Oldalképek
PDF
ePub

mentis et habitus accedat, et flexis genibus signo Crucis se mu niat.

Mox Confessarius inquirat de illius statu (nisi aliter notus fuerit), et quampridem sit confessus, et an impositam pœnitentiam adimpleverit; num rite atque integre alias confessus fuerit; num conscientiam suam, ut debet, prins diligenter discusserit.

Quod si pœnitens aliqua censura, vel casu reservato sit ligatus, a quo ipse non possit absolvere, non absolvat, nisi prius obtenta facultate a Superiore.

Si vero Confessarius, pro personarum qualitate, cognoverit pœnitentem ignorare christianæ fidei rudimenta, si tempus suppetat, eum breviter instruat de articulis Fidei, et aliis ad salutem cognitu necessariis, et ignorantiam ejus corripiat, illumque admoneat, ut ea postmodum diligentius addiscat.

Antequam pœnitens peccata sua confiteatur, petat a Sacerdote benedictionem; quam his vel similibus verbis impertiri poterit:

Dominus sit in corde tuo, et in labiis tuis, ut vere et humiliter confitearis peccata tua, in nomine Patris, et Filii, et_Spiritus Sancti. Amen.

Tum pœnitens Confessionem generalem latina, vel vulgari lingua dicat scilicet Confiteor etc. vel saltem utatur his verbis: Confiteor Deo omnipotenti, et tibi, pater. Peccata sua exinde confiteatur, adjuvante, quotiescumque opus fuerit, Sacerdote, qui confitentem non reprehendet, nisi finita, ut dicetur, Confessione; neque interpellabit, nisi opus fuerit aliquid melius intelligere: proinde fiduciam ei præbeat, et humaniter suggerat, ut omnia peccata sua rite et integre confiteatur, remota stulta illa quorumdam verecundia, qua præpediti, suadente diabolo, peccata confiteri non audent.

Si pœnitens numerum, et species, et circumstantias peccatorum explicatu necessarias non expresserit, eum Sacerdos prudenter interroget.

Sed caveat, ne curiosis, aut inutilibus interrogationibus quemquam detineat, præsertim juniores utriusque sexus, vel alios, de eo, quod ignorant, imprudenter interrogans, ne scandalum patiantur, indeque peccare discant.

Demum, audita Confessione, perpendens peccatorum, quæ ille admisit, magnitudinem, ac multitudinem, pro eorum gravitate, ac pœnitentis conditione, opportunas correptiones ac monitiones prout opus esse viderit, paterna charitate adhibebit, et ad dolorem et contritionem efficacibus verbis adducere conabitur, atque ad vitam emendandam ac melius instituendam inducet remediaque peccatorum tradet.

Postremo salutarem et convenientem satisfactionem, quantum spiritus et prudentia suggesserint, injungat, habita ratione status, conditionis, sexus, et ætatis, et item dispositionis pœnitentium; videatque, ne pro peccatis gravibus levissimas pœnitentias imponat, ne si forte peccatis conniveat, alienorum peccatorum pariceps efficiatur. Id vero ante oculos habeat, ut satisfactio non

sit tantum ad novæ vitæ remedium, et infirmitatis medi camentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum castigatio

nem.

Quare curet, quantum fieri potest, ut contrarias peccatis pœnitentias injungat, veluti avaris eleemosynas, libidinosis jejunia, vel alias carnis afflictiones, superbis humilitatis officia, desidiosis devotionis studia. Rarius autem vel serius confitentibus, vel in peccata facile recidentibus, utilissimum fuerit consulere, ut sæpe, puta semel in mense, vel certis diebus solemnibus confiteantur, et si expediat, communicent.

Pœnitentias pecuniarias sibi ipsis Confessarii non applicent, neque a pœnitentibus quidquam tamquam ministerii sui præmium petant, vel accipiant.

Pro peccatis occultis, quamtumvis gravibus, manifestam pœnitentiam non imponat.

Videat autem diligenter Sacerdos, quando, et quibus conferenda, vel deneganda, vel differenda sit absolutio, ne absolvat eos, qui talis beneficii sunt incapaces: quales sunt qui nulla dant signa doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem deserere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant, et scandalum tollant: neque etiam eos absolvat, quorum peccata sunt Superioribus reservata.

Si vero quis confiteatur in periculo mortis constitutus, absolvendus est ab omnibus peccatis et censuris quantumvis reservatis (cessat enim tunc omnis reservatio): sed prius, si potest, cui debet, satisfaciat: ac si periculum evaserit, et aliqua ratione superiori, a quo alias esset absolvendus, se sistere teneatur: cum primum poterit, coram eo se sistat, quidquid debet præstiturus.

Quod si inter confitendum, vel etiam antequam incipiat confiteri, vox et loquela ægro deficiat, nutibus et signis conetur, quoad ejus fieri poterit, peccata pœnitentis cognoscere: quibus utcumque vel in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si confitendi desiderium sive per se, sive per alios ostenderit, absolvendus est.

Meminerit porro Sacerdos, ægris non esse injungendam gravem, aut laboriosam pœnitentiam; sed indicendam tantum illam, quam, si con valuerint, opportuno tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliqua oratione, aut levi satisfactione imposita, et acceptata, absolvantur, prout opus fuerit.

Absolutionis Forma.

CUM igitur poenitentem absolvere voluerit, injuncta ei prius, et ab eo acceptata salutari pœnitentia, primo dicit: Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam æternam.

Amen.

Deinde dextera versus pœnitentem elevata, dicit: Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens, et misericors Dominus. Amen.

Dominus noster Jesus Christus te absolvat; et ego auctoritate ipsius te absolvo ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis, et interdicti, in quantum possum, et tu indiges. Deinde: Ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Si pœnitens sit laicus, omittitur verbum, suspensionis.

Passio Domini nostri Jesu Christi, merita beatæ Mariæ Virginis, et omnium Sanctorum, quidquid boni feceris, et mali sustinueris, sint tibi in remissionem peccatorum, augmentum gratiæ, et præmium vitæ æternæ. Amen.

In confessionibus autem frequentioribus, et brevioribus omitti potest, Misereatur, etc. et satis erit dicere: Dominus noster Jesus Christus, etc. ut supra usque ad illud: Passio Domini nostri, etc.

Urgente vero aliqua gravi necessitate in peri

culo mortis, breviter dicere poterit: Ego te absolvo ab omnibus censuris, et peccatis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Amen.

Forma Reconciliandi Conversum,

ET ABSOLVENDI AB EXCOMMUNICATIONE IN FORO

EXTERNO.

Sacerdos sedens ante medium altaris, humeris versis ad altare, alloquatur conversum coram se genuflexum, secundum formam positam in fine hujus Ritualis, vel verbis illis similibus.

Deinde sacerdos genuflexus ante medium altaris, dicit alternatim cum assistentibus:

VENI Creator Spiritus,

Mentes tuorum visita,

Imple superna gratia,
Quæ tu creasti pectora.

Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis, charitas,
Et spiritalis unctio.

Tu septiformis munere,
Digitus Paternæ dexteræ,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.

Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.

Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus;
Ductore sic te prævio
Vitemus omne noxium.

Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium;
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore.

Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito,

In sæculorum sæcula. Amen.

V. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur. R. Et renovabis faciem terræ.

DE

Oremus.

EUS, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum

nostrum.

Postea sedens tecto capite recitat alternatim cum assistentibus:

Psalmus l.

MISERERE mei, Deus, secundum magnam

misericordiam tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.

« ElőzőTovább »