Oldalképek
PDF
ePub

gat, absoluta Missa, statim aliquos interdum communicare, tunc Sacerdos adhuc Planeta indutus, sacram Communionem eo modo, quo supra dictum est, ministrabit.

De Communione Paschali.

MURET autem Parochus, ut in Quadragesima per se, vel per U alios concionatores populo opportune denuntietur Constitutio Concilii Lateranensis sub Innocentio III. quæ sic habet.

Omnis utriusque sexus Fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua peccata confiteatur fideliter, saltem semel in anno, proprio Sacerdoti, et injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter, ad minus in Pascha, Eucharistiæ Sacramentum, nisi forte de consilio proprii Sacerdotis, ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum, alioquin et vivens ab ingressu Ecclesiæ arceatur, et moriens christiana careat sepultura.

Ut igitur hoc salutare Concilii decretum inviolabiliter servetur, descripta Parochus habeat nomina suorum Parochianorum : et qui dicto tempore non communicaverint, et post Octavam Paschæ eos, qui propriæ salutis immemores sæpius admoniti non obtemperaverint, Ordinario suo denuntiet.

Dabit quoque operam Parochus, quoad fieri potest, ut in ipso die sanctissimo Paschæ communicent; quo die ipse per se, nisi legitime impediatur, parochiæ suæ Fidelibus hoc Sacramentum ministrabit.

Alienæ vero parochiæ Fideles ad proprium Parochum remittet, præter peregrinos et advenas, et qui certum domicilium non habent, quibus ipse sacram præbebit Communionem, si accesserint rite parati; vel ubi est ea consuetudo, eos ad Cathedralis Ecclesiæ Parochos remittet. In ceteris vero servabit ea, quæ in libro de statu animarum, ut infra, præscribuntur.

Agrotis quoque parochialibus, etiamsi Communionem extra præscriptos Paschales dies sumpserint, in Paschalibus diebus illam deferet ac ministrabit.

Ecclesia tatu animarum, ut ita etiamsi Communiones diebus

De Communione Infirmorum.

VIATICUM sacratissimi Corporis Domini nostri Jesu Christi

summo studio ac diligentia ægrotantibus, opportuno tempore, procurandum est, ne forte contingat illos tanto bono, Parochi incuria, privatos decedere.

Cavendum autem in primis est, ne ad indignos cum allorum

scandalo deferatur, quales sunt publici usurarii, concubinarii, notorie criminosi, nominatim excommunicati, aut denuntiati, nisi sese prius sacra Confessione purgaverint, et publicæ offensioni, prout de jure, satisfecerint.

Hortetur Parochus infirmum, ut sacram Communionem sumat, etiam si graviter non ægrotet, aut mortis periculum non immi. neat, maxime si Festi alicujus celebritas id suadeat, neque ipse illam ministrare recusabit.

Pro Viatico autem ministrabit, cum probabile est, quod eam amplius sumere non poterit. Quod si æger, sympto Viatico, dies aliquot vixerit, vel periculum mortis evaserit, et communicare voluerit, ejus pio desiderio Parochus non deerit.

Potest quidem-Viaticum brevi morituris dari non jejunis; id tamen diligenter curandum est, ne iis tribuatur, a quibus ob phrenesim, sive ob assiduam tussim, aliumve similem morbum, aliqua indecentia cum injuria tanti Sacramenti timeri potest. Ceteris autem infirmis, qui ob devotionem in ægritudine communicant, danda est Eucharistia ante omnem cibum et potum, non aliter ac ceteris Fidelibus, quibus nec etiam per modum medicinæ ante aliquid sumere licet.

Sed alicui ad adorandum solum, sen devotionis, seu cujusvis rei prætextu ad ostendendum non deferatur.

Deferri autem debet hoc sanctum Sacramentum ab Ecclesia ad privatas ægrotantium domos decenti habitu, superposito mundo velamine, manifeste atque honorifice, ante pectus cum omni reverentia et timore, semper lumine præcedente.

Parochus igitur processurus ad communicandum infirmum, aliquot campanæ ictibus jubeat convocari Parochianos, seu Confraternitatem SS. Sacramenti, ubi fuerit instituta, seu alios pios Christi fideles, qui sacram Eucharistiam cum cereis, seu intorticiis, comitentur, et umbellam, seu baldachinum, ubi haberi potest, deferant.

Præmoneat, ut ægri cubiculum mundetur, et in eo paretur mensa linteo mundo cooperta, in quo SS. Sacramentum decenter deponatur. Parentur luminaria, ac duo vascula, alterum cum vino, alterum cum aqua. Præterea linteum mundum ante pectus communicandi ponatur, atque alia ad ornatum loci, pro cujusque facultate.

Ubi vero convenerint, qui Eucharistiam comitaturi sunt, Sacerdos indutus superpelliceo et stola, et, si haberi potest, pluviali albi coloris, Acolythis, seu Clericis, aut etiam Presbyteris, si locus feret, superpelliceo pariter indutis comitatus, decenter, et de more acceptas aliquot particulas consecratas, vel unam tantum, si longius, ant difficilius iter sit faciendum, ponat in pyxide, sen parva custodia, quam proprio suo operculo cooperit; et velum sericum superimponit: ipse vero Sacerdos, imposito sibi prius ab utroque humero oblongo velo decenti, utraque manu accipiat vas cum Sacramento, et deinde umbellam, seu baldachinum subeat, nudo capite processurus.

Præcedat semper Acolythus, vel alius minister deferens laternam (noctu autem hoc Sacramentum deferri non debet, nisi

necessitas urgeat); sequantur duo Clerici, vel qui illorum vices suppleant, quorum alter aquam benedictam cum aspersorio, et bursam cum corporali, quod supponendum erit vasculo SS. Sacramenti super mensa in cubiculo infirmi, et cum linteolo purificatorio ad digitos Sacerdotis abstergendos; alter hunc librum Ritualem deferat, et campanulam jugiter pulset. Succedant deinde deferentes intorticia. Postremo Sacerdos Sacramentum gestans elevatum ante pectus sub umbella, dicens Psalmum Miserere, et alios Psalmos, et Cantica.

Quod si longius, aut difficilius iter obeundum sit, et fortasse etiam equitandum, necesse erit vas, in quo Sacramentum defertur, bursa decenter ornata, et ad collum appensa, apte includere, et ita ad pectus alligare, atque adstringere, ut neque decidere, neque pyxide excuti Sacramentum queat.

Nota. Hisce in regionibus propter circumstantias SS. Sacramentum non est publice deferendum sine licentia Episcopi.

Ingrediens vero locum, ubi jacet infirmus dicat :

Ý. Pax huic domui.
R. Et omnibus habitantibus in ea.

Tum depositum Sacramentum super mensa, supposito corporali, genuflexus adorat, omnibus in genua procumbentibus : et mox accepta aqua benedicta, aspergit infirmum, et cubiculum, dicens :

Antiphonam : Asperges me, Domine, hys. sopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor: et primum versum Psalini, Miserere, cum Gloria Patri, etc. Sicut erat, etc.

Deinde repetitur Antiphona Asperges me, etc.

Postea V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.

R. Qui fecit coelum et terram.
V. Domine, exaudi orationem meam.
Re. Et clamor meus ad te veniat.
Y. Dominus vobiscum.
Re. Et cum spiritu tuo.

Oremus. TXAUDI nos, Domine sancte, Pater omnipo

L tens, æterne Deus: et mittere digneris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custodiat, foveat, protegat, visitet, atque defendat omnes habitantes in hoc habitaculo. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His dictis, accedat ad infirmum, ut cognoscat, num sit bene dispositus ad accipiendum sacrum Viaticum, et utrum velit aliqua peccata confiteri : et illum audiat, atque absolvat : quamvis prius deberet esse rite confessus, nisi necessitas aliter urgeat.

Postea facta de more Confessione generali, sive ab infirmo, sive ejus nomine ab alio, Sacerdos dicit : Misereatur, etc. Indulgentiam, etc.

Deinde facta genuflexione, accipit Sacramentum de vasculo, atque illud elevans ostendit infirmo, dicens : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, et more solito ter dicat : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea.

Et infirmus simul cum Sacerdote dicat eadem verba, saltem semel, submissa voce. Tum Sacerdos dans infirmo Eucharistiam, dicat : Accipe, frater (vel soror) Viaticum Corporis Domini nostri Jesu Christi, qui te custodiat ab hoste maligno, et perducat in vitam æternam. Amen.

Si vero Communio non datur per modum

Viatici, dicat more ordinario : Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam æternam. Amen.

Quod si mors immineat, et periculum sit in mora, tunc dicto Misereatur, etc. prædictis precibus omnibus vel ex parte omissis, ei statim Viaticum præbeatur.

Postea Sacerdos abluat digitos, nihil dicens : et infirmo detur ablutio. Deinde dicat :

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
DOMINE sancte, Pater omnipotens, æterne

Deus, te fideliter deprecamur, ut accipienti fratri nostro (vel sorori nostræ sacrosanctum Corpus Domini nostri Jesu Christi Filii tui, tam corpori, quam animæ prosit ad remedium sempiternum. Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

His expletis, si altera particula Sacramenti superfuerit (superesse autem semper debet, prceterquam in casu jam dicto), genuflectit, surgit, et accipiens vas cum Sacramento, facit cum eo signum Crucis super infirmum, nihil dicens, et reverenter illud deferens, ordine quo venerat, revertitur ad Ecclesiam dicendo Psalm. Laudate Dominum de cælis, etc. et alios Psalmos, et Hymnos, prout tempus feret.

Cum pervenerit ad Ecclesiam, ponit Sacramentum super Altare, adorat, deinde dicit:

« ElőzőTovább »