Hora diem, mensemque dies, animumque moratus IN BASIUM CANDIDE. Vos teneri rores, calathos quibus aurea gaudet Venus rosarum aspergere, Te cannis incluse liquor, qui dulcia condis, Et vos deliciæ patrum, cælestia mella, Vos ego, vel vobis quicquam si dulcius usquam est, Hesterna fœlix nuper quum nocte putarem Vos etenim pariter spretis cannisque rosisque, Intra verna meæ constat sedisse labella Tenellula puellulæ. Hei mihi quis nobis hos somnos interrupit? Quis gaudii tantum abstulit? Ah Venus, hæc postquàm prohibes me carpere vera, At somniare me sinas. THEODORUS BEZA, De Sua in Candidam et Audebertum benevolentia. Abest Candida, Beza quid moratis? Immo Vezelii procul valete, Sed utrum rogo, præferam duorum? An quenquam tibi, Candida, anteponam? quenquam anteferam tibi, Audeberte? Quid si me in geminas secem ipse partes, Harum ut altera Candidam revisat, Currat altera versus Audebertum ? At est Candida sic avara, novi, Ut totum cupiat tenere Bezam : 5 16 15 20 25 Sed postquam tamen alterum necesse est, Quòd si Candida forte conqueratur : Quid tum! Basiolo tacebit imo. 30 EX BEZE VITA. Juuentutem autem florens, otio, pecunia, rebusque aliis omnibus potiùs, quâm bono consilio abundans, sensit à Satana sibi circumjici infinitas tenticulas. Quanquam enim vitia odisset, et natura abhorreret ab eorum consortio, in quibus vel improbitatis, vel impietatis pestiferas labes vel minimum agnoscebat: bonas tamen horas in rebus ludicris collocabat. Nam et voluptatum illecebris, et ambitiosulâ gloriæ dulcedine, quam ex Epigrammatum suorum editione erat adeptus, (judice etiam M. Antonio Flaminio Italo, poëta doctissimo) honorúmque amplissimorum ope irretitus, aliquandiu detinebatur. (1) Postquam Wolmario, Galliâ relictâ, Germaniæ suæ lares repetere tandem visum est, Beza Aureliam venit, ex suorum consilio Juri ciuili sedulò daturus operam. Docebatur ibi, tum ad barbarè, et ausdodas illa scientia: vnde contigit, vt ille, ab ejusmodi abhorrens studia, politioris literaturæ et vtriusque linguæ auctoribus legendis tempus impenderit. Poetas, (quos naturæ quodam impulsu amabat) non legit tantum, sed imitari studuit: vnde ab eo intra annum vicesimum scripta sunt ferè omnia poëmata illa, quæ præceptori illi suo inscripsit. In quibus non mores, sed stylum Catulli et Nasonis, ad imitandum sibi proponens, epigrammata quædum licentiosiùs, quàm posteà voluisset, scripta effudit. Illa enim ipsemet paulò post, omnium [1] Fayi, in Ob. et Vitæ Beza. p. 10, 11. primus damnauit ac detestatus est. Ac sanè viuunt contrario librorum omnium genio. Nam quum aduersariorum scriptis bellum indicere adversarij soleant, eaque abolere omni conatu studeant: miseris epigrammatis illis prorogat lucem pervicax et inextinguibilis concepti aduersus ipsorum parentem odij flamma: quæque Beza æternùm abolita et extincta optauit illi ex puluere excitant, et repetitis, hoc etiam tempore, editionibus crebiis, malignè eadem in conspectum hominum proferunt ac reponunt. Quid verò xxx:Bia illâ suâ consequuntur? Nihil aliud sanè, quàm quòd se Dei, bonorumque omnium, dignos odio: Bezam autem omni illorum benevolentiâ, amore, et tolerantiâ dignissimum ostendunt: qui quidem juuenilis Musæ, ad Deum celebrandum in melius conuersione et seria commutatione, Angelos in cælo exhilarauit. » (1) Fayii, p. 8, 10. Etsi sensim augeretur ingrauescentis ætatis infirmitas, optabant tamen permulti nobiles illius mensâ vti: in quæ pij et eruditi sermones semper miscebantur. Inter alios habuit hospitem generos. D. Georgium Sigismundum Prakschicky à Zastrissel, D. Burchlovij, Seravitij, etc. Illius studiis præerat, Joan. Paludius, vir bonus, doctus, et poètices amans. Accidit autem vt de Bezæ poëmatis ageretur, et Generos. D. Zastrisellus peteret à Beza, sibi donari illa carmina, quæ cùm ipse, tum Paludius vitâ digna judicarent: Id quum impetrassent, Bezâ concedente, curauit ille in unum colligi Syluas, Elegias, Epigrammata, Icones, Emblemata Catonem Censorium et, vt elegantissimis typographij Stephaniani formis excuderentur effecit, anno 1597.» (2). [1] Luc, 15, 10. [2] Ant. Fayi, in Vita et Ob. Bezæ, p, 58-9. ART. CV. JOANNES CRISPINUS. : : In GENEVAM paulò ante concesserat, résque suas comportarat Joannes ille Crispinus, quicum magna erat Bezæ necessitudo. Ambo autem de nouo vitæ genere suscipiendo unà deliberant et de societate ad typographicam artem faciendam ineunda cogitant ad quam vt feliciter sese accingerent, vtriusque summa doctrina et singularis industria via sternebat. Fuerat enim Crispinus primùm celeberrimi illius Jurisconsulti Caroli Molinæi amanuensis : post autem in foro Parisiensi causarum patronus. Edidit autem sui ingenij documenta multa, excudendis præclaris veterum Græcorum et Latinorum monumentis, et nouis componendis in quibus Gallica Martyrum historia, summo studio et incredibili labore ac fide constructa, meritò ab omnibus celebratur, et palmam obtinet. Sed Bezæ nostro alium cursum Dei prouidentia destinarat. Nam priusquam aliquid certi se constituissent, Bezæ visum est Tubingam vsque excurrere, vbi Wolmarius degebat, Illustriss. Ducis Wirtembergici Consiliarius. Vix ab illa peregrinatione reversus, et nihil tale expectans; ad Græcas literas profitendas à Lausannensi Academia vocatus est: quumque Amplissimus Senatus Bernensis, judicium Lausannensium amplexatus, Bezam in numerum suorum admisisset, ratus à Deo se vocari ad honorificum illud munus obeundum, Lausannam se contulit. » (Ex Fayi Vita et Obitu Theo. Bezæ, p. 12, 13. ille |