Oldalképek
PDF
ePub

Venantis arcum pertimescunt Virginis:

Si forte vultum tristioris Herculis

Liquore crispo massa finxit fusilis,

[blocks in formation]

Lapis severa fronte mentitur minas.

Miror, quod ipsum non sacrastis Mentorem,
Nec templum et aras ipse Phidias habet,

290

tricis pertimescitis. Si as fusile Herculem, cujus crispi sunt capilli, finxit severos vultus induentem, pro certo habetis illum vos cluva minari, nisi precatu infringutis quamprimum. Quanto jam, o superstitiosi, perculsi estis timore, cum statuarius Junonis iram repræsentavit perfecte, cumque statua severa fronte ita mentitur minas, ut Dea aversis oculis ne hostiam quidem immolatoremque respiciat? Certe equidem miror quod Mentorem non adoretis, quod non ponatis Phidiæ et templum et arus ;

Clara Weitz.-287 iras T.--288 Velud Weitz. H.-289 dilitantis Eg. delitantis Weitz.—291 sacratis W. B. Vulg.—292 Fidius H. W. Fidias Weitz.—

NOTE

filia, soror Phœbi, virgo dicitur, quia virginitatis amans, ideoque sylvestres mores coluit, et venatum. Ejus imagini, teste Melantho in libro de imaginibus Deorum, semper arcus adhiberi solitus fuit. Virg. Æn. XI. • Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia Virgo.' De Hercule sup. Perist. Hymn. 10. vs. 215.

Succinctam]' Diana interim est alte succincta venatrix.' Minuc. Octav. et Arnob. lib. VI. 'Semitectis femoribus Diana.'

285 Clavam] Vide, quæ de clava diximus Hamartig. vs. 403.

287 Junonis irum] Hæc tanta fuit, ut locum proverbio dederit apud Græcos Latinosque. Virg. En. v, 781. Junonis gravis ira, et inexsaturabile pectus.' Et Seneca, in Hercule Eteo: Junonem doce, Quid odia valeant, nescit irasci satis.'

6

288 Retortis obtutibus] Aversis oculis, quod iracundiæ est indicium. Describit enim obiter, quo habitu in delubris Dii steterint, nempe ut essent ad terrorem appositi.

291 Mentorem] Mentor mirus fuit in vasis cœlandis artifex. Ut auctor est Plin. xxx. 11. et 12. Lucius Crassus orator duos habuit scyphos Mentoris manu cœlatos, centum sestertiis emtos: confessus est tamen se his nunquam usum esse propter verecundiam.' Ac Cicero laudat in Verrinis pocula duo, quæ Heraclea cognominabantur, Mentoris manu summo artificio facta, quæ sustulit Verres. Vasa quoque Mentoria consecrata fuerunt Capitolino Jovi, et Dianæ Ephesiæ.

292 Phidias] Ante omnes clarus et peritus artifex. Pictor, statuarius, sculptor fuit. Hæ artes natæ cum

Fabri Deorum, vel parentes numinum :
Qui si caminis institissent segnius,
Non esset ullus Jupiter conflatilis.
Non erubescis, stulte, pago dedite,
Te tanta semper perdidisse opsonia :
Quæ Dis ineptus obtulisti talibus,

Quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines,
Fracta et liquata contulerunt vascula.
Ignosco fatuis hæc tamen vulgaribus,
Quos lana terret discolora in stipite,

295

300

uterque fabri parentesque vestrorum numinum. Nam nulla in templis Joris esset effigies, si illi impolitum tantum et rude opus fecissent. O stulte Præfecte, o Pagane, nonne erubescis tot liba Diis frustra obtulisse: ii enim Dii, quibus hæc facis sacrificia, una cum trullis, pelvibus, cantharis, sartaginibus, omnibusque aliis fictilibus vasis conflati sunt. Hanc quidem condono amentiam imperitæ plebi, cui præstigiatores mendaces sæpe imponunt, ac discoloribus taniis movent admiratio

302 Quos verum latet qui fidunt in stipite Eg. P. H. Vat. tres, et B. in marg. discolor Weitz. Ed Amst. 1631. Gif. discolos Alt. discolori F. discolore Eg.— NOTE

ipso existimabantur. Ita de eo Plin. III. 8. In ebore scalpendo præcipue claruit. Quare fuit commendata Minervæ statua, quam Athenis ex ebore fecit, 26. cubitorum altitudine, in cujus clypeo Amazonum pugnam, ut Gigantomachiam, insculpsit, inclusitque, teste Cicer. speciem sui similem. Juven. Sat. VIII. Phidiacum vivebat ebur.' De Pelvi sup. Perist. Præf. vs. 16.

296 Pago dedite] Nam, ut ait August. Retractat. II. 43. 'Deorum falsorum cultores usitato nomine Paganos vocamus.' Quia Gentiles expulsi civitatibus in pagis adhuc idola colebant, ac clandestina sacra peragebant. Quare idem August. Serm. 6. de Verbis Domini hæc habet: 'Multi Pagani habent istas abominationes in fundis suis. Numquid accedimus, et confringimus? prius enim agimus, ut idola in ipsorum cordibus confringamus.'

299 Trulla] Vas vinarium, de quo Mart. lib. IX. Clinicus Herodes trullam subduxerat ægro: Deprensus dixit, Stulte, quid ergo bibis?' Cantharus] Poculum, quod Baccho tribuitur.

Sartagines] Sartago, patella in qua frigitur, a σàpέ, quæ caro est, nomen assumsit.

300 Contulerunt vascula] Simile illud Minuc. Octav. Et Deus ærens vel argenteus de immundo vasculo, ut sæpius factum Ægyptio regi, conflatur, tunditur malleis, in incudibus figuratur.'

302 Lana terret] Fabricius vult lanam in picto scipione gestasse olim circulatores, præstigiatoresque, qui suis fallaciis imponebant plebi et pueris, itaque ut hi duo versus unum plane significent, et ad hanc artem referantur. Alii vero Prudentium loqui putant de stemmatibus, quibus Deorum simulacra involvebant an

Quos sæpe salsus circulator decipit:

Quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidæ
Edentularum cantilenæ suaserint.

Vos eruditos miror et doctos viros,

305

Perpensa vitæ quos gubernat regula,

Nescire vel divina, vel mortalia

Quo jure constent: quanta majestas regat,
Quicquid creatum est, quæ creavit omnia.
Deus perennis, res inestimabilis,
Non cogitando, non videndo clauditur:

310

nem: cui venerandum est id omne, quod obsoletæ anuum cantilenæ pavendum docent. At miror quod vos eruditi viri, atque ingeniosi, qui civilis rationis urbanitatisque nulla in re perrumpitis leges, ignoretis, quam valde divina terrenaque inter se discrepent, ignoretis, quis sit summus ille Deus, ædificatorque mundi, ac rerum omnium moderator. Quis sit a me accipe. Æternus is Deus inæstimabilis est, nec cogitatione comprehendi potest, nec oculis videri; supra captum est, nostramque

303 falsos Weitz. Eg. falsus Vulg. salsus T. Alt. Heins.-304 parendum vanulæ H. A. et B. superscr. sed in H. rancida superscr.-309 Quod Eg.

NOTE

tiqui; ut colligitur ex illis Arnobii de Cybele ex lib. v. adv. Gent. Quid lanarum vellera, quibus arboris colligatis ac circumvolvitis stipitem? Nonne illarum repetitio lanarum est, quibus jam deficientem contexit, et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus.' Quare hæc verba: Quos lana terret discolora in stipite,' intelligenda essent de ipsismet Diis.

Discolora] Vide, si tanti est, annotata a nobis sup. Perist. Hymn. 1. vs. 114.

303 Salsus [Falsus] circulator] Probe legit Heinsius salsus circulator. Nam, teste Quintiliano v1. 3. institutionum Oratoriarum, 'Salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus.' Quod recte dicitur de hoc hominum genere.

304 Rancida] Perperam pro rancidis cantilenis, quod constanter ag. noscunt vetustiores libri, vanulas qui

[blocks in formation]

Excedit omnem mentis humanæ modum;
Nec comprehendi visibus nostris valet,
Extraque et intus implet ac superfluit.

Intemporalis ante, quam primus dies:
Esse et fuisse semper unus obtinet :
Lux ipse vera, veri et auctor luminis:
Cum lumen esset, lumen effudit suum :
Ex luce fulgor natus hic est Filius.

Vis una Patris, vis et una est Filii,

315

320

Unusque ab uno lumine splendor satus,

Pleno refulsit claritatis lumine.

Natura simplex pollet unius Dei;

Et, quicquid usquam est, una virtus condidit:
Cœlum, solumque, vim marini gurgitis,

325

Globos dierum noctiumque præsides,
Ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,
Septemtriones, Hesperos, æstus, nives,
Fontes, pruinas, et metalla, et flumina :

330

intelligentiam, ac nostrum visum vincit. Is orbem terrarum implet, quodque extra mundum excogitant homines; et adhuc redundat. Antequam primus numeraretur dies, jam erat ab æterno: is unus hoc privilegio donatus rot, existere semperque extitisse. Is lux vera est, atque auctor xeri luminis. Cum lumen esset, lumen suum effudit. Verbum scilicet splendorem patris æternus Pater, qui lux est, produxit ab æterno. Una est atque eadem Patri et Filio potestas, unas splendor satus ab uno lumine: ab utroque procedit Spiritus Sanctus pleni luminis claritas ; unus tamen Deus est, simplexque natura. Atque una virtus omnia condidit, cœlum scilicet, terram, mare, solem qui diei præest, lunam quæ nocti, ventos, ‘empestates, fulmina, pluviam, nubes, septemtriones, luciferum, æstus, nives, fontes, glaciem, me

310 qui Eg. H. P. Weitz.-321 est deest Nom.-323 numine P.-333 pecudes NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Prærupta, plana, montium convallia,
Feras, volucres, reptiles, natatiles,
Jumenta, pecua, subjugales belluas,
Flores, fruteta, germina, herbas, arbores,
Quæ sunt odori, quæque vernant esui.

Hæc non labore et arte molitus Deus,
Sed jussione, quam potestas protulit,
Mandavit esse; facta sunt quæ non erant.
Verbo creavit omniformem machinam :
Virtus paterna semper in Verbo fuit.

Cognostis ipsum: nunc colendi agnoscite
Ritum modumque, quale sit templi genus,
Quæ dedicari sanxerit donaria,

Quæ vota poscat, quos sacerdotes velit,
Quod mandet illic nectar immolarier.

Ædem sibi ipse mente in hominis condidit

335

340

345

talla, flumina, montes, campos, interjectas collibus convalles, bestias, aves, serpentes, pisces, jumenta, pecora, boves, flores, frutices, germina, herbas, tum odoriferas arbores, tum fructiferas. Quæ omnia Deus non operosa arte ædificavit, sed jussit fieri, quia erat omnipotens ; atque ut jussit, facta sunt, quæ nunquam extiterant. Dum autem Filius creavit terram, Pater etiam una eademque virtute creabat. Quis sit Deus jam non ignoras. Nunc audi quo ritu, quibus cærimoniis eum colere debeant homines, quæ ipsi templa ponere, quæ ferre munera, quæ vota concipere, quos sacerdotes consecrare, quæ denique facere sacrificia. Deus ipse in homine sibi sta

A. W. superser. pecora F.-341 Cognoscis H.-343 dedicaris auxerit Eg.— NOTE

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
« ElőzőTovább »