Oldalképek
PDF
ePub

latione, et continuatione, sed etiam adversariis juvandam esse censet, in quibus colligendis lectores non spongis omnia attrahentibus, nec clepsydris omnia dilabi sinentibus, sed ventilabro similes esse cupit, quod palea excussa bonum triticum retinet. Ultimo denique libri primi capite, de insigni quorundam in libros affectu agit, et eos imprimis recenset, quibus libri omni pretio cariores extiterunt.

His libro secundo eos opponit, qui singulari odio libros prosecuti sunt. Andream autem Naugerium, qui quotannis stato die Martialis quædam volumina cum execratione Vulcano dicavit, non tam librorum, quam petulantiæ et impudicitiæ hostem fuisse judicat. Inter causas bibλixs refert ignaviam, avaritiam, innovandi pruriginem, thrasonismum et invidiam, quas dum evolvit, multa lectu haud injucunda immiscet, quæ repetere hic non licet, ne contra laudatam ab Autore brevitatem peccasse videamur. »>

ART. LXXVII. FRID. JAC. LEICKHERUS.

Vila clarissimorum JCtorum, N. Boerii, G. Budæi, A. Augustini, A. Goveani, F. Hotomanni, J. Cujaci, B. Brissonii, J. Bertrandi, P. Pithoei, et G. Panciroli, ex recensione, et cum notis Frid. Jac. Leickheri, U. J. D. Lipsia, sumtibus Mich. Guntheri, Bibliop. Dresd. 1686. in 8.

EXTRACT from Acta Eruditorum vol. v. p. 458. (1686.)

« Gratissimus nunquam non eruditis habitus fuit eorum labor, qui magnorum virorum vitas ac elogia tradere, eosque post fata et jam vivis adhuc coloribus depingere

satigerunt plus enim plerumque efficacia in formandis ad virtutem hominum animis habent præclara ejusmodi exempla, quam prolixa morum regulæ. Operam proinde semet haud perditurum speravit editor præsentis libelli, si recentiorum quorundam eorumque humanioribus literis cultiorum JCtorum vitas congereret ac una quasi tabula exhiberet. Extabant quidem eæ jam antea, sed cum aut difficilius reperirentur, aut non nisi cum operibus eorundem, magno plerumque precio constantibus, haberi possent, consultum judicavit ipsas in unum collectas exhibere, non dissimulatis tamen eorum nominibus, qui singula hæc elogia concinnassent. Sic in hac decade exhibita Nic. Boerii vita autorem habet Joh. Alesmium, Guil. Budæi Ludovicum Regium, Ant. Augustini et Ant. Goveani Andream Schottum, Franc. Hotomanni Petrum Neveletum Doschium, Jac. Cujacii Papirium Massonium, Joh. Bertrandi Franciscum Bertrandum, Pet. Pithoei Josiam Mercerum, Guidi Pancirolli denique Jac. Phil. Thomasinum. Barnabæ Brissonii elogium editor ipse ex Thuano, Sammarthano, Botero aliisque compilatum conscripsit. Nec tamen præterea nihil de suo idem adjecit; nam hinc inde addidit notas elegantulas et ad historias hasce collustrandas haud parum facientes, evolutis hanc in rem prædictorum virorum scriptis, ac enotatis inde, quæ huc pertinere fuere visa. Singulis insuper elogiis subjecit catalogum operum a quolibet horum JCtorum conscriptorum, commemoratis simul diversis horum editionibus. Cæterum quod Gallorum maxime JCtorum vitas præliis colligere ipsi placuerit, factum ait partim, quod Germanorum plurimi jam a Melch. Adami, et Joh. Wittenio forent descripti, partim quod Galli in elegantiori Jurisprudentia excolenda aliis fere palmam præripuisse passim judicentur. Denique lectorem jubet aliam propediem decadem huic similem expectare, in qua Emilii Ferreti, Hug. Donelli, Guil Marani, Jani a Costa, Francisci Florentis, aliorumque vitas semet exbibiturum promittit.

D

ART. LXXIII. DE LA CAILLE.

Histoire de l'Imprimerie et de la Librairie. Paris, chez Jean De la Caille. 1689. in 4.° Constat plagulis 45.

« Quemadmodum ex iis, quorum Acta collegimus, duo cumprimis Typographorum historiam ex professo illustrarunt, Theodorus puta Janssonius ab Almeloveen in de Vitis Stephanorum, et Adrianus Bailletus T. II. p. 1. Judiciorum Eruditorum de primariis Auctorum scriptis; quorum illum A. 1684. p. 202. hunc A. 1686. p. 252. prolixius commemorandum duximus: ita Johannes De la Caille senior typographus et bibliopola Parisiensis, Wetsteniorum, Bulifonum, aliorumque sui ordinis eruditorum æmulus, utrique, imo quotquot hoc argumentum pertractarunt, auctoribus universis, opere hoc bipertito palmam ⚫dubiam reddere studuit; cum, quos illi decadibus aut centuriis numerant, hic chiliadibus fere binis digesserit.

Parte priori in origines artis typographicæ inquirit, illasque non Costeri, non Mentelii, non aliorum, (quibus singulis eruditorum aliqui assertum eas iverunt,) sed Johannis Guttembergi Argentoratensis ingenio acceptas esse ferendas arbitratur. Ab hujus dein ævo, medio nempe seculi XV, ad seculi XVI auspicia, ordine chronologico, antiquiores Typographos, eorumque nomina, patriam, domicilium, opera primaria, symbola, epitaphia, quandoque et progeniem ac gesta præcipua, cujuscunque generis illa fuerint, recenset. Altera vero parte typographos ad unum omnes, quotquot ab A. 1469, Lutetiam Parisiorum

incoluere, complexus est. Accedunt indices tum Urbium, tum Typographorum, alphabetici.

[ocr errors]

Acta Eruditorum, (Mens. Febr. Anno 1690.) p. 67, 68.

ART. LXXIX. OLAUS BORRICHIUS.

Olai Borrichii Dissertationes Academica de Poetis, publicis Disputationibus in Regio Hafniensi Lyceo assertæ. Francofurti, 1683. in 4.°

Of this learned Work I copy the following critical character Ex ACT. ERUDIT. (1683.) vol. II. p. 281.

« Illustre jamdudum inter sæculi hujus Medicos Chymicosque nomen est OLAUS BORR CHIUS, Danus, ex quo Dissertationem illam longe eruditissimam de ortu et progressu Chemiæ, Hermetis item sapientiam a Conringianis animadversionibus vindicatam, et docimasticen metallicam in lucem evulgavit. Sed posteaquam tractatum de lingua pharmacopæorum, de causis diversitatis linguarum, ætatibusque Latinæ linguæ, fætusque id genus plures in orbem emisit literarium, infinitæ lectionis, judiciique acerrimi philologus, criticus ac polyhistor ab nemine non fuit agnitus atque deprædicatus ; quemadmodum et in tractatibus illis chemicis, non oculatissimum tantum arcanorum chemicorum indagatorem, sed et floridissimæ latinitatis scriptorem legentibus omnibus sese prodidit. Sed luculentissime idipsum nunc patet ex dissertationibus ejus academicis, in academia Hafniensi ab anno

1676 ad annum 1681 assertis publice, et hoc anno iterum evulgatis. Nam in hisce poetas Græcos atque Latinos, atque ex his quidem illustriores percenset omnes, et quid in illis palmam censoriamve mereatur virgulam, accurate discernit, candideque edisserit. Dissertationibus præmittitur præfatio ad lectorem, in qua nonnulla excerpit ex iis, quæ ante plures annos de epopæia Aristotelica docuerat publice. Ostendit autem Aristotelem jus epicæ poeseos nimis arctis circumscripsisse limitibus, pennasque adeo liberioris alioquin spiritus poetici plus justo circumdidisse, dum dictitavit, poetæ epico canendam esse actionem unam, et quidem, non quæ vere gesta sit, sed quæ fieri et quomodo fieri possit. Hujus enim legibus si sit standum, innumeros poetas e censu poetarum morose excludendos fore, qui vel ex unius principis vel plurium facinora præclara, sed varia simul enarrarint; nullam etiam historiam Biblicam, nec quicquam eorum, quæ vere contigerunt, argumenti esse epici, etc. Liberiorem itaque epico campum permittendum existimat Borrichius, Aristotelem non esse normam rerum aut artium, sed illum ipsum ad normam quoque redigendum, asserens.

Dissertationes ipsæ in universum sunt septem, quarum duæ priores in Græcis, posteriores quinque in Latinis poetis percensendis sunt occupatæ. Ac in prioribus quidem, postquam autor artis poeticæ incunabula, multiplicemque ejus usum diserte, ut solet, exposuit, poetas Græcos in certos digerit ordines, epicos scilicet, elegiacos, lyricos, (quibus dithyrambicos etiam et iambicos annectit,) et dramaticos seu tragicos et comicos. Recenset autem Græcos tantum, non alibi etiam natos, qui Græco idiomate poemata condiderunt, quod in Italica sua Poetarum Græcorum Historia Neapoli anno 1678, in Fol. edita Laurentius Crassus Baro de Pianura præstitit; et recenset quidem secundum scriem ætatis temporumque, quibus floruerunt,

« ElőzőTovább »