Oldalképek
PDF
ePub

Consiliis, auctoritate, muneribus, adfuit.
Inter familiares, comites, convivas, hospites,

Tam facili fuit morum suavitate
Ut omnium animos ad se alliceret;

Tam felici sermonis libertate,
Ut nulli adulatus, omnibus placeret.

Natus 1724. Obijt 1781. Consortes tumuli habet Rodolphum, patrem, strenuum fortemque virum, et Henricum, filium unicum, quem spei parentum mors inopina decennem proripuit.

Ita
Domus felix et opulenta quam erexit
Avus, auxitque pater, cum nepote decidit.

Abi, Viator,
Et, vicibus rerum humanarum perspectis,

Æternitatem cogita!

POEMATA.

MESSIA

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator. Scalig. Poet.
Tollite concentum, Solymææ tollite nymphæ,
Nil mortale loquor; coelum mihi carminis alta
Materies ; poscunt gravius coelestia plectrum.
Muscosi fontes, sylvestria tecta, valete,
Aonidesque deæ, et mendacis somnia Pindi:
Tu, mihi, qui flamma movisti pectora sancti
Siderea Isaiæ, dignos accende furores !

Immatura calens rapitur per secula vates
Sic orsus--Qualis rerum mihi nascitur ordo!
Virgo ! virgo parit! Felix radicibus arbor
Jessæis surgit, mulcentesque æthera flores
Coelestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nuncia sacra Dei, plaudentibus insidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia coelum
Præbeat, et tacite foecundos irriget imbres.
Huc, foedat quos lepra, urit quos febris, adeste,
Dia salutares spirant medicamina rami;
Hic requies fessis : non sacra sævit in umbra
Vis boreæ gelida, aut rapidi violentia solis.
Irrita vanescent priscæ vestigia fraudis,
Justitiæque manus, pretio intemerata, bilancem
Attollet reducis ; bellis prætendet olivas

d This translation has been severely criticised by Dr. Warton, in his edition of Pope, vol. i. p. 105, 8vo. 1797. It certainly contains some expressions that are not classical. Let it be remembered, however, that it was a college exercise, performed with great rapidity, and was, at first, praised, beyond all suspicion of defect.—This translation was first published in a Miscellany of Poems by several hands. Published by J. Husbands, A.M. fellow of Pembroke college, Oxon. 8vo. Oxford, 1731. Of Johnson's production, Mr. Husbands says, in his preface, “ The translation of Mr. Pope's Messiah was delivered to his tutor as a college exercise, by Mr. Johnson, a commoner of Pembroke college in Oxford, and 'tis hoped will be no discredit to the excellent original.” Mr. Husbands died in the following year.

Compositis pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas piveo virtus lucebit amictu.-
Volvantur celeres anni! lux purpuret ortum
Expectata diu! naturæ claustra refringens,
Nascere, magne puer! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois ;
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit;
En! summo exultant nutantes vertice sylvæ:
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum.
Deserti læta mollescunt aspera voce:
Auditur Deus! ecce Deus! rebeantia circum
Saxa sonant, Deus! ecce Deus! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria sylvarum, dominum inclinata salutet:
Surgite convalles, tumidi subsidite montes !
Sternite saxa viam, rapidi discedite fluctus;
En! quem turba diu cecinerunt enthea, vates, ,
En! salvator adest; vultus agnoscite, cæci,
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclusisque oculis infundet amabile lumen;
Obstrictasque diu linguas in carmina solvet.
Ille vias vocis pandet, flexusque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrescunt teneris tactu nova robora nervis :
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc saltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non moesta sonant suspiria; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,
Æternoque orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.
Ut, qua dulce strepunt scatebræ, qua læta virescunt
Pascua, qua blandum spirat purissimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos,
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,

Amissas modo quærit oves, revocatque vagantes;
Fidus adest custos, seu nox furat humida nimbis,
Sive dies medius morientia torreat arva.
Postera sic pastor divinus secla beabit,
Et curas felix patrias testabitur orbis.
Non ultra infestis concurrent agmina signis,
Hostiles oculis flammas jaculantia torvis;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Triste coruscabit radiis ; dabit hasta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur ensis.
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet coepta parentis.
Qui duxit sulcos, illi teret area messem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rosis, sitientesque inter arenas
Garrula mirantur salientis murmura rivi.
Per saxa, ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles sociata lupo lasciviet agna,
Cumque leone petet tutus presepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et fessa colubri
Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infans, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiaræ !
En! formosa tibi spatiosa per atria proles
Ordinibus surgit densis, vitamque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.

Ecce peregrinis fervent tua limina turbis;
Barbarus, en! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce ! cremant genibus tritæ regalibus aræ.
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii ; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en! portas sacro fulgore micantes
Coelicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorumpunt; non posthac sole rubescet
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; coelestis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatam
Regiam inundabit, nullis cessura tenebris.
Littora deficiens arentia deseret æquor;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore
Saxa cadent, solidique liquescent robora montis :
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[Jan. 20, 21, 1773.]
VITÆ qui varias vices
Rerum perpetuus temperat arbiter,

Læto cedere lumini
Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis

Sanari voluit meos;
Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi.
Qua te laude, Deus, qua prece prosequar?

Sacri discipulis libri
Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

« ElőzőTovább »