Oldalképek
PDF
ePub
[blocks in formation]

complexus est, ipsisque reddidit vicem sepulcri, usquedum Christiani lacrymis conspergere tumulum potuerint, curaque pia adornare, atque illud depositum usque in diem judicii asservare. At vix infidelium corruit imperium; vix Christiani in pace fuere: Vincentio exstructa est ara, tanquam locus quietis debitus. Is enim martyr

[ocr errors]

NOTE

515 Altar] Vincentins viro cuidam in somnis suum corpus ex alto mari in terram expositum esse significavit. Quinetiam locum, in quo positum erat, eidem patefecit. Quoniam vero is præsidem timebat, ad martyris inquirendum cadaver segnem se præbuit. Qnare martyr in somnis apparait fœminæ viduæ illam cum similiter admonuisset, eidem signa quædam ejus loci patefecit, in quo sanctum corpus jaceret, quod videlicet lateret sub arena, quam lenis et tranquilla unda sic infuderat, quasi arena ipsa Vincentii sepulturæ deserviret. Mox anus illa perlustravit littus, inquirens signa illa, quæ in somnis ei patefacta fuerant; cumque invenit, sancte ac religiose condidit. Sumtuosis enim exequiis adhibitis, sacræ illæ reliquiæ Deo ipsi dicatæ sunt in illius templi ara, quod templum sancti Vincentii nomine appellatum fuit. Ita Surius tom. I. p. 511. Altar autem pro altare hic posuit ut supra.

517 Sacrario] Apud scriptores

Christianos sacrarium varia significat. Quamplurimi volunt idem sonare ac Pastophorium, secretarium, pars illa scilicet templi, ubi sacra reponuntur, ubi sunt sancta sanctorum. Alii generaliter pro templo sumunt. Quidam pro sacristia. Gregor. Magnus in Sacrament. ، Et expectant Pontificem, vel qui vicem illius tenuerit, qui dum veniens de sacrario processerit ante altare ad orandum,' De.. nique nonnulli 'Sacrarium' interpretantur, ubi est altare. Ita Synodus Nicæna, et auctor vitæ S. Desiderii Episc. Cadurcens. cap. 13. 'Si vasa nitentia et clara, si sacrarium mundum, si lucernæ accensæ.' Primo sensu accepit Prudentius.

518 Imamque ad aram condita] Serius intra templorum ambitum sepulta fuere cadavera fidelium. Id tantum martyribus, aliisque quos Ecclesia publico cultu venerabatur, fuit concessum. Reliqui vero Christiani in cœmeteriis aut atriis templi condebantur. Imperatores tamen, atque

[blocks in formation]

jacet in templo; prope maximum altare sepultus est, ac subtus extensus adhuc integer auram communem haurire videtur. His honoribus Vincentii corpus decoratur. Animus vero cœlum ascendit, gloriæque Macchabæorum fratrum, sectique Isaia socius fit et particeps: qui semel mortem obiere, quique tormenta quidem pertulerunt, sed ita ut confestim mors ipsis pacem præstiterit. Et sane? An qui serra Isaiam

sus Vulg.-509 Tum W.-520 subter Vulg,-524 Secto Isaia Vulg.-533 Nam

[ocr errors]

NOTE

Episcopi in vestibulo sepeliebantur. Quare Chrysost. hom. 26. in 11. Corinth. Constantius Augustus Constantinum Magnum ingenti honore se affecturum existimavit, si in vestibulis collocaret Piscatoris; quod enim in Regis janitores sunt Regibus, id in sepulcro Reges sunt Piscatoribus, et præclare secum agi putant, si janua ipsis assignetur vestibularis.'

519 Auram] Non quod spirent viventis ossa; sed quod integra maneant conservata divino munere.

523 Macchabæis fratribus] Non hic Prudentius loquitur de filiis Mathathiæ de stirpe Joarib sacerdotis, qui occiso regio satellite, quod ad profanos ritus populum adigebat, ex Modin oppido profugit, et collecta Judæorum manu, Antiochi regis minas contemsit, quique moriens anno urbis conditæ 587. filios quos habebat quinque fortissimos viros ad tuendam libertatem animavit, quorum princeps erat Judas cognomento Macchabæus:

sed de septem his fratribus, qui ob legem Dei tuendam jussu Antiochi Epiphanis indigna passi sunt suppli. cia anno ante Christum 167. necnon illorum mater. Vocantur autem abusive Macchabæi, quia cap. 7. lib. 11. Macchabæorum illorum mors describitur his verbis: Contigit autem septem fratres una cum matre apprehensos compelli a rege, edere contra fas carnes porcinas, flagris cruciatos.'

524 Secto Isaia] Isaias filius Amos, non Amos prophetæ, uti putavit sanctus Epiphanius; is enim rusticus erat; Isaias autem nobili genere ortus in Jerusalem; sed Amos alterius, qui ab Hebræis creditur frater Amasiæ regis Juda, qui fuit pater Oziæ seu Azariæ regis, cujus temporibus floruit Isaias: deinde sub Manasse rege sectus in duas partes occubuit.

526 Corona pœnarum] Nec verea. mur occidi,' inquit Cyprian. lib. iv. ep. 6. quos constat, quando occidi. mur, coronari.'

Quid tale sector ausus est?
Truncata numquid corporis
Segmenta post serram feris
Objecit, aut undis dedit?

Num Macchabæi martyris
Linguam tyrannus erutam,
Raptamve pellem verticis
Avibus cruentis obtulit?

Tu solus, o bis inclyte,
Solus brabei duplicis
Palmam tulisti: tu duas
Simul parasti laureas.

In morte victor aspera,

Tum deinde post mortem pari
Victor triumpho proteris

530

535

540

Solo latronem corpore.

Adesto nunc, et percipe

545

Voces precantum supplices,

Nostri reatus efficax

Orator ad thronum Patris.

secuit, truncatas partes corporis hoc peracto supplicio feris objecit, aut projecit in mare? An tyrannus voracibus obtulit avibus Macchabæum martyrem, postquam illi lignum evulsit ac capitis pellem detraxit. Tu solus, o bis inclyte Vincenti, duplici martyrii palma donatus es. Tu solus duplicem in capite habuisti coronam. Nam vivus de ipsa dura morte triumphasti; mortuus autem una cadaveris virtute pariter debellasti Dacianum atque prostravisti. O martyr, qui semper a Deo nostrorum peccatorum veniam impetras, nunc adesto, et supplices audi precantum voces.

Id a

A. F.-535 Ruptam W. superscr.—538 brabii Weitz. bravii Vat. quatuor.—

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[blocks in formation]

te petimus per temetipsum, per illum carcerem, qui tuam multiplicavit gloriam, per vincula, per flammas ungulasque, per cippum, per testarum frusta tui triumphi decus et ornamentum, denique per sepulcrum, quod nos summa observantia exosculamur. Votis nostris annue, ut Christus placatus nos audiat benigne, nostraque peccata condonet. Quod si hoc tuum solenne festum rite et ore et corde celebramus, si flexis genibus juxta corpus conditum oramus, huc descende paulisper, tuoque patrocinio ita in nos Deus sua beneficia congerat, ut corpus ipsum gravatum sentiat venia gratificationem. Cito igitur veni, ac tua nobilis anima ad vitam carnem

555 Per, quem A. S. Bodl. Et quem Weitz. Vat. quatuor.—563 gaudia Weitz. -565 huc tu illabere S. F.-569 restat Weitz.

NOTE

549 Per te] Locutio poëtis familiaris. Virg. Æn. 11. Per Superos et conscia numina veri, Per, si qua est, quæ restat adhuc mortalibus usquam

Intemerata fides, oro; miserere laborum Tantorum, miserere animi non digna ferentis.'

Ut quæ laborum particeps
Commune discrimen tulit,
Sit et cohæres gloriæ

Cunctis in ævum sæculis.

575

tuam revocet, quæ virtute simili claruit, ut ea, cum laborum particeps eadem passa fuerit, sempiternis sæculorum ætatibus gloriæ sit etiam cohæres,

ADMONITIO IN HYMNUM SEQUENTEM.

BEATI FRUCTUOSI Episcopi Tarraconensis, sociorumque ejus Augurii et Eulogii Diaconorum Acta refert Bollandus ad diem 21. mensis Januarii, quæ, cum antiquis Codicibus collata, atque ex Sancto Augustino et Prudentio nostro confirmata, tanquam authentica recepit ac laudavit doctissimus Ruinartius. Habuit Sanctus Augustinus in eorundem Sanctorum natali Sermonem 273. novæ Editionis, alias de diversis, in quo testatur eorum festum apud Hipponem-Regium celebratum fuisse die 21. Januarii, qua quidem die tum in novis tum in veteribus Martyrologiis ipsorum memoria recolitur. Passi sunt autem apud Tarraconem celebrem olim Hispaniæ citerioris Metropolim in hodierna Catalonia, Imperatoribus Valeriano et Gallieno, sub Coss. Æmiliano et Basso an. Ch. CCLIX. die prædicta. Horum Sanctorum Martyrum corpora in Italiam postmodum translata fuisse observat Joan. Bollandus ex Marianæ Historia Iv. 10. et asservari in Monasterio Ordinis Benedictini non longe ab urbe Genua, Ligurum Metropoli, distante, quod alii negant.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Exhibet bic Hymnus historiam Passionis horum trium Martyrum, qui com. prehensi ac in carcerem trusi, flanimis postmodum injecti, exustis vinculis, et manibus in modum crucis expansis, Martyrium compleverunt.

FELIX Tarraco, FRUCTUOSE, vestris
Attollit caput ignibus coruscùm,

O inclyte Fructuose, tuo martyrio nobilis est cluraque Tarraco,tuorumque diacono

« ElőzőTovább »