret, significavit quanta esset potestas hujus alitis. Nam fit reus, antequam gallus monitor diei proximi lucem afferat hominibus, et imponat finem ipsius perjuriis. Denique Petrus perjurus flevit scelus, quod admiserat ore, cum animus non esset particeps culpa, et is mansisset defensor fidei; neque, posteaquam resipuit, tale verbum est lapsum ex ipsius ore: et audito cantu galli cessavit peccare jam fidelis. Quare

53 peccator Heins.-62 Linguæ 1. lubrico N. A. Eg. P. Gold. Heins. Weitz. Vat. præstantiores, et superscr. in H. Lingua l. lubrica B. W. et Edd. vet.

NOTÆ

57 Negator [peccator] Quidam negator, ut Anton. Nebrissensis, quidam peccatum, alii peccator, quos secutus sum, licet Giselinus improbet; quia paulo post mentem Petri mansisse integram, animumque servasse fidem

affirmat Prudentius. Quis enim negare potest hunc Apostolum peccasse? Scio tamen multos scriptores asseruisse ore tenus tantum Petrum negasse fidem.

Quo gallus exsultans canit,
Christum redisse ex Inferis.

Tunc mortis oppressus vigor,
Tunc lex subacta est Tartari,
Tunc vis diei fortior
Noctem coëgit cedere.

Jam jam quiescant improba,
Jam culpa furva obdormiat,
Jam noxa letalis suum
Perpessa somnum marceat.
Vigil vicissim spiritus
Quodcumque restat temporis,
Dum meta noctis clauditur,
Stans ac laborans excubet.

Jesum ciamus vocibus,
Flentes, precantes, sobrii:
Intenta supplicatio

Dormire cor mundum vetat.

Sat convolutis artubus
Sensum profunda oblivio
Pressit, gravavit, obruit

Vanis vagantem somniis.

70

75

80

85

credimus omnes hac hora noctis, qua gallus exsiliens cantat, Christum resurrexisse e limbo. Tum vires mortis fuerunt fracta, tum potentia inferorum fuit devicta, tum lucis vis major fugavit tenebras. Jam ergo mala opera desinant, jam atræ noxæ intermittantur, jam peccatum mortiferum, quasi victum suo sopore, obsolescat. Contra mens vigilans stet, et impendat labori reliquum tempus, dum nox venerit ad metam. Lacrymantes, orantes, sobrii invocemus Christum vocibus: fervens oratio non sinit purum animum languere. Cum membra essent impedita somno, oblivio integra rerum satis diu oppressit, gravavit, obruit nostram mentem, quæ fin

—69 vigor Vat. vetustiores et Weitz. rigor G. Heins.-81 Hisum Put. sic et alibi.-84 vetat Vat. duo a m. sec. vetet Gold. Heins. in not.-88 Vacuis

NOTE

81 Jesum ciamus vocibus] Hisum lex metri præscribit sic enuntian. veterrimus Puteanus et hoc loco et dum esse. Apotheoseos vs. 222. passim alibi. Ut Hymno VII. vs. 178. 'Scrutati æternum regem cognovi. atque ita extulisse nonnunquam ve- mus Hisum:' et vs. 417. 'cognosciteres id vocabuli ex compluribus ali- mus Hisu,' ubi veterrimi Codices is Prudentii locis fit manifestum, ubi IHV. Ita Heinsius.

« ElőzőTovább »