Oldalképek
PDF
ePub

VII. HYMNUS JEJUNANTIUM.

Facta invocatione, jejunii laudes ingreditur, illustriora ex utroque Testamento abstinentiæ exempla profert, ad eamque omnes adhortatur, quam cum eleemosyna conjungendam esse docet.

O NAZARENE, lux Bethlem, Verbum Patris,
Quem partus alvi virginalis protulit,
Adesto castis, Christe, parsimoniis,
Festumque nostrum rex serenus aspice,
Jejuniorum dum litamus victimam.
Nil hoc profecto purius mysterio,
Quo fibra cordis expiatur lividi:
Intemperata quo domantur viscera,
Arvina putrem ne resudans crapulam
Obstrangulatæ mentis ingenium premat.

Hinc subjugatur luxus et turpis gula:
Vini atque somni degener socordia,

5

10

O Jesu Nazarene, decus Bethleem, verbum Patris æterni, quem prodidit fœtus ventris Virginei, fave puræ nostræ frugalitati: et tu, qui es rex favorabilis, cerne nostrum festum, in quo tibi immolumus victimam jejuniorum. Nihil sane est sanctius illo sacrificio, quod abstergit intimas venas cordis impuri, quod domat corpora libidinosa, ne pinguedo exhalans fætidam ingluviem retundat aciem mentis suffocatæ. Frugalitas franat luxuriem, intemperantiam gulæ, vilem potandi atque dormiendi

1 lux Weitz. Heins. dux Vulg.-7 lividi Ro. A. F. et H. superscr. vividi NOTE

1 Nazarene] Sic dictus servator a Nazareth Galilææ viculo, juxta montem Tabor, in quo nutritus fuit.

Lux] Dux etiam apud quamplurimos; quod parvi refert; utraque enim lectio rectum sensum efficit. Hæc, quod Jesus decus sit et ornamentum hujusce urbis, ut ait Propheta: altera vero, quod Christus sit veluti princeps ac dux omnium puerorum, qui jussu Herodis in Bethleem occisi sunt, quique primi martyrii palmam adepti sunt.

Bethlem [Bethleem] Bethleem, nomen civitatis David, quæ alio vocabulo dicitur Ephrata, Christi natalibus insignis. Nunc viculus in tribu Juda, sexto ab Hierusalem milliario positus contra meridiem. Ibi ortus atque in regem unctus est David.

9 Arvina] Pinguedo illa, quæ inter carnem et cutem animalium est. Unde Arvina cognomen fuit Corneliorum Maluginensium a pinguedine. De crapula, jam superius.

Libido sordens, inverecundus lepos,
Variæque pestes languidorum sensuum
Parcam subactæ disciplinam sentiunt.

Nam si licenter diffluens potu et cibo
Jejuna rite membra non coërceas;
Sequitur, frequenti marcida oblectamine
Scintilla mentis ut tepescat nobilis,
Animusque pigris stertat in præcordiis.
Frænentur ergo corporum cupidines,
Detersa et intus emicet prudentia:
Sic excitato perspicax acumine,
Liberque flatu laxiore spiritus
Rerum parentem rectius precabitur.
Elia tali crevit observantia,

Vetus sacerdos, ruris hospes aridi :

Fragore ab omni quem remotum et segregem

Sprevisse tradunt criminum frequentiam,

Casto fruentem Syrtium silentio.

15

20

25

30

desidiam, turpem voluptatem, risum inhonestum, et diversas pravas affectiones ignavi corporis, quæ domitæ sentiunt imperium jejunii. Si enim liberius te ingurgitans vino, et dapibus non domes, ut par est, corpus famelicum; accidit, ut acies mentis excelsa corrupta crebris voluptatibus langueat, et animus quasi dormiat in segni pectore. Desideria igitur corporis cohibeantur, et prudentia defæcata resplendeat intus. Ila mens acrior renovato vigore, et expedita liberiori respiramine, orabit sanctius Creatorem mundi. Elias olim dicatus Deo, et incola deserti auxit virtutes suas illa ratione vivendi. Fama est illum separatum ab omni tumultu, et solitarium, et fruentem sancto silentio Syrtium, vitasse multitudinem scelerum. Mox vero sub

Weitz. et alii.-15 Artam W. superscr.-20 Stertat ut B. Vulg.-22 Detersa

NOTE

26 Elia] Multis in locis illud nomen, aliaque hujuscemodi ita extulit in nominandi casu pro Elias. 'Juda' pro Judas. Elias ante Christum 905. prodire cœpit; parentes et ætatis initia Scriptura tacuit. Ad torrentem Carith moratus est annonam suppeditante corvo. Illum veterem Sacerdotem nominat poëta fortasse, quod provocatis ad fidem veri numinis miraculo sanciendam Sacerdotibus Baalis, frustraque satagentibus, ipse

cœlitus evocata flamma perlitaverit, ac Sacerdotes istos numero 850. jugulari mandaverit, Regum 111. 18.

27 Ruris aridi] Id referri potest ad torrentem Carith, ut jam dixi, vel ad desertum, per quod quadraginta diebus iter egit Elias usque ad mon tem Horeb, ut Jezabelem fugeret.

30 Syrtium] Syrtes duo sunt sinus periculosissimi in mari Libyco, a σúpw traho, quia limum arenamque, et saxa ingentia fluctus trahunt, quibus im

Sed mox in auras igneis jugalibus,
Curruque raptus evolavit præpete,
Ne de propinquo sordium contagio
Dirus quietum mundus afflaret virum,
Olim probatis inclytum jejuniis.

Non ante cœli principem septemplicis
Moses tremendi fidus interpres throni
Potuit videre, quam decem recursibus
Quater volutis sol peragrans sidera
Omni carentem cerneret substantia.

Victus precanti solus in lacrymis fuit:
Nam flendo pernox, irrigatum pulverem
Humi madentis ore pressit cernuo :

35

40

latus equis flammeis, et curru celeri ascendit in cœlum; ne terra impia, exhalando de vicina fœditate fæcis fædaret hunc hominem quietum, atque olim clarum jejuniis cognitis. Moyses fidelis internuntius metuendæ majestatis nequivit aspicere rectorem cœli septem gemini, quin prius Sol percurrens astra quadraginta circuitibus peractis ipsum fuisset intuitus se abstinentem omni cibo. Tum huic oranti unæ lacrymæ fuere alimentum. Nam lacrymando noctes vigilavit, atque osculatus est ore prono pulverem terræ humidæ respersum fletu suo, quoad perculsus voce Dei

et Put. T. Alt. Detersa ut Weitz. Deterset Eg.-32 præpeti Heins. Weitz.— 41 precanti Eg. Weitz. Gold. H. Heins. in not. precantis B. utrumque agnos

NOTE

pactæ naves adhærescunt. Aut etiam duæ ejusdem Africæ regiones, ubi ventus arenas excitat, et proxima quæque operit. Unde Solinus auctor est iis in locis terra iter facientes cursum sideribus regere. Quare quæcunque loca periculosa, deserta, inculta possunt Syrtes appellari. Ac constat Prudentium eo sensu posuisse Eliam potitum fuisse Syrtium silentio. Nam is Propheta nunquam usque in Africam pervenit.

31 Igneis jugalibus] Lib. IV. Reg. cap. 2. Ecce currus ignens, et equi diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in cœlum.'

36 Cœli septemplicis] Respexisse videtur ad septem orbes planetarios: quanquam nullus, quod sciam, inter

veteres aut novos Philosophos adni. sit septem cœlos. Quidam enim tres, alii undecim, alii duodecim. De Moyse sup.

38 Potuit videre] I. e. potuit videre corpus illud, in quo Deus apparuit Moysi, splendens tanto lumine anterius, ut solem longe vinceret, a tergo vero ita fuit lux attemperata, ut eam Moysis aspectus ferret. Hic enim de essentia divina sermonem non esse patet, ex eo quod sequitur: 'Non videbit eum homo, et vivet.' Ita Cor nel. a lapide Exod. c. XXXIII.

Quam decem] Exod. cap. XXXIV. 'Fuit ergo ibi cum Domino Moyses quadraginta dies, et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit.'

Donec loquentis voce præstrictus Dei
Expavit ignem non ferendum visibus.

Joannis hujus artis haud minus potens,
Dei perennis præcucurrit Filium,
Curvos viarum qui retorsit tramites,
Et flexuosa corrigens dispendia
Dedit sequendam calle recto lineam.

Hanc obsequelam præparabat nuntius,
Mox affuturo construens iter Deo,
Clivosa planis, confragosa ut lenibus
Converterentur, neve quicquam devium
Illapsa terris inveniret Veritas.

Non usitatis ortus hic natalibus,
Oblita lactis jam vieto in pectore
Matris tetendit serus infans ubera :
Nec ante partu de senili effusus est,
Quam prædicaret virginem plenam Deo.
Post in patentes ille solitudines,
Amictus hirtis bestiarum pellibus,
Setisve tectus, hispida et lanugine,
Secessit, horrens inquinari et pollui

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

illum vocantis formidavit ignem non ferendum oculis. Joannes æque gnarus hujus artis antecessit Filium Patris æterni: qui direxit semitas obliquas itinerum, et reflectens torvos calles ostendit viam tenendum recta linea. Præcursor parans viam Christo brevi venturo præstabat hoc obsequium, ut montosa fierent æquabilia, aspera vero molliora, et ne Jesus descendens in terras quicquam pravum reperiret. Ille natus insueto prorsus modo, et sero genitus in utero jam effœto replevit mammas matris vacuas lacte; nec senex Elizabeth illum peperit priusquam annuntiaret Mariam gravidam esse Deo. Is deinde vestitus pellibus horridis belluarum, opertusque pilis et hirsuto vellere, recepit se in vastum desertum; quod timebat coinquinari, ac

cit W.-44 præstrictus Weitz. Bodl. Alt. Put. a m. sec. perstrictus B. Vulg. -53 læribus G.-54 ne vel Weitz. W.-57 vigeto W. et Gold. superscr. vigeto in corpore B.-62 hyrtis W. Gold. Weitz.-63 et deest Gold.-69 Rurum

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Contaminatis oppidorum moribus.
Illic dicata parcus abstinentia
Potum cibumque vir severæ industriæ
In usque serum respuebat vesperum,
Rarum locustis et favorum agrestium
Liquore pastum corpori suetus dare.

Hortator ille primus, et doctor novæ
Fuit salutis. Nam sacrato in flumine
Veterum piatas lavit errorum notas :
Sed tincta postquam membra defæcaverat,
Coelo refulgens influebat Spiritus.

Hoc ex lavacro labe demta criminum,
Ibant renati non secus quam si rudis
Auri recocta vena pulchrum splendeat:
Micet metalli sive lux argentei,
Sudum polito prænitens purgamine.

65

70

75

80

corrumpi pessimis moribus civitatum. In eremo autem vir ille rigidæ disciplinæ, sobrius sancto jejunio sese abstinebat potu et cibo usque ad noctem, assuetus dare corpori parum frequens nutrimentum, locustas scilicet, et mel agreste. Hic primus hortatus est homines, docuitque novam viam salutis; eluit enim in aquis Jordanis maculas deletas præteritorum peccatorum. Postquam autem abluerat corpora immunda, Spiritus Sanctus refulgens demittebatur de cœlo. Hoc baptismate cum sordes peccatorum essent abstersæ, splendebant regenerati, æque ac vena auri informis purgata igni coruscat mirifice: vel ut est fulgor argenti, quod politum defæ

Heins. in not. Put. Parvum Weitz. G. Parum A. Bodl.-73 Veterum piatas Isonius; W. superscr. B. Vulg. Pie vetustas Weitz. Gold. W. Vetustas pie NOTE

69 Rarum] Antea, parum, inepte. Giselinus vero parcum victum legendum esse censuit. Quæ castigatio, ut ipse fatetur, nonnullis durior videtur; licet parcus, et parabilis victus' apud Curtium reperiatur. Puteanum itaque, atque Heinsium sequamur, qui probe rarum victum, nempe infrequentem, posuerunt.

73 Lavit] Non putem Prudentium ea fuisse opinione, Joannis Baptismum ex opere operato, ut loquuntur Theologi, contulisse gratiam, at

que baptizatos notasse charactere; quod peculiare est baptismatis Christi. Sed, more poëtico, ut majores jejunio laudes tribueret, quod uni Christo accidit, quia descendit Spiritus Sanctus in specie columbæ, id de omnibus aliis dixit.

78 Pulchrum] Positum nomen pro adverbio. Idem in sequenti versu 'Sudum' pro Sude, quod ipsi singulare non est. Nam Virgilius: 'Torvumque repente proclamat:' atque alibi, 'Sedet, æternumque sedebit.'

« ElőzőTovább »