Oldalképek
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]

MNIBUS quidem Ecclesiæ catholicæ Sacramentis religiose,

sancteque tractandis, magna, ac diligens cura adhibenda est; sed præcipue in administrando, ac suscipiendo sanctissimo Eucharistiæ Sacramento, quo nihil dignius, nihil sanctius et admirabilius habet Ecclesia Dei; cum in eo contineatur præcipuum et maximum Dei donum, et ipsemet omnis gratiæ et sanctitatis fons, auctorque Christus Dominus.

Parochus igitur summum studium in eo ponat, ut cum ipse venerabile hoc Sacramentum, qua decet reverentia, debitoqne cultu tractet, custodiat, et administret; tum etiam populus sibi commissus religiose colat, sancte, frequenterque suscipiat, præsertim in majoribus anni solemnitatibus.

Ideo populum sæpius admonebit, qua præparatione, et quanta animi religione ac pietate, et humili etiam corporis habitu ad tam divinum Sacramentum debeat accedere, ut præmissa sacramentali Confessione, omnes saltem a media nocte jejuni, et utrogne genu flexo Sacramentum humiliter adorent, ac reverenter:suspiciant: viris, quantum fieri potest, a mulieribus separatis.

Moneantur præterea communicantes, ut sumpto Sacramento, non statim ab Ecclesia discedant, aut colloquantur, ne statim vagis oculis circumspiciant; aut exspuant, neque de libro statim orationes recitent, ne Sacramenti species de ore decidant, sed, qua par est devotione, aliquantisper in oratione permaneant, gratias agentes Deo de tam singulari beneficio: atque etiam de sanctissima Passione dominica, in cujus memoriam hoc mysterium celebratur et sunitur.

Curare porro debet, ut perpetuo aliquot particulæ consecratæ eo numero, qui usui infirmorum et aliorum fidelium communioni satis esse possit, conserventur in pyxide ex solida decentique materia, eaque munda, et suo operculo bene clausa, albo velo cooperta, et quantum res feret, ornato in tabernaculo clave obserato.

Hoc autem tabernaculum conopceo decenter opertum, atque ab omni alia re vacuum, in altari majori vel in alio, quod venerationi et cultui tanti Sacramenti commodius ac decentius videatur, sit collocatum ; ita ut nullum aliis sacris functionibus, aut ecclesiasticis officiis impedimentum afferatur. Lampades coram eo plures, vel saltem una, die, noctuque perpetuo colluceat; curabitqne Parochus, ut omnia ad ipsius Sacramenti cultum ordinata, integra, mundaque sint, et conserventur.

Sanctissimæ Eucharistiæ particulas frequenter renovabit. Hostiæ vero, seu particulæ consecrandæ, sint recentes ; et ubi eas consecravit, veteres primo distribuat, vel stimat.

Fideles omnes ad sacram Communionem admittendi sunt,

exceptis iis qui justa ratione prohibentur. Arcendi autem sunt publice indigni; quales sunt excommunicati, interdicti, manifesteque infames, ut meretrices, concubinarii, foeneratores, magi, sortilegi, blasphemi, et alii ejus generis publici peccatores, nisi de eorum poenitentia et emendatione constet, et publico scandalo prius satisfecerint.

Occultos vero peccatores, si occulte petant, et non eos emendatos agnoverit, repellat ; non autem si publice petant, et sine scandalo ipsos præterire nequeat.

Amentibus præterea, seu phreneticis communicare non licet ; licebit tamen, si quando habeant lucida intervalla, et devotionem ostendant, dum in eo statú manent, si nullum indignitatis periculum adsit.

Ita etiam iis, qui propter ætatis imbecillitatem nondum hujus Sacramenti cognitionem et gustum habent, administrari non debet.

Ordo Administrandi Sacram

Communionem. SACERDOS igitur sanctissimam Euchari

stiam ministraturus, Hostiis, seu Particulis pro populi multitudine consecratis, linteo mundo ante communicaturos extenso, lotis prius manibus, et superpelliceo indutus, ac desuper stola coloris Officio illius diei convenientis, præcedente Clerico, seu alio ministro, procedit ad Altare manibus junctis, et accensis cereis, facta prius et postea genuflexione extrahit pyxidem, et illam super corporale depositam, discooperit.

Minister genibus flexis nomine populi ad cornu Epistolæ facit Confessionem generalem, dicens : Confiteor Deo, etc.

Tum Sacerdos iterum genuflectit, et manibus junctis ante pectus vertit se ad populum, advertens, ne terga vertat Sacramento et in cornu Evangelii dicit :

Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam æternam. R. Amen. Et addit: Indulgentiam, absolutionem , et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus. R. Amen. Dicens : Indulgentiam, etc. manu dextera in formam Crucis signat communicandos.

Deinde ad Altare se convertit, genuflectit, manu sinistra pyxidem prehendit ; et duobus digitis, pollice et indice, Sacramentum accipit, et elevat : conversusque ad populum in medio Altaris dicit clara voce: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Nox subdit : Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur anima mea; quod iterum, ac tertio repetit : qua formula etiam utendum est, cum foemince Communio administratur.

Postea ad communicandum accedit, incipiens ab iis qui sunt ad partem Epistolce ; sed primo, si Sacerdotibus, vel aliis ex Clero danda sit Communio, iis ad gradus Altaris genuflexis proebeatur, vel si commode fieri potest, intra sepimentum Altaris sint a laicis distincti. Sacerdotes vero cum stola communicent.

Sacerdos unicuique porrigens Sacramentum, et faciens cum eo signum Crucis super pyxidem, simul dicit :

Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat animam tuam in vitam æternam. Amen.

Ubi vero omnes communicaverint, Sacerdos reversus ad Altare, dicere poterit: O sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis ejus, mens impletur gratia, et futuræ gloriæ nobis pignus datur.

V. Panem de cælo præstitisti eis.

Minister R. Omne delectamentum in se habentem, tempore Paschali additur: Alleluia.

Mox Sacerdos dicit :
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. DEUS, qui nobis sub Sacramento mirabili U passionis tuæ memoriam reliquisti: tribue, quæsumus, ita nos Corporis et Sanguinis tui sacra mysteria venerari, ut redemptionis tuæ fructum in nobis jugiter sentiamus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tempore Paschali dicitur Oratio. SPIRITUM nobis, Domine, tuæ charitatis w infunde: ut quos Sacramentis Paschalibus satiasti, tua facias pietate concordes. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Antequam reponat Sacramentum, diligenter advertat, ut si aliquod fragmentum digitis adhæserit, illud in pyxidem deponat, et eosdem digitos, quibus tetigit Sacramentum, abluat, et

abstergat purificatorio: ablutionem vero sumat, si celebraverit, aut iis, qui tunc communicarunt, sumendam tradat, aut saltem in sacrarium injiciat. Postea genuflectens reponit Sacramentum in tabernaculo, et clave obserat.

Deinde extenta manu deictera, benedicit iis qui communicarunt, dicens: Benedictio Dei omnipotentis, Patris ta, et Filii, et Spiritus sancti, descendat super vos, et maneat semper. R. Amen.

Communio autem populi intra Missam statim post communionem Sacerdotis celebrantis fieri debet (nisi quandoque ex rationabili causa post Missam sit facienda), cum Orationes, quce in Missa post Communionem dicuntur, non solum ad Sacerdotem, sed etiam ad alios communicantes spectent.

Itaque Sacerdos, sumpto sacratissimo Sanguine, antequam se purificet, ponat Particulas consecratas in pyxide : vel si pauci sint communicandi, super patenam, nisi in principio positoe fuerint in pyxide, et genuflectit, ministro interim faciente confessionem, ut supra. Postea vertens se ad populum, in cornu Evangelii dicit : Misereatur vestri, etc, et eo, quo supra dictum est, modo, porrigit communicandis Eucharistiam, incipiens a ministris Altaris, si velint communicare. Finita Conimunione, revertitur ad Altare, nihil dicens : non dat eis benedictionem, quia illam dabit in fine Missc. Deinde dicit secreto: Quod ore sumpsimus, etc. ut in Missali, se purificat, et Missam absolvit. Quod si contin

« ElőzőTovább »