Oldalképek
PDF
ePub

Siquidem et inter pictores et inter statuarios, eandem artem profitentium longe diversa videre est artificia. Quid enim nonne quidam eorum apud Rhodios colossum quem Homerus çavoμx appellaret, (Virgilius autem cælum ææquare diceret,) fabricatus dicitur: alius autem ex ebore adeo exiguam navem, ut apis alæ eam undique contegegerent? Quemadmodum autem illum quidem colossum omnibus conspicari facile erat, atque adeo iis qui lippitudine laborarent at : navem non item omnes, sed illi demum qui acutissima oculorum acie præditi essent, intueri valebant sic profectò et ex poëmatibus ea quæ grandia sunt et elata, suas virtutes cuilibet conspicuas exhibent: at verò quæ humilia sunt, ac veluti serpunt humi, occultuin quendam ornatum habent, cujus sensu non omnes, sed sagacissimi quique solùm afficiuntur. Sed de his hactenus. Illud præterea nosse operæ pretium est: quum novem fuerint μɛxwv, (id est lyricorum carminum,) scriptores, Anacreonti majores quàm aliis concessas fuisse à Musis carminum delicias: unde ab antiquis modò yλuxus aut nồʊg, (id est dulcis seu jucundus,) modò xugíus, (id est vestivus,) vocitatur. At verò Plato eum ro etiam appellatione dignatus est. Qui et tanto in honore ab Hipparcho scribit habitum hunc poëtam, ut missa quinquaginta remorum nave eum in urbem evocaret. Sæpe autem miratus sum, (et alios multos mecum admiratos puto,) quod de eo memoriæ proditum est, eum quinque talentis à Polycrate donatum, quum jam per duas noctes de iis solicitus fuisset, reddidisse, se minimè sollicitudine digna ea judicare dicentem adeo magnos spiritus gerebat et magnifice de se sentiebat poëta, ut ne pecuniis quidem succumbere vellet. Nec verò mihi quisquam luxum ejus criminetur, quæso. Sunt enim, ut ait Heraclides Ponticus, gaudia et delicia, ingenuorum (siquidem relaxant animos et incrementum illis præbent,) at labores, servorum et objectæ conditionis

hominum. Unde fit ut tales ingenia sua velut in angustum contracta habeant. Quod si cui incredibile videtur, poëtam ad tantam provectum senectutem, amatoria mordicus adhuc retinuisse, quod a Sophocle dicitur consideret, equum generosum, quamvis senex sit, in periculis animositate non destitui. Quinetiam ipse Teius canit,

Senex at in choreis,

Senex quidem est capillis,

Juvenis sed usque mente est.

Jam verò et Homerus ait,

Gaudeat hæc senibus, quorum jam tempora canent,
Robore quos languente, animi non dificit ardor.

Atque hæc fortassis, in mentione festissimi et cultissimi omnium poetarum, non præter decorum jocatus fuerim. Vos autem, ubi lyrica ista cum aliqua oblectatione legeritis, nisi omnino ingrati estis, mihi gratiam habebitis, qui per multos labores multaque pericula vobis eam voluptatem. procuravi.

The close of this Preface relates to Henry Stephens's lucky discovery of the MS. of Anacreon's Odes. He first published them, with his own Latin Version, in 1554, anno ætatis 26. (1)

HENRICI STEPHANI, in ANACREONTIS

Odas, Epigr.

Inventis glandem qui non fastidit aristis,
Post uvam latices non Acheloe tuos,

[1] Maittaire, p. 220.

A nostro absistat procul O procul ille poëta:

Non facit ad fatuum barbitus hæc stomachum, At tu quicunque es natus meliore palato;

Nectare et ambrosia qui satur esse cupis: Qui Veneres omnes, omnes gustare lepores, Graii delicias et cupis eloquii:

Qui vis Sirenus Suadæque audire medullam,

Huc ades, huc aures verte animumque tuum.
Nanque his (Cecropio toto si lector Hymetto
Te satiare potes,) te satiare potes.

EJUSDEM.

Aut hos versiculos dictavit Apollo poëtæ,
Phæbeæ ait contra Teia Musa lyræ.

Illud in ambiguo est: hoc constat, cantibus istis
Sæpe Pherætiadæ personuisse domum.

Qui non ergo hujus capitur dulcedine versus,
Nil sapit, aut ipso plus sapit ille deo.

ART. XXVII. H. STEPHENS'S APOLOGY.

Introduction au traitté DE LA CONFORMITÉ des merveilles anciennes avec les modernes : ou Traitté preparatif à l'Apologie pour Herodote. L'Argument est pris de l'Apolog. pour Herodote, composec en latin par HENRI ESTIENNE, et est ici continué par lui-mesme.

Tant d'actes merveilleux en cest-œuvre lirez,

Que de nul autre apres esmerveillé serez.

Et pourrez, vous sçavans, du plaisir ici prendre, Vous, non sçavans, pourrez, en riant, y apprendre.

A Lyon, par Benoist Rigaud, 1592. 8.°

The first Edition was 1566, supposed to have been printed at Geneva. The present is the eleventh Edition. It was much sought after being filled with Satires against Monks, Priests, and the Popish Church. It is replete with singular and amusing facts, which have been since pillaged without acknowledgement by a great number of authors. It is extremely diffuse; and full of repetitions for though he at first only meant to extend what he had said in his Latin Apology for Herodotus, his satirical turn carried him much further; and he profited of the occasion to amuse himself at the expence of the Catholics.

See Niceron, xxxii. p. 300.

ART. XXVIII. DIONYS. HAL. RESPONSIO. Apud Car. Stephanum, 1554.

in

ΔΙΟΝΥΣΙΟΥ ΤΟΥ ΑΛΙΚΑΡ

νασσέως πρὸς Γυαῖον Πομπήϊον επιςολή.

Dionysii Halicarnassei responsio ad Gn. Pompeii epistolam, qua ille de reprehenso ab eo Platonis stylo conquerebatur. Ejusdem ad Ammæum Epistola. Alia præterea, quæ tertia pagina recensentur. Lutetiæ, apud Carolum Stephanum, Typographum Regium. MDLIIII. 8.o pp. 78.

ART. XXIX. ARISTOTLE'S ETHICS.

By Henry Stephens. 1514.

Decem Libri Ethicorum Aristotelis ad Nicomachum ex traductione Joannis Argyropili Bizantii communi familiarique Jacobi Fabri Stapulensis commentario elucidati, et singulorum capitum argumentis prenotati. Ex diligentissima in officina recognitione emissi. 1514.

Venales habentur Parisiis in officina Henrici Stephani chalcographi e regione schole Decretorum sita. 8.° ff. 312.

COLOPHON. Absolutum in Alma Parisiorum achademia impensis sumptibus et diligentia Henrici Stephani e regione schole Decretorum commorante. Anno dni virtutum salvatorisque mundi 1514 pridie Kalendas Novembris.

This is one of the few Books printed by Henry Stephens in BLACK LETTER.

« ElőzőTovább »