Oldalképek
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

ART. XCVIII. HUETII VITA.

Pet. Dan. Huetii, Episcopi Abrincensis, Commentarius de rebus ad eum pertinentibus. Amstelodami, apud Henricum du Sauzet. M.DCC,XVIII, 8. pp. 427.

PREFATIO EDITORIS.

Offero tibi, Lector, haud spernendum munus ; Vitam scilicet illustrissimi Præsulis, qui de Litteris tam præclarè est meritus, quique etiam per eas immortale decus est adeptus. Parisiis cùm præterita æstate degerem, feliciter nactus exemplar accuratè ex ipso aitorpao descriptum, rem Eruditis pergratam facturum me duxi, si ea, quæ de rebus ad illum pertinentibus scripserat Cl. Huetius, publici juris facerem. Non igitur Te diu, Lector, in limine morabor. Duo tantùm habeo quæ scire tua interest.

I. P. 77. Hujus Commentarii, elegantissimis versibus refert Auctor qui ritu Consul Hardenberga, quod oppidum est Transisalaniæ, creari solet :

Hinc Hardenbergam sera sub nocte venimus.
Ridetur nobis veteri mos ductus ab ævo:
Quippe ubi deligitur revoluto tempore Consul,
Barbati circa mensam statuuntur acernam,
Hispidaque imponunt attenti menta Quirites:
Porrigitur series barbarum desuper ingens.

Bestia, pes, mordax, sueta inter crescere sordes,
Ponitur in medio; tum cujus numine Divúm
Barbam adiit, toto huic gratantur murmure Patres;
Atque celebratur subjecta per oppida Consul.

Hunc autem morem in illo oppido nec vigere, nec unquam viguisse, liquidò constat sed ex vano fortasse rumore, vel animis laxandi gratiâ, hos versus effictos esse facilè crediderim, Simile autem quidpiam accidit Seculo præterito. Ludovicus Henricus Lomenius Briennæ Comes, Regi à Secretis, Itinerarium suum in lucem emisit Anno 1660. Leguntur ibi hæc verba p. 18. Vestrogothicis Silvis equitantes inducti Lincopiæ, ob loci religionem non omittendæ, tantillum substitimus: ibi cippus lapideus pertusus, explorandæ maritorum membrositati; qui pares foramini, approbantur, impares excluduntur connubiali toro, inde matrimonia aut stant aut cadunt pro modo peculi. Alteram eamque auctiorem hujus Libri Editionem adornavit Carolus Patinus Anno 1662. in qua desiderantur quæ mox retulimus, ut etiam docetur in Præfatione his verbis: Unum te moneo, huic editioni, cui nihil deest, voluisse Lomenium aliquid deesse, quod scilicet Westrogothicis Silvis, per errabunda vestigia, morosæ viæ pellendis tædiis juveniliter luserat, sapientiorem ætatem et pudorem suppressisse.

II. Parisiis prodiit An. 1714. Tractatus de Batavorum per totum terrarum orbem commercio, ab anonymo conscriptus, Le grand Tresor Historique du florissant commerce des Hollandois dans tous les Etats et Empires du Monde. in 8. Exeunte anno 1716. liber denuò typis excusus est Amstelodami, titulo parumper immutato, Memoires sur le Commerce des Hollandois, etc. in 12. Eodem autem Anno in lucem emiserat noster Huetius doctissimam Lucubrationem de Commercio et Navigationibus Veterum, Histoire du Commerce et de la Navigation des Anciens,

à Paris, 1716. in 12. Hinc factum est propter argumenti ac tituli affinitatem, ut Clarissimo Præsuli Librum à studiorum ejus ratione planè alienum (1) plèrique tribuerint. Et quidem accedebat unum, quod eorum conjecturam valde firmare videbatur. Auctor nempe præfati Libri, cui titulus, Memoires sur le Commerce des Hollandois, etc. pag. 2. loquitur de Tractatu suo de Commercio Veterum, quod conscripsit, sed nondum publici juris fecit; nemo enim præter Cl. Huetium quicquam super hoc argumento in lucem emisit.

Omnia Cl. Huetii Opera edita, variasque eorum Editiones, hic recensere non ab re fore existimavi. Vale, Lector.

Catalogus Operum Editorum Pet. Dan. Huetii.

I. De Interpretatione Libri Duo. Parisiis, 1661. in 4.°
Stadæ, 1680. in 12.0 Haga Comitum, 1683. in 8.0
Una cum Libro de Origine Fabularum Romanensium
Latinè verso.

II. Origenis Commentaria in Sacram Scripturam, Gr. Lat. Rothomagi, 1668. in fol. Coloniæ Agripp. 1685. in fol.

III. De l'Origine des Romans. Parisiis, 1670. in 8.o Parisiis, 1678. in 12. Londini, 1672. in 16.0 Anglice. Amstelodami, 1679. in 16.° Belgicè à Jano Brockhusio. Hage Comitum, 1683. in 8.o Latinè à Pyrone una cum Libro de Interpretatione. Parisüs, 1685. in 12.° Parisiis, 1693. in 12.o Amstelodami, 1716, in 12,o Belg.

[1] Johannes Clericus Bibliotheque Ancienue et Moderne Tom VII. Part. 2. Jacobus Bernard République des Lettres, Nov. Déc 1716. Journal Litéraire, Tom. VIII. p. 482. Histoire Critique de la République des Lettres, Tom. XIII. p. 408.

t

IV.

Discours prononcé à l'Academie Françoise. Parisiis, 1674. in 12. Ac deinde in variis Collectaneis.

V.

VI.

Animadversiones in Manilium et Scaligeri Notas. Parisiis, 1679. in 4.0 Ad calcem Editionis Manilii in usum Serenissimi Delphini adornatæ.

Demonstratio Evangelica. Parisiis, 1679. in folio.
Amstelodami, 1680. in 8. 2 vol. Curd Christophori
Sandii. Parisiis, 1090. in fol. Lipsia, 1694. in 4.0

VII. Censura Philosophie Cartesianæ. Parisiis, 1689. in 12.° Helmstadii, 1690. in 4.° Accurante Henrico Meibomio. Franequera, 1690. in 12. Hanoveræ, 1690. in 12.0 Parisiis, 1694. in 12.°

VIII. Questiones Alnetanæ de Concordia Rationis et Fidei. Cadomi, 1690. in 4.0

IX. De la Situation du Paradis terrestre. Parisis, 1691. in 12.o Lipsia, 1694. in 16.° Latinè. Lipsiæ, 1694. in 4. Latinè, una cum Demonstratione Evangelica. Amstelodami, 1698. in 8.0 Latinè, adjunctus Dissertationi de Navigationibus Salomonis. Amstelodami, 1698. Latinè, in Synopsi Criticorum Sacr. in folio. Amstelodami, 1701. in 12.° Amstelodami, 1716. in 12.° Belg.

X.

Nouveaux Memoires pour servir à l'Histoire du Car

« ElőzőTovább »