Oldalképek
PDF
ePub

Then to escape the cudgel ran,
But was not miss'd by the gudeman,
Wha lent him on his neck a lounder,
That gart him o'er the threshold founder.
Darkness soon hid him frae their sight;
Ben flew the miller in a fright;
“ I trow," quoth he, “ I laid wiel on;
But wow he's like our ain Mess John!"

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ad limen tandem cum accessum
Timor acceleravit gressum.
Ast hìc Albertus bene catus,
Et jussum probè recordatus,
Dat mạcho inter fugiendum
Ictum in humeros horrendum:
Evadit nocte jam favente;
Albertus insit tunc repente,
“ Ni Dæmonis cognossem rostrum,
Heu ! Parochum putassem nostrum !”

PRÆLIUM GILLICRANKIANUM,

CANTILENA.

GRAHAMIUS notabilis coegerat Montanos,
Qui clypeis et gladiis fugârunt Anglicanos a
Fugerant Vallicolæ atque Puritani,
Cacavêre Batavi et Cameroniani.

II.
Grahamius mirabilis, fortissimus Alcides,
Cujus regi fuerat intemerata fides ;
Agiles Monticolas marte inspiravit,
Et duplicatum numerum hostium profligavit.

III.
Nobilis apparuit Fermilo dumensis,
Cujus in rebelles stringebatur ensis ;
Nobilis est sanguine, nobilior virtute,
Regi devotissimus, intus et in cute.

IV.
Pitcurrus heroicus, Hector Scoticanus,
Cui mens fidelis fuerat, et invicta manus;
Capita rebellium is excerebravit,
Hostes unitissimos ense dissipavit.

v.
Glengarius, magnanimus atque bellicosus,
Functus ut Æneas pro Rege animosus,
Fortis atque strenuus, hostes expugnavit,
Sanguine rebellium campos coloravit.

VI.

Surrexerat fideliter Donaldus Insulanus,
Pugnaverat viriliter cum copiis Skyanis ;,
Pater atque filii non dissimulârunt,
Sed pro Rege proprio unanimi pugnârunt.

VII.

MacLeanius, circumdatus tribu martiali,
Semper devinctissimus Familiæ Regali,
Fortiter pugnaverat, more atavorum,
Deinde dissipaverat turmas Batavorum.

VIII.
Strenuus Lochielius, multa Camerone,
Hostes ense peremit, et Abrio pugione;
Istos et intrepidos orco dedicavit,
Impedimenta hostium Blaro reportavit.

IX. MacNeillius de Barra, Glencous, Keppochanus, Bellechius, cum filio, Stuartus Appianus, Pro Jacobo Septimo fortiter gessere Pugiles, fortissimi feliciter vicere.

x. Canonius clarissimus, Gallovidianus Acer et indomitus, consilioque sanus, Ibi dux adfuerat, spectabilis persona ; Nam pro tuenda patria, hunc peperit Bellona.

XI.

Deucalidoni dominum speraverat Gradivus
Nobilis et juvenis, fortis et activus;
Nam cum nativum Principem exulem audiret,
Redit ex Hungaria, ut Regi inserviret.

XII.
Illic et adfuerat tutor Ranaldorum,
Qui strenuè pugnaverat cum copia virorum;
Et ipse Capitaneus, ætate puerili,
Intentus est ad prælia spiritu virili.

XIII. Glenmoristonus junior, optimus bellator, Subitò jam factus est optimus venator, Perduelles Whiggios ut pecora prostravit, Ense et fulmineo Mackaium fugavit.

XIV. Regibus et legibus Scotici constantes, Vos clypeis et gladiis pro Principe pugnantes.Vestra est victoria, vestra est et gloria, In cantu et historia perpes est memoria !

« ElőzőTovább »