Oldalképek
PDF
ePub

tis in aulâ cœlesti, habeasque vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. R. Amen, Receive this burning light, and keep thy Baptism, so as to be without blame: keep the commandments of God; that when the Lord shall come to the Nuptials, thou mayest meet him in the Company of all the Saints in the heavenly Court, and have eternal Life, and live for ever and ever, R. Amen.

Postremo dicit: N. Vade in pace, et Dominus sit tecum. R. Amen. Si verò fuerint plures baptizandi, sice masculi sive feming, in Catechis mo masculi statuantur ad dexteram, feminæ verò ad sinistram; et omnia pariter dicantur ut supra in proprio genere, et numero plurali. Verùm prima nominis interrogatio, exsufflatio, Crucis impressio, seu signatio. tactus aurium et narium cum salica, abrenuntiationis interrogatio, unctio Olei Catechumenorum, interrogatio de Fide seu Symbolo, et ipse Baptismus, inunctio Chrismatis, candide vestis impositio, atque accenso candela traditio, singulariter singulis, et primum masculis, deinde feminis fieri debent.

Quod si infans, vel adultus, ægrotus

graviter laboret, ut periculum immineat ne moriatur antequam baptismus perficiatur, sacerdos omissis aliis, aquá baptismali si eam habeat, vel si non hubeat, aqua simplici mox eum baptizet, infundens aquam super caput ejus in modum crucis, dicens: Ego te baptizo in nomine Patris, &c. ut suprà, p. 20. Deinde si habeat chrisma, liniat eum in vertice, dicens: Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, &c. ut suprà, p. 21. Postea det ei linteolum, dicens: Accipe vestem candidam, &c. Ac demum det ei ceream candelam, accensam, 'dicens: Accipe lampadem, &c. ut suprà. Si supervixerit, suppleantur alii ritus omissi.

Admonendi sunt susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum baptizato, ejusque patre et matre: quæ cognatio impedit matrimonium ac dirimit. Parentes etiam admoneantur, ne in lecto infantem suum secum habeant, vel nutrices habere permittant, propter oppressionis periculum : sed eum diligenter custodiant, et opportunè ad christianam disciplinam instituant.

Omnibus peractis, baptizati et sus

ceptorum nomina, et alia de administrato baptismo, in baptismali libro ab ipso sacerdote accuratè describantur, in hunc modum, mutatis mutandis.

Die 31 Decembris 1786 Natus, et die 1 Januarii 1787 Baptizatus. fuit Jacobus Bright, filius Jacobi et Mariæ Bright (olim. Saunders), conjugum: Patrinus fuit Timotheus. Rus, sel, Matrina Maria Ward.

a me N. N Miss Apo. Si verò non fuerit ex legitimo matrimonio natus, omittatur verbum Conjugum omnis tamen infamiæ vi

tetur occasio.

Quod attinet ad baptismum adultorum, diligenter notandum est quod si quis adultus baptizandus sit, debeat priùs secundum apostolicam regulam in christianá fide ac sanctis moribus diligenter institui; et per aliquot dies, nisi periculum sit in mora, in operibus pietatis, et peccatorum suorum detestatione, exerceri, ejusque voluntas et propositum cautè explorari; ut non nisi sciens et volens, probèque instructus ac ritè dispositus ad hoc sacramentum accedat.

In adultorum baptismo, patrinus catechumeno assistat: sed ipse cate

chumenus ad sacerdotis: interrogationes respondeat.

[ocr errors]

Ordo baptismi ‹adultorum, præserá tim si quis solemniter sit baptizandus, peti potest er Rituali Romano. Ri-" tuale Anglicanum nihil speciale præscribit pro adultis; sed iisdem utitur precibus ac ritibus, quibus in baptismo parvulorum.

[ocr errors]

Cum ad debitam ætatem pervenemint et doctrinâ christianâ bene instructi fuerint: purificatâ conscientia per sacramentum pænitentiæ mittantur ad Episcopum ut sacrum Confirmationis sacramentum accipiant : & expleta Confessione, Confessarius, unicuique tradat schedulam præsentationis, nihil continens nisi nomen Confirmandi impositum in Baptismo, nomen imponendum in Confirmatione, dies mensis et anni, et nomen Confessarii mittentis, ad hunc modum.

Gulielmus Roberts.

Franciscus

Man 27, 1787.

N. N.

C

Iis in locis ubi Episcopi Sacramentum Confirmationis administrant, habeat Parochus librum in quo describat nomina Confirmatorum &eorumque Patrinorum cum die mense et anno secundum hanc formam:

m.

Confirmati ab Il et Rev EpiscoN die 10 Junii 1787.

[ocr errors]

po

[blocks in formation]

Et marium descriptio in unâ pagina, seu prima facie folii, fœminarum vero in alterâ sejunctim no

tetur.

Form of a Certificate of Baptism, &c.

Extractum e Registro Baptismali (talis Capelle, vel loci) in Districtu (vel in Civitate) N.

Deinde scribatur de Verbo ad Ver. bum ea quæ continentur in Registro: postea

Ego N. N. Missionarius Apostolicus in Districtu N. attestor prædictum Extractum in omnibus esse conforme cum Registro. In cujus

« ElőzőTovább »