Oldalképek
PDF
[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

NUNC PRIMUM

E COD. MS. IN BIBL. REGIA PARISIENSI ADSERVATO

DESCBIP9IT ET EDIDIT

BENJAMIN THORPE, S.A.S.

SOC. LIT. ISL. HAFN. SOC. HON.

OXONII,

E TYPOGRAPHEO ACADEMICO.
MDCCCXXXV.

Priefatio.

ANGLO-SAXONICAM Psalmorum Versionem» superesse damno scriptis nostratium priscis, monasteriis extinctis, illato, latuerat etiam eruditos illos qui curam Europae Barbaricae litteris impenderent; donec perpaucis abhinc annis, per opusculum GeRakdi Gleyi, Franco-Galli doctissimib, qui ob motus civiles solum mutare coactus, in Germaniam confugerat, ibique plures annos litteris antiquioribus Ger

8 Psalterii Latini, cum Glossematc Anglo-Saxonico interlineari, plures in bibliothecis nostris publicis extant Codd. MSS., nec non editio impressa, hunc titulum prae se ferens, " Psalterium Davidis Latino-Saxoni. "cum vetus, a Johanne Spelmanno, D. Hen. fil. editum, Lond.1640." 4to. In hac editione paranda, Codd. sunt aliqui, iique summi pretii, quos editor ille consulere neglexit. Glossemata talia, quippe quae aLatinis secernenda non sint, nemini nisi philologis et lexicographis prodesse possunt: de iis in praefatione sua Spelmannus haec scribit: "Monendus "es, Lector, non hic reperiri integrum aut genuinum sermonis Saxonici "contextum, sed ad singula verba Latina, verbales tantummodo ver. "siones, in quibus a Iinguae illius proprietate necessario saepe disce"ditur."

b Hoc titulo, " Langue et Litterature des Anciens Francs, par Ge"rard Gley, Paris. 1814." 8vo. Haec sunt quae de Codice nostro dicit Gleyus: "On voit a. la Bibliotheque du Roi a Paris un manuscrit "Anglo-Saxon, in fol. max. qui renferme une paraphrase des Pseaumes "de David. II appartenait autrefois a Jean Duc de Berry: je pense "qu'il venait anterieurement des Ducs de Normandie." p. 276. Gleyo etiam gratiae habendae sunt ob codicem Harmoniae Evangeliorum, Bambergae, in Bibliotheca Ecclesiae Cathedralis, repertum, et nuper, Monachii, a doctissimo Schmellero, hoc titulo "Heliand, "Poema Saxonicum Seculi noni," &c editum.

a 2

manorum colendis insumserat, tandem patuit, venerandum hoc Ecclesiae nostrae primitivae monumentum superstes esse.

Perlectis iis quae de hoc codice narrat Gleyus, primo mihi duhitare succurrit utrum sermone vere AngloSaxonico scriptus esset, an cognata aliqua dialecto Teutonica, quae ab extero homine qui nunquam sermoni nostro prisco dedisset operam, pro Anglo-Saxonica haberi facile posset. Visum est igitur a D. Joanne Bowring, LL.D., viro ornatissimo, mihique amicitia conjunctissimo, qui tunc temporis negotia publica Lutetiae Parisiorum agebat, petere ut qualis esset codex me per litteras certiorem faceret. Hic pro humanitate singulari sua et benevolentia cito quidem, sed nullo sermonis adjecto specimine, petitioni meae obsecutus est. Incertus itaque adhuc haerebam, quum D. Carolus Purton Cooper, LL.D., Publicorum Magnae Britanniae Archivorum Curatoribus Regiis a Secretis,—qui quanto studio et successu ubique indagaverit quaecunque lucem annalibus nostris antiquis afferre viderentur, res notior est quam ut praeconio meo indigeat,—duabus codicis paginis, prima scilicet et ultima, potitus est, accuratissime descriptis. Nullo jam loco dubitandi relicto quin codex esset, id quod dixerat Gleyus, Paraphrasis Psalmorum Anglo-Saxonica; Reverendis Typographei Academici apud Oxonienses Delegatis operam meam ad eum describendum obtuli. Hi quum liberalissime conditionem a me oblatam accepissent, postea statuerunt ut me editore paraphrasis in lucem prodiret.

Quis fuerit ille cui debemus hanc primam Psalmorum in patrium sermonem versionem, res est de qua vix quicquam verisimile conjectari possit. Memoriae quidem proditum est Aldhelmum, Shirburnensem Episcopum, qui quum carminum laude inclaruisset, non Latino solum sed et patrio sermone conditorum, A.d.dccix. mortuus est, Psalmos Davidis AngloSaxonice primum reddidisse: et quum versio quam nos edendam suscepimus, etsi ab initio ad Psalmum quinquagesimum oratione soluta scripta est, inde usque ad finem versibus puris Anglo-Saxonicis constet, dicendi tamen genus seculum decimo superius non sapiat; erunt fortasse qui suspicentur eam aliam non esse quam Aldhelmi ipsius versionem a recentiore quodam refictam. Fatendum est nihilominus, indicia quae sermo ipse suppeditat ad dijudicandum cujus sint aevi scripta quaeque Saxonica, tam pauca tamque incerta esse, ut, iis solum freti, super hac re jus quicquam affirmandi pro certo minime habeamus.

Interpres noster ubique, in parte etiam illa quam oratione soluta reddidit, circumlocutiones adhibet, commentationibusc crebris interjectis, quibus Latini interpretis sententia plenius explicetur. Dicendi generi majestas inest et gravitas, et versus elegantia non vulgari concinnati sunt: sed, quod saepius in Latinis Saxonice redditis factum est, de sententia Latinorum nonnunquam ita disceditur, ut magis fidum interpretem facile desideres. Hinc quidem minus verisimile fit hanc versionem opus fuisse viri doctrina eximia qualis fuerit Aldhelmus; etsi inter errores istos multi sunt quos aut incuriae aut ignorantiae librarii jure tribuas; cujus praeter nomen, quod in notula ad calcem voluminis Latino-barbare

c Has, in parte soluta oratione reddita, uncinulis inclusimus.

« ElőzőTovább »