Oldalképek
PDF
ePub

et vitam in melius emendare nolunt ; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publicè satisfaciant, et scandalum

tollant.

Inter dubiè dispositos etiam consuetudinarii communiter numerandi sunt; quibus proinde extra casum necessita-› tis, absque notabili emendatione, absolutio communiter impendenda non est: præsertim si fidem anteà datam non semel fefellerint.

Si verò quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus censuris et peccatis, quantumcumque reservatis (nisi sit manifestè indispositus) sed prius, si potest, cui debet, satisfuciat; ac si periculum evaserit, superiori a quo aliàs esset absolvendus, cum primùm poterit se sistat, quidquid debet præstilurus.

Quod si vox et loquela ægrum deficiat, conetur sacerdos interrogationibus, nutibus, et signis peccata pœnitentis cognoscere; quibus utcumque in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium, sivè per se, sicè per alios ostenderit, absolven

dus est.

Meminerit porro sacerdos ægris non esse injungendam gravem aut labori

osam pœnitentiam, sed indicendam tantum illam, quam, si convaluerint, opportuno tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliquá oratione, aut levi satisfactione imposita, et acceptata, absolvantur, prout opus fuerit.

Deniquè præter bonitatem, scientiam atque prudentiam in confessario requisitam, necessarium quoque est ut sigillum secretæ confessionis sub exacto perpetuoque silentio inviolatum conservet: atque adeo nihil unquam dicat vel faciat, quod vel directè vel indirectè tendat ad revelationem alicujus peccati, vel defectûs ex solà confessione cogniti. Sed neque scientià ex confessione acquisita unquam uti præsumat, cum gravamine pænitentis vel ejus periculo: neque de peccatis in confessione auditis, ne generaliter qui dem loquatur, nisi postulet necessitas; et tunc discrete, et cum magna prudentia, ut nulla de personis, vel levis oriri possit suspicio; nec unquam coram laicis, ne forte scandalum pati

antur.

Nota-Omnes Vicarii Apostolici in hoc regno inter se convenerunt et concedunt, ut, si contigerit àliquem Mis

sionarium Apostolicum ab unoquoque eorum legitimè approbatum, quácumque de causa a suo in alienum transire Districtum, possit ibi per. unum mensem (computandum juxta Kalendarium Romanum) exercere Facultates a proprio Vicario Apostolico sibi concessas, dummodo illæ Facultates in intermedio spatio non expirent.

Absolutionis Forma.

ANtequam pœnitens peccata sua confiteatur, petat a sacerdote benedictionem; quam his vel similibus cerbis impertiri poterit Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut ve rè et humiliter confitearis peccata tua, in nomine Patris, et Filii, et Spiritûs sancti. Amen.

Tum pœnitens confessionem genera lem Latina vel vulgari lingua dicat: scilicet, Confiteor, &c. vel saltem utatur his verbis: Confiteor Deo omnipotenti, et tibi pater. Et exinde peccata sua confiteatur. Peractâ autem confessione, si pænitens absolven dus sit, injuncta ei prius, et ab eo de

L

[merged small][ocr errors]

ceptatá salutari pœnitentiâ, primò dicit Sacerdos :

Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam æternam. Amen.

Deinde dexterá versus pænitentem elevatâ, dicit:

Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Dominus noster Jesus Christus te absolvat; et ego auctoritate ipsius. te absolvo ab omni vinculo excommunicationis (suspensionis) et interdicti, in quantum possum, et tu indiges. Deinde ego te absolvo à peccatis tuis, in nomine. Patris, et Filii, et Spiritûs sancti.. Amen..

[ocr errors]

Si pænitens sit laïcus, omittitur, verbum, suspensionis.

Passio Domini nostri Jesu Christi, merita beatæ Mariæ virginis, et omnium sanctorum, quidquid boni feceris, et mali sustinueris, sint tibi in remissionem peccatorum, augmentum gratiæ, et præmium vitæ æterAmen.

næ.

In confessionibus autem frequentioribus et brevioribus, cæteris omissis,

satis erit dicere: Dominus noster Jesus Christus, &c. ut suprà usque ad illud Passio Domini, &c. Urgente verà gravi necessitate, in periculo mortis, breviter dicere poterit.

Ego te absolvo ab omnibus censuris et peccatis, in nomine Patris, &c.

Forma reconciliandi Conversum, et absolvendi ab excommunicatione in foro externo.

Sacerdos sedens ante medium altaris, humeris versis ad altare, alloquatur conversum coram se genuflexum, secundum formam positam in fine hujus Ritualis, vel verbis illis similibus.

Deinde, sacerdos genuflexus ante medium altaris, dicit alternatim cum assistentibus.

Veni Creator Spiritus,
Mentes tuorum visita,
Imple supernâ gratiâ,
Quæ tu creasti pectora
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,

« ElőzőTovább »