Oldalképek
PDF
[ocr errors][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][graphic][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small]

S. R. E. CARDINALIS

TIT, S. PRAXEDIS
ARCHIEPISCOPUS ' .

UNIVERSO CLERO MEDIOLANENSI SALUTEM IN DOMINO.

ivinæ misericordiæ munere donoque Ecclesia. Mediolaneosis, cujus Archiepiscopalem curam et administrationem, Dei Sedisque Apostolicæ gratia, gerimus, cum multis aliis ornamentis exculta sit; tum hoc uno etiam quod Divinorum Officiorum Ritum præcipuum, atque eum quidem antiquissimum, habet, quem a Sancto Ambrosio Patre Patronoque nostro institutum, et a Beato Simpliciano auctum, deinceps Archiepiscopi qui ordine successerunt, tanquam amplam sibi hæreditatem relietam , religiose conservarunt.' Itaque nos, ubi primum ad hanc Arcbiepiscopalem curam gubernationemque vocati sumus ,, cum alia quæ vel ad cleri disciplinam , vel ad populi morum conformationem , vel ad ecclesiarum instaurationem ornatumque pertinerent, pro sollicitudinis nostræ officio, non solum Conciliis tam Provincialibus quam Dicecesanis, sed omni alio Archiepiscopali munere, quantum in nobis fuit, bene juvante Deo, procurare studuerimus; in id quoque maxime incumbere operæ pretium esse censuimus, ut antiqua Ecclesiæ bujus nobis commissae Instituta veteresque Ritus, atque adeo ab ipso Sancto Ambrosio institutos, recte tueremur, et, ubi opus esset, instauraremus. Quamobrem multis abhinc annis (præter cætera quæ ad hujus Ecclesiæ rationes usumque opus esse vidimus) illud maximopere curavimus, ut Breviarium in primis, adhibito peritorum piorumque hominum consilio, recognosceremus, riteque et congroenter veteribus Ambrosianis Institutis conformaremus. Quo in genere cum exemplaria antiqua aliaque comprobata hujus Ecclesiæ monimenta adhiberi mandavimus, tum vero totius Officii normam, in multiplici Breviarii Ambrosiani varietate, diversis temporibus non recte a nonnullis sacerdotibus privatim introducta, ad Ritum accommodaci voluimus, quem

« ElőzőTovább »