Oldalképek
PDF
ePub

locum dedimus, de quo satis multa hujus Præfationis c. 11. Licet autem, ut supra dictum est, in recognoscenda lectione, labori adeo non pepercerimus, ut cum duodecim et amplius Vaticanis Codd. collatio nobis instituta fuerit, fatendum tamen est, pauciora, quam quæ existimari poterant, immutanda occurrisse; idque duabus de causis; una quod plurima, quæ castigatione indigebant, visa jam et occupata ab Heinsio fuerint; altera quod frequenter admodum in nostris Codd. æqualis ferme ætatis ac ponderis diversæ occurrant lectiones, tam bonæ ac propriæ,' ut quænam præferenda sit, non appareat; quo in casu satius duximus, utraque, ut plurimum, in medium adducta, rem lectorum judicio permittere. Verum non ideo in irritum laborem studiumque nostrum cessisse dicendum est; nam præter nonnullos recte, ut putamus, ope membranarum, restitutos locos, Heinsii quoque castigationes, interdum uni tantum Mss. innixæ, pleniori Codicum nostrorum consensu et auctoritate, firmasse ac solidasse, non parum faciendum est. Fusiores a principio notas, ac frequentiores apposueram, quas, opportune monitus, aut expunxi, aut resecavi, et, ut aliquid potius desideraretur, elegi, quam ut nimius et gravis legentibus evaderem. Has autem Notas interdum ex aliis Poëtæ interpretibus me desumsisse, cur tantopere, ut quidam faciunt, dissimulare debeam, non video. Nam præterquam quod impossibile est, ut quæcumque annotanda censeas, inobservata aliis sint, nove præterea ut dicas, recte minus dicere, hoc ineptissimum mihi videtur vanissimumque. Nec vero mireris,

1 Id et in suis Mss. Giselinus cum animadvertisset, suspicatus fuit, ex eo natum, quod Prudentius noster, sua opera, quæ amicis primo communicaverat, quæque descripta ab ipsis fuerant, postliminio ad incudem revocata, recognoverit diligentius, ac denuo limatius ediderit ; quod et aliis Auctoribus contigit. Nam et id de sua Metamorphosi testatum voluit Ovidius, et duplicem Lactantii Di

vin. Institut. librorum editionem Balutius agnoscit in Not. ad ejusdem librum de Mortibus persecutorum. Ulterius progressus Heinsius, qui eandem in suis membranis varietatem offendit duplicem horum Poëmatum per Prudentium ipsum editionem, non probabilem tantum, sed et certam atque exploratam sibi esse professus est in Addend. pluribus locis.

benigne Lector, si in iis quædam enuntiata reperies, tanquam nova atque recentia, et aliis inobservata, quæ ejusmodi non esse videntur; siquidem erant, cum primum scripta sunt. Sed cum antequam typis committerentur, aliquot effluxerint anni, ac totos sex alios tenuerit Editio, Typographo in plura nimis, maximam ob nominis celebritatem, distracto, hoc tam longo temporis intervallo senuerunt quodammodo, ac rugas veluti contraxerunt, vel ab aliis prolata jam et observata sunt. Ad hæc quibuscumque libris vel etiam Hymnis, cum res postulat, admonitionem præmittimus, quæ argumentum breviter explicat, aliaque exhibet ab instituto minime aliena; tum appositæ ad marginem notulæ, non solum summam rei, de qua agitur, repræsentant, sed etiam res indigitant præ aliis observatione dignas. Sacræ Scripturæ loca, ad quæ frequentissime respicit Poëta, pariter indicamus, quam, ratione habita temporis quo scripsit, ex LXX. Interpretibus,' quod Vetus respicit Testamentum, vel ex alia Græca versione expressam esse, mirum non est. Id vero totum, quod Lectori nec ingratum, nec inutile speramus, in prius editis prorsus desiderabatur. Tres Indices, Cellarium imitati, addimus in fine. Unum rerum, alterum verborum ac phrasium, tertium eorum, quæ licentius solito Prudentius posuit. Jam hic plura non adderem. Sed persolvendum mihi est grati animi officium erga duos perillustris hujus Congreg. Oratorii Presbyteros, mihique amicissimos, quibus sane me plurimum debere profiteor. Hi sunt PP. Josephus Blanchinus, et Franciscus a Puteo, Veronenses

2 Id pluribus argumentis probat Heinsius in Addend. p. 145. sed ex eo præsertim, quod omnia ferme propria Vet. Testamenti nomina Græcum in morem extulerit, Sarra e. g. Solomon, Ambacum &c. vid. in Lat. versiones antiquas cl. Petri Sabatterii Præfat. P. 11. § 3. cui tamen auctor fuissem, ut inter antiquos Ecclesiæ Lat. Patres, e quorum operibus veterem editionem, Itala quæ

dicitur, concinnare studet, Prudentio potius, quam Juvenco, vel saltem utrisque, locum dedisset. Ille enim et Juvenco illustrior, et locos longe plurimos ipsi subministrasset.

3 P. Josephi Blanchini operum Catalogum texere supervacaneum est, cum sint Literariæ Reipubl. notissima: quæ vero edidit P. Franciscus a Puteo, cum æque pervulgata non sint, hic juvat subjicere;

ambo, quos post hujus sæculi medium, immatura morte cito nimis ereptos, vehementer doluit cum Oratorii Congregatio, tum universus literarius orbis. Ille de nova Prudentii Editione cogitans,+ omnia Poëtæ Opera, præter Peristephanon, cum tribus Vat. Codic. bonis utique, non tamen præstantioribus, contulerat, ac Variantes annotaverat, quæ mihi communicatæ, improbum molestissimumque conferendi laborem minuerunt; cum enim vir esset omnium diligentissimus, cuncta fideliter accurateque annotasse dubitandum non erat. P. autem a Puteo, cum et ipse Prudentii Opera typis committere decrevisset, quod suum consilium edito de S. Laurentio opusculo patefecerat, multiplicibus ad id Poëtæ editionibus, iisque rarissimis comparatis, quasdam in Cathemerinon notulas inchoaverat, hoc quoque adumbrato, quem tenui, Præfationis ordine. Horum omnium factus ego particeps, et primum de Christiano Poëta edendo consilium inii, et iisdem copiis adjutus, inceptum opus ad finem usque perduxi. Quare si aliquod ex eo, ut sperare licet, bonarum literarum amatores commodum percipient, iis referri potissimum debet. Si enim in hæc, quæ parata ab ipsis fuerant, non incidissem, de hujuscemodi re nunquam forsitan cogitassem.

[ocr errors][merged small][merged small]

TESTIMONIA VETERUM

DE

PRUDENTIO.

Gennadius in catalogo virorum illustrium. PRUDENTIUS, vir sæcularis literaturæ eruditus, composuit Diptychon de Veteri et Novo Testamento, personis exceptis. Commentatus est et in morem Græcorum Hexaëmeron de mundi fabrica, usque ad conditionem primi hominis, et prævaricationem ejus. Composuit et libellos, quos Græca appellatione prætitulavit, Apotheosis, Psychomachia, Hamartigenia, i. e. de divinitate, de compugnantia animi, de origine peccatorum. Fecit et in laudem Martyrum, sub aliquorum nominibus, invitatorium ad martyrium librum unum, et Hymnorum alterum. Speciali tamen conditione adversus Symmachum, idololatriam defendentem, duos laude dignissimos libros compegit: ex quorum lectione agnoscitur Palatinus miles fuisse.

Sidonius Apollinaris. Lib. 11. Epist. 9.

Nam similis scientiæ viri, hinc Augustinus, hinc Varro, hinc Horatius, hinc Prudentius lectitabantur. Quos inter Adamantius Origenes Turranio Rufino interpretatus sedulo fidei nostræ lectoribus inspiciebatur.

Alcimus Avitus poëmate.

Hæ virtutis opes, hæ sunt solatia belli,

Quis dubium adversus mentis cum corpore bellum

Ipsa suos armat clamantis buccina Pauli:
Quæ prudenti olim cecinit Prudentius ore.

Beda libro de ratione metrica.

Metrum iambicum senarium recipit iambum locis omnibus, præter novissimum, spondæum, dactylum, et anapastum locis imparibus, pyrrhichium loco tantum ultimo ; quo nobilissimus Hispaniarum scholasticus Aurelius Prudentius Clemens scripsit prooemium Psychomachiæ.

Joannes Ludovicus Vives de Christianæ fœminæ
institut. lib. I.

Neque vero poëtis carebit, si capiatur numeris. Aderunt Prudentius, Arator, Prosper, Juvencus, Paulinus, qui non multum antiquis concedant. Inveniet profecto in auctoribus lectu dignissimis omnia acutiora, pleniora, majoris et certioris voluptatis, pastum denique animi jucundissi ́mum: quæ omnia tum vitæ prosint, tum animum mentemque mira delectatione perfundant.

Joan. Franc. Picus Mirandula, de studio divinæ
et humanæ philosophiæ 1. 6.

Da mihi virum voluntate bene instituta; qui carmina de rebus Christiano vel credendis, vel sperandis, vel operandis conficiat: tantum abest, ut damnem, aut accusem, ut etiam magnopere tuter, laudem, venerer, et amplectar. Quales apud veteres nostros fuere Prudentius, Sedulius, Damasus, aliique nonnulli.

Erasmus Roterodam. de pueris liberaliter instituendis.

Jam si quis Prudentium, unum inter Christianos vere facundum poëtam, volet enarrare; literas etiam arcanas calleat oportet.

« ElőzőTovább »