Oldalképek
PDF
ePub

foeminam, potius quam virum, baptizare infantem non omnino editum, vel nisi melius fæmina sciret formam et modum baptizandi. Quapropter curare debet Parochus, ut fideles, præsertim obstetrices, rectum baptizandi ritum probe teneant et servent.

Pater, aut mater propriam prolem baptizare non debent, præterquam in mortis periculo, quando alius non reperitur qui baptizet; neque tunc ullam contrahunt cognationem, quæ matrimonii usum impediat. "

DE BAPTIZANDIS PARVULIS.

PPORTUNE Parochus hortetur eos, ad quos ea cura pertinet,

ut patos infantes, sive baptizandos, sive baptizatos, quamprimum fieri poterit, ea qua decet christiana modestia sine pompæ vanitate deferant ad Ecclesiam ; ne illis Sacramentum tantopere necessarium nimium differatur, cum periculo salutis, et ut iis, qui ex necessitate privatim baptizati sunt, consuetæ cæremoniæ, ritusque suppleantur, omissa forma et ablutione.

Nemo in utero matris clausus baptizari debet. Sed si infans caput emiserit, et periculum mortis immineat, baptizetur in capite; nec postea si vivus evaserit, erit iterum baptizandus. At si aliud membrum emiserit, quod vitalem indicet motum, in illo, si periculum impendeat, baptizetur; et tunc si natus vixerit, erit sub conditione baptizandus eo modo, quo supra dictum est: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Si vero ita baptizatus, deinde mortuus prodierit ex utero, debet in loco sacro sepeliri.

Si mater prægnans mortua fuerit, foetus quamprimum caute extrahatur, ac, si vivus fuerit, baptizetur : si fuerit mortuus, et baptizari non potuerit, in loco sacro sepeliri non debet.

Infantes expositi et inventi, si, re diligenter investigata, de eorum Baptismo non constet, sub conditione baptizentur.

In monstris vero baptizandis, si casus eveniat, magna cautio adhibenda est : de quo, si opus fuerit, Ordinarius loci, vel alii periti consulantur, nisi mortis periculum immineat.

Monstrum, quod humanam speciem non præ se ferat, baptizari non debet; de quo si dubium fuerit, baptizetur sub hac conditione, Si tu es homo, ego te baptizo, etc.

Illud vero, de quo dubium est, una ne, aut plures sint personæ, non baptizetur, donec id discernatur: discerni autem potest, si habeat unum vel plura capita, unum vel plura pectora, tunc enim totidem erunt corda et animæ, hominesque distincti, et eo casu singuli seorsum sunt baptizandi, unicuique dicendo: Ego te baptizo, etc. Si vero periculum mortis immineat, tempusque non suppetat, ut singuli separatim baptizentur, poterit minister singulorum capitibus aquam infundens omnes simul baptizare, dicendo: Ego vos baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quam tamen formam in iis solum, et in aliis similibus mortis periculis ad plures simul baptizandos, et ubi tempus non patitur, ut singuli separatim baptizentur, alias numquam licet adhibere.

Quando vero non est certum, in monstro esse duas personas, quia duo capita et duo pectora non habet distincta ; tunc debet primum unus absclute baptizari, et postea alter sub conditione, hoc modo: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

DE PATRINIS.

DAROCHUS, antequam ad baptizandum accedat, ab iis, ad 1 quos spectat, exquirat diligenter, quem, vel quos Susceptores seu Patrinos elegerint, qui infantem de sacro Fonte suscipiant, ne plures quam liceat, aut indignos, aut ineptos admittat.

Patrinus unus tantum, sive vir, sive mulier, vel ad summum unus et una adhibeantur, ex Decreto Concilii Tridentini ; sed simul non admittantur duo viri, aut duæ mulieres, neque ipsius baptizandi pater, aut mater.

Hos autem Patrinos saltem in ætate pubertatis, ac Sacramento Confirmationis consignatos esse maxime convenit.

Sciant praterea Parochi, ad hoc munus non esse admittendos infideles, aut hæreticos, non publice excommunicatos, aut interdictos, non publice criminosos, aut infames, nec præterea qui sana mente non sunt, nec qui ignorant rudimenta Fidei. Hæc enim Patrini spirituales filios suos, quos de Baptismi fonte susceperint, ubi opus fuerit, opportune docere tenentur.

Præterea ad hoc etiam admitti non debent Monachi, vel Sanctimoniales, neque alii cujusvis Ordinis Regulares a sæculo segre. gati.

DE TEMPORE ET LOCO ADMINISTRANDI

BAPTISMUM.

UAMVIS Baptismus quovis tempore, etiam interdicti, et ces

sationis a Divinis, præsertim si urgeat necessitas, conferri possit, tamen duo potissimum ex antiquissimo Ecclesiæ ritu sacri sunt dies, in quibus solemni cæremonia hoc Sacramentum administrari maxime convenit: nempe Sabbatum Sanctum Paschæ, et Sabbatum Pentecostes, quibus diebus Baptismalis Fontis aqua rite consecratur. Quem ritum, quatenus fieri commode potest, in adultis baptizandis, nisi vitæ periculum immineat, retineri decet, aut certe non omnino prætermitti, præcipue in Metropolitanis, aut Cathedralibus Ecclesiis.

Ac licet, urgente necessitate, ubique baptizare nihil impediat, tamen proprius Baptismi administrandi locus est Ecclesia, in qua sit Fons Baptismalis, vel certe Baptisteritum prope Ecclesiam.

Itaque, necessitate excepta, in privatis locis nemo baptizari debet, nisi forte sint regum, aut magnorum principum filii, id ipsis ita deposcentibus, dummodo id fiat in eorum Capellis seu Oratoriis, et in aqua Baptismali de more benedicta.

Baptisterium sit decenti loco et forma, materiaque solida, et quæ aquain bene contineat, decenter ornatum, et cancellis circumseptum, sera et clave munitum, atque ita obseratum, ut pulvis, vel aliæ sordes intro non penetrent, in eoque, ubi commode fieri potest, depingatur imago sancti Joannis Christum baptizantis,

DE SACRIS OLEIS, ET ALIIS REQUISITIS.

SACRUM Chrisma, et sanctum Oleum, quod et Catechumeno.

rum dicitur, quorum usus est in Baptismo, eodem anno sint ab Episcopo de more benedicta Feria V. in Cena Domini.

Curet Parochus, ut ca suo tempore quamprimum habeat, et tunc vetera in Ecclesia comburat.

Veteribus Oleis, nisi necessitas cogat, ultra annum non itatur: ac si deficere videantur, et Chrisma, aut Oleum benedictum haberi non possit, aliud Oleum de olivis non benedictum adjiciatur, sed in minori quantitate.

Chrisma, et Oleum sacrum sint in suis vasculis argenteis, aut saltem stanneis bene obturatis: quæ vascula sint inter se distincta, et propriam unumquodque inscriptionem habeat majusculis litteris incisam; ne quis error committatur.

Ad usum vero quotidianum minora habeantur vascula ex argento, si fieri potest, aut stanno, sive separata, sive etiam conjuncta : apte tamen distincta, et bene cooperta, et cum suis inscriptionibus, ut supra, ne Parochus aberret, et unum pro altero sumat, quod cavere debet diligenter.

In ea igitur ex majoribus vasculis Chrismatis et Olei, quod sufficiat, infundatur, atque ut effusionis periculum caveatur, commodum erit, in his vasculis bombacium, seu quid simile habere, Oleo sacro, et Chrismate separatim perfusum, in quo pollex, cum opus est, ad inungendum immittatur.

Hæc vascula ita parata in loco proprio, honesto, ac mundo, sub clave, ac tuta custodia decenter asserventur, ne ab aliquo, nisi a Sacerdote, temere tangantur, aut eis sacrilege quisquam abuti possit.

Parochus, quantum fieri potest, curet, ne per laicos, sed per se, vel per alium Sacerdotem, vel saltem per alium Ecclesiæ ministrum hæc Olea deferantur: caveat item, ne de iis quicquam ulli umquam tribuat cujusvis rei prætextu.

Sal, quod in os baptizandi immittendum est, sit benedictum sua peculiari benedictione, quæ infra præscribitur, neque utatur sale exorcizato ad benedicendam aquam, sitque prius bene confractum et attritum, siccum ac mundum : sal ita benedictum nemini tradatur, neque etiam iis qui benedicendum attulerint, reddatur, sed ad alios baptizandos servetur, aut in sacrarium abjiciatur.

Cum igitur Baptismi Sacramentum jam administrandum est, hæc in promptu esse debent:

Vascula sacri Olei Catechumenorum et Chrismatis.

Vasculum cum sale benedicendo, vel jam, ut dictum est, benedicto.

Vasculum seu cochlear ex argento, vel alio metallo nitidum, ad aquam Baptismi fundendam super caput baptizandi, quod nulli præterea alii usui deserviat.

Pelvis seu bacile ad excipiendam aquam ex capite defluentem nisi statim in sacrarium defluat.

Gossipium, alio nomine bombacium, seu quid simile ad abstergenda loca sacris Oleis inuncta.

Stolæ duæ, ubi commode haberi possunt, una violacea, et altera alba (ut infra notatur) mutanda, sin minus, una saltem adhibeatur.

Medulla panis, qua inuncti Sacerdotis digiti, cum manus lavat, abstergantur; et vas pro manuum lotione post Baptismum, quod huic tantum usui deservire debet.

Alba vestis in modum pallioll, seu linteolum candidum, infantis capiti imponendum.

Cereus, seu candela cerea, baptizato ardens tradenda.

Hic denique Ritualis liber sit paratus; et item liber Baptisma. lis, in quo baptizati describuntur.

Omnibus igitur opportune præparatis, Sacerdos ad tanti Sacramenti administrationem, lotis manibus, superpelliceo, et stola violacea indutus, accedat: Clericum unum, seu plures, si potest, secum adhibeat, superpelliceo pariter indutos, qui sibi ministrent,

Ita paratus accedat ad limen Ecclesiæ, ubi foris expectant qui infantem detulerunt.

Interroget (nisi de his bene sibi constet) an sit suæ parochiæ, masculus, an femina, an sit domi baptizatus, et a quo, et quam rite, et qui sint compatres, qui infantem teneant, pro eoque respondeant: quos pie ac decenter assistere, ac prout opus fuerit, pro baptizando ad interrogationes respondere admoneat.

Et quoniam iis, qui baptizantur, tamquam Dei filiis in Christo regenerandis et in ejus militiam adscribendis, nomen imponitur, curet, ne obscæna, fabulosa, aut ridicula vel inanium deorum, vel impiorum ethnicorum hominum nomina imponantur sed potius, quatenus fieri potest, Sanctorum, quorum exemplis Fideles ad pie vivendum excitentur, et patrociniis protegantur.

His igitur expeditis et accepto nomine baptizandi, positi, si infans fuerit, super brachium dextrum illius, qui eum defert, Parochus ad Baptismum procedat, in hunc modum nominatim interrogans :

Ordo Baptismi Parvulorum. N Quid petis ab ecclesia Dei?_N. What N. dost thou ask of the Church of God ?

Patrinus respondet : Fidem.-Faith.

Sacerdos. Fides quid tibi præstat?— What doth faith bring thee to ?

Re. Vitam æternam.—Life Everlasting. - S. Si igitur vis ad vitam ingredi, serva mandata. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut teipsum.

If then thou desirest to enter into Life, keep the commandments. Thou shalt love the Lord thy God, with thy whole heart, with thy whole soul, and with thy whole mind; and thy neighbour as thyself.

Deinde ter exsufflet leniter in faciem infantis, et dicat semel : Exi ab eo (vel ab ea), immunde spiritus, et da locum Spiritui sancto Paraclito.

Postea pollice faciat signum Crucis in fronte, et in pectore infantis, dicens : Accipe signum Crucis tam in fronte a quam in corde , sume fidem celestium præceptorum: et talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis.

Oremus. DRECES nostras, quæsumus Domine, cleI menter exaudi: et hunc Electum tuum

« ElőzőTovább »