Oldalképek
PDF
ePub

ducat, et confitentem audiat, etiamsi velit totius vitæ peccata confiteri.

Quòd si periculum imminere videatur, monebit ægrotum, ne dæmonum, astutiâ, neque medicorum pollicitationibus, neque propinquorum aut amicorum blanditiis se ullo modo decipi sinat, quo minùs ea omnia quæ ad anima salutem pertinent, opportunè procuret, et quá par est devotione sancta sacramenta, dùm sana mens est, et integri sensus, religiosè suscipiat ; citra fallacem illam et perniciosam procrastinationem, quæ plurimos, fallente diabolo, ad æterna supplicia perducit.

Suadeat etiam ægroto, ut, dùm integrâ mente est, rem suam omnem rectè constituat, et testamentum faciat: si quid habet alienum restituat, et ad remedium animæ suæ, pro facul→ tatibus, quod ei in Domino placuerit, in pios usus disponat: sed hæc suge gerendo omnis avaritia nota cavestur.

Proponat etiam ægrotanti, prout ejus conditio feret, breves aliquas orationes, et pias mentis ad Deum excitationes, præsertim actus fidei, spei, charitatis, et contritionis: patientia

etiam et resignationis: item Dominicæ passionis memoriam et meditationem. Hac tamen opportunè et discrelè suggerantur, ne ægroto molestia, sed levamen afferatur.

Sacerdos igitur infirmi cubiculum ingressus, primùm dicat: Pax huic domui. R. Et omnibus habitantibus in eâ. Mor infirmum, et lectum ejus, et cubiculum aspergat aquâ benedictâ, dicens, Asperges me Domine, &c. Deindè erga infirmum officium suum præstet, ut suprà dictum est... Quo præstito, vel antequam discedat, dicere poterit suprà infirmum aliquem Psalmum ex quatuor prioribus pœnitentialibus, vel

Psalmum 90.

UI habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu et refugium meum: Deus meus sperabo in eum.

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et à verbo aspero. Scapulis suis obumbrabit tibi: et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis à timore nocturno.

A sagitta volante in die, à negotio perambulante in tenebris: ab insursu et dæmonio meridiano.

Cadent à latere tuo mille, et decem millia à dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis

Quoniam tu es Domine spes mea : altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum: et flagellum non appropinquabit taberna

culo tuo.

Quoniam Angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.

In manibus portabunt te, ne fortè offendas ad lapidem pedem tuum. Super aspidem et basiliscum ambulabis: et conculcabis leonem et draconem.

Quoniam in me speravit liberabo eum protegam eum quoniam cognovit nomen meum.

Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.

Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum. Gloria Patri, &c.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kƒrie eleison.

Pater noster, &c.

V. Et ne nos inducas in tentatio

nem.

R. Sed libera nos à malo.

V. Salvum fac servum tuum. R. Deus meus sperantem in te. V. Mitte ei Domine auxilium de sancto.

R. Et de Sion tuere eum.

V. Nihil proficiat inimicus in eo. R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

V. Esto ei Domine turris fortitudinis.

R. A facie inimici.

V. Dominus opem ferat illi.
R. Super lectum doloris ejus.
V. Domine, exaudi orationem

meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus cui proprium est misereri semper, et parcere: suscipe depreca

tionem nostram; ut nos, et hunc famulum tuum, quos delictorum catena constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat.

Deus infirmitatis humanæ singulare præsidium, auxilii tui super infirmum famulum tuum ostende virtutem, ut ope misericordiæ tuæ adjutus, ecclesiæ tuæ sanctæ incolumis repræsentari

mereatur.

Concede hunc famulum tuum, quæsumus Domine Deus, perpetuâ mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosâ beatæ Mariæ semper virginis intercessione, à præsenti liberari tristitiâ, et æternâ perfrui lætitiâ. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Poterunt etiam litaniæ, vel aliæ probatæ preces, pro arbitrio sacerdotis et infirmi devotione, in ejus visitatione super ipsum recitari: detur autem ei benedictio in fine sub hac formá

Benedictio Dei omnipotentis, Pa tris, et Filii, et Spiritûs sancti, descendat super te, et maneat semper. R. Amen.

« ElőzőTovább »