Oldalképek
PDF
[graphic]
[ocr errors][merged small]

Pimum operis nostri volumen ante hos quattuordecim annos evulgatum secundi huius voluminis fasciculus primus anno huius saeculi tricesimo altero, secundus anno quinto et tricesimo subsecutus erat; ille titulo n. 2378. hic titulo n.3126. terminabatur. Sero tertium publicamus fasciculum, quo absolvitur hoc volumen: interim qui accesserunt tituli earum regionum, quas secundo tomo complexi sumus, eos in Addenda conieci. Quodsi amplo volumini praemittere amplam etiam praefationem voluissem, poteram hac abuti, ut nova primi tomi supplementa ederem: id quod fieri posse monui Praef. Vol. I. p. xvi. (not. 2.): attamen quo haec plura et uberiora sunt, eo hic locus illis edendis minus accommodatus est, sed ea potius differenda sunt, donec absoluto reliquo opere paretur illa, quam ibidem promisimus, Appendix universae huius collectionis. Eidem loco reservandi fuerunt tituli nuperrime primum publicati a viro praestantissimo, Lud. Rossio, in secundo, qui Athenis prodiit a. 1841. meoque dedicatus nomini est, Inscriptionum ineditarum fasciculo: hic enim nobis medio demum mense superiore, quum Rossius ipse Berolini me viséret, redditus est, neque mihi honestum visum nec Rossio gratum, ut titulos vixdum primum editos repeterem: quare satius duxi horum recens editorum eos, quos iam antea collegeram, ad nova Rossii exempla emendare, reliquos vero, numero amplius centum, haud attingere: nec, si Rossii exemplum tituli a me iam prius in ordinem redacti nihil afferebat novi, illius esse mentionem faciendam ratus sum. Non eadem quidem sed simili ratione Kieperti diario usus sum, qui insulas aliquot et Asiae minoris partem eximio successu nuperrime adiit locorum potissimum situm indagaturus. Hic antequam reversus ex itinere esset, plures ad nos inscriptiones misit, quas suis posuimus locis usque ad p. 1032. Posthac demum, et ante paucos quidem dies, eiusdem diarium accepi, et ex hoc aliquot titulos ultimis horum Addendorum plagulis, postquam priores iam impressae fuerunt, inserui, non tamen omnes qui insunt ineditos, sed adhibito delectu. Vel sic tamen plura dedi quam in Addendorum limine promisi: quo minus paenitet reliqua distulisse in Appendicem universalem. Verum illa Appendix, cui adornandae iam nunc amplum collectum habeo apparatum, digerenda et edenda ab alio erit; satis habeo inchoasse opus, quod futura aetate, quotiens materiae affatim succreverit, continuent alii, si et Academiae nostrae, qua de re non dubito, placebit hoc institutum persequi etiam post eorum, qui id inceperunt, obitum, et in Germania manebunt haec studia antiquitatis, quibus multi interitum exoptant, augurantur, minantur. Proximus mihi hoc in negotio successor est Io. Franzius, quem, postquam Graecia excessit invitus, hospitalis recepit Borussia: idem, quum aliis commentariis tum Elementis epigraphices Graecae de hoc litterarum genere egregie meritus, ut prius me variis officiis adiuvit, sic inde a tertio volumine materiam a me collectam partim iam nunc digessit, auxit, illustravit, partim posthac adornabit ita, ut tamen ego non plane deserturus sim opus per longam annorum seriem a me paratum, inchoatum, profligatum. Doctis autem viris et benignis, quibus exempla debeo inscriptionum, quas hucusque edidi, vel quas nondum quidem edidi, sed domi collectas habeo, gratias nunc ago communiter omnibus, ac simul rogo, ut qua me benevolentia hucusque prosecuti sunt, eadem posthac et me et socium laboris successoremque meum impertire velint. Iucunda capto, molesta defugio. Atqui molestum est reprehendere, molestum reprehensionem redarguere, praesertim quae a familiari vel sanctiore quadam coniunctione nobis devincto profecta sit: quodsi quid istiusmodi invito mihi dicendum fuit, malui id loco minus insigni ponere; id quod feci ad n. 3384. Denique quaecunque errata in hoc irrepserint volumen haud exiguum, eorum precor ut mihi detur venia: quam me spero impetraturum eo facilius, quo magis operam dedi, ut maiora impenso studio tractarem, minorum forsitan hinc inde incuriosus. In quibus haerere, ut Quintiliani verbis utar, miseri est: neque enim qui se totum in hac cura consumpserit, potioribus vacabit. Scrib. Berolini d. xxviii. m. Septembris a. MDcccxxxxII.

[graphic]
[graphic]
[ocr errors][graphic]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

In fragmine tabulae marmoreae quadrangulae, quae in loco Punta reperta a Pouqnevillio a. 1815. inter fodiendum est: quo loco templum Apollinis Actii fuisse merito statuitur. Ex Pouquevillii schedis a Barbiaeo de Bocagio acceptis titulum a primus edidit Boissonadus et docto commentario instruxit inter epistolas L. Holstenii a sese editas p. 417-458. quae commentatio cum paucis novis annotationibus repetitur in Diar. class. Vol.XVII. p.566-594. E Boissonadi commentatione titulus translatus est in diarium Italicum, Giornale Arcadico, * T. IV. p.6i. ex eadem minusculis dedit Rosius Inscr. p. 282 sq. cum notis perpaucis. Versibus deinde indiscretis suum exemplum ipse edidit Pouquevillius Itin. T. III. p. rog. a. 18ao. Eodem vero anno titulum a una cum iis, quae in dextera sunt, fragmentis (b, c) diligentissime edidit Leakius in Walpol. Travels p. 5o3 sqq. cum translatione tituli a et nota erudita, additis p.515 sq. Walpolii notis. Titulum a habet praeterea Hughes Itin. T. I. p. 426 sq. versi

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Formam inscriptionis et versuum divisionem ex I.eak. lacunam habet, non Hugh. Vs. 2. init. Leak. Leakii fide certissima dedi, Omicron minutum e Pou- quod dedi; Hugh. nPOMNAMONOz, Pouq. ΠPoM quevillio, n ex Boiss. Fundus etiam lectionis est NAMοΣ, Boiss. TPOMNAM. Tum Leak. ATHTATOY, textus Leakiamus; in titulo a, ubi contrarium non Pouq. Hugh. ATHTAPOXOY. Retinui ex his Po; sed annoto, Hughesius consentit cum Leakio, Boissonadi τοί haud dubie praestat; itaque id recepi. In fine exemplum cum ipsius Pouquevillii exemplo. Vs. 1. Leak. A^YXEEIOY, Pouq. Hugh. quod dedi. Vs. 3. Leak. Pouq. EnlEP etc. Boiss. EnIIEP etc. Prius re- extr. et vs. 4. Pouq. (non Boiss.) omittit verba 'Agtinui maxime ob tit.c, quamvis id vitiosum, neque ex aToxX£cc usque ad 'HgaxXsirov cum hoc ipso. Hugh. dialecti ratione, quod aliquis putaverit, excusandum. APIXTOK^EOYXI. Vs. 5. idem TABOY^A. Vs. 6. Leak. Pouq.ToIAm etc. Boiss. ToIAm etc. Pro HM Leak. KOYPOTPOnOY omisso Q: Pouq. quod dedi:

[merged small][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

ὐτὰς[χει.

Proxeniae hae, ut solebant, (Polyb. XII, 12, 2.), in anta templi Apollinis Actii videntur scriptae fuisse. Actiacum vero templum (de cuius religione Boissonadus ablegat ad Sueton. Aug. 18. et intt., Fabric. ad Dion. Cass. LI, 1. Tristanum de Augusti nummis, et de quo bene nuper egit Krusius Hellad. T. II. P. II. p. 552.) quum non ab Augusto conditum, sed vetustum fuerit, non est, quod putes, hos titulos Augustei aevi vel etiam recentiores esse. Immo quum praeter Romanorum nomina nullum in his titulis insit nomen ad Romanam formam compositum, atque ipse Patrensis (tit. a) Graeco utatur nomine, consentaneum est antiquiorem esse titulum quam coloniam Augustam Patrensem (Pausan.VII, 18, 5. Strab. VIII. p. 387. etc.). Sed quod Phoetiae in hoc monumento Acarnaniae tribuuntur, quae Olymp. 14o, 1. Aetoliae sunt (Polyb. IV, 63, 7.), inde illas Leakius coniicit ab Augusto redditas Acarnanibus esse: quod si statueris, Augusteam aetatem non superant hi tituli. Quidni tamen ante Augustum Phoetiae Acarnanibus restitutae sint? Itaque mihi hae proxeniae in liberae Graeciae aetatem referendae videntur, et in id quidem saeculum, quo Romani, quorum cives proxeni creantur, Graecis rebus immisceri coeperunt. Ante Olymp. i4o. quidem, hoc est antequam Phoetiae sunt Aetolis adscriptae, neutiquam scripti hi tituli videntur, sed aliquando post, restitutis iam Acar

naniae Phoetiis. Quantum vero e locis, quos singuli occupant tituli, coniicere licet, primus tempore est tit. a, secundus b, tertius c: a et c autem quum eiusdem sint anni, eiusdem putes etiam b esse. Utut est, mireris, quod in titulo b alius prorsus habetur eponymus, στgatnyás haud dubie, ut apud Aetolos et Achaeos: nam ΣT in IE mutare, ut teneas iegatáλον, in Leakii apographo non licet. Itaque Acarmanum eponymum civilem censeo fuisse praetorem, sacrum iegaT6Xov (cf. nos T. I. p. 7o 1. b.); sed cur modo hic modo ille praescriptus proxeniis sit, nescio: nisi forte prout quis vel de sacris, vel de civilibus Acarnanum rebus demeruerat, aliter acta res est ac proinde alius eponymus praescriptus. Foederis civitates memorantur quinque, tit. a. Alyzea, Astacus, Phoetiae, Matropolis, tit. b. Oeniadae. Haec in universum: de singulis moneo paucissima. Tit. a. Vs. 2. Ox. supra scriptum a quadratario est, quod id omiserat per incuriam. Promnamones aliunde non notos recte cum Hieromnemonibus composuit Letronnius in comm. de Mnem. Hieromn. et Promn. (Act. Acad. Inscr. T.VI. 1822.): haud dubie sunt magistratus sacerdotales, ut hierapolus hic, ut alibi hieromnemon. Mox *Ayntag%ov ferri non potest, nec magis probandum 'Aywvax6Xov: haud cunctanter recepi e Leakio τοῦ, quod in patris nomine post genitivum rarissime omittitur, et in hoc titulo bis

[ocr errors]
« ElőzőTovább »