Oldalképek
PDF
ePub

prolem benedicere et consecrare digneris, Te rogamus audi nos.

Ut fontem istum ad regenerandam tibi novam prolem benedicere et consecrare digneris, Te rogamus audi nos.

Ut nos exaudire digneris, Te rogamus audi

nos.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Parce nobis Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Exaudi nos Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, Miserere nobis.

Christe audi nos.

Christe exaudi nos.
Kyrie eleison.

Christe eleison.

Kyrie eleison.

Et dicto ultimo, Kyrie eleison, Sacerdos dicat: Pater noster, et Credo in Deum, etc. omnia clara voce: quibus finitis, dicat:

V. Apud te, Domine, est fons vitæ.

R. Et in lumine tuo videbimus lumen.
V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus.vobiscum.

'ritu tuo.

Oremus.

R. Et cum spi

MNIPOTENS, sempiterne Deus, adesto magnæ pietatis tuæ mysteriis, adesto Sacramentis, et ad recreandos novos populos,

quos tibi Fons Baptismatis parturit, spiritum adoptionis emitte: ut quod nostræ humilitatis gerendum est ministerio, virtutis tuæ impleatur effectu. Per Dominum nostrum

Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen. Exorcismus aquæ.

EXORCIZO

te, creatura aquæ, per Deum vivum, per Deum

verum, per Deum sanctum, per Deum, qui te in principio, verbo separavit ab arida, cujus super te Spiritus ferebatur, qui te de Paradiso manare jussit.

Hic manu aquam dividat, et deinde de ea effundat extra marginem Fontis, versus quatuor Orbis partes, prosequens:

Et in quatuor fluminibus totam terram rigare præcepit: qui te in deserto amaram, per lignum dulcem fecit, atque potabilem: qui te de petra produxit, ut populum, quem ex Ægypto liberaverat, siti fatigatum recrearet. Exorcizo te per Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui te in Cana Galilææ signo admirabili sua potentia convertit in vinum: qui super te pedibus ambulavit, et a Joanne in Jordane in te baptizatus est: qui te una cum Sanguine de latere suo produxit: et discipulis suis jussit, ut credentes baptizarent in te, dicens: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Pa

tris, et Filii, et Spiritus sancti; ut efficiaris aqua sancta, aqua benedicta, aqua, quæ lavat sordes, et mundat peccata. Tibi igitur præcipio, omnis spiritus immunde, omne phantasma, omne mendacium, eradicare, et effugare ab hac creatura aquæ, ut qui in ipsa baptizandi erunt, fiat eis fons aquæ salientis in vitam æternam, regenerans eos Deo Patri et Filio, et Spiritui sancto, in nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

DOMI

Oremus.

OMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, aquarum spiritualium sanctificator, te suppliciter deprecamur, ut ad hoc ministerium humilitatis nostræ respicere digneris, et super has aquas abluendis et purificandis hominibus præparatas, Angelum sanctitatis emittas, quo peccatis vitæ prioris ablutis, reatuque deterso, purum sancto Spiritui habitaculum regenerati effici mereantur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc sufflet ter in aquam versus tres partes secundum hanc figuram (); deinde imponit incensum in thuribulo, et fontem incensat. Postea infundens de Oleo Catechumenorum in aquam in modum Crucis (vel si non habuerit

oleum sufficiens ut infundat, stylo argenteo vel pollice oleo catechumenorum intincto faciens signum crucis in aqua) clara voce dicit:

Sanctificetur, et fœcundetur Fons iste Oleo salutis renascentibus ex eo in vitam æternam in nomine Patris, et Filii et Spiritus

sancti. R. Amen.

Deinde infundit de Chrismate, modo quo supra, dicens: Infusio Chrismatis Domini Jesu Christi, et Spiritus sancti Paracliti, fiat in nomine sanctæ Trinitatis. R. Amen.

Postea accipit ambas ampullas dicti Olei sancti et Chrismatis, et de utroque simul in modum Crucis infundendo, dicit: Commixtio Chrismatis sanctificationis, et Olei unctionis, et aquæ Baptismatis pariter fiat in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Tum deposita ampulla, dextera manu Oleum sanctum, et Chrisma infusum miscet cum aqua, et spargit per totum Fontem. Deinde medulla panis manum tergit; et si quis baptizandus est, eum baptizat, ut supra. Quod si neminem baptizat, statim manus abluat, et ablutio effundatur in Sacrarium.

De Sacramento Pænitentiæ

SANCTUM Pœnitentiæ Sacramentum, ad eos, qui post Baptis mum lapsi sunt, in gratiam Dei restituendos a Christo Domino institutum, eo diligentius administrandum est, quo frequentior est ejus usus, et quo plura requiruntur ad illud recte, digneque

tractandum, ac suscipiendum. Cum autem ad illud constituendum tria concurrant, materia, forma, et minister: illius quidem remota materia sunt peccata, proxima vero sunt actus pœnitentis, nempe contritio, confessio, et satisfactio. Forma autem, illa absolutionis verba: Ego te absolvo, etc. Minister denique est Sacer. dos, habens potestatem absolvendi vel ordinariam, vel delegatam. Sed si periculum mortis immineat, approbatusque desit Confessarius, quilibet Sacerdos potest a quibuscumque censuris et peccatis absolvere. In ejus ministro requiritur etiam bonitas, scientia, atque prudentia, cum sigillo secretæ confessionis sub exacto, perpetuoque silentio. Quibus et aliis ad id opportunis, ut optime sint instructi, omni studio curare debent Confessarii.

In primis meminerit Confessarius, se judicis pariter et medici personam sustinere, ac divinæ justitiæ simul et misericordiæ ministrum a Deo constitutum esse, ut tamquam arbiter inter Deum et homines, honori divino, et animarum saluti consulat.

Ut ergo recte judicare queat, discernens inter lepram et lepram, et tamquam peritus medicus animarum morbos prudenter curare, et apta cuique remedia applicare sciat, quantam potest maximam ad id scientiam atque prudentiam, tum assiduis ad Deum precibus, tum ex probatis Auctoribus, præsertim e Catechismo Romano, et prudenti consilio peritorum studeat sibi comparare. Sciat casus et censuras Sedi Apostolicæ, et Ordinario suo reservatas, et suæ cujusque Ecclesiæ constitutiones, easque diligenter observet.

Deinde hujus Sacramenti doctrinam omnem recte nosse studebit, et alia ad ejus rectam administrationem necessaria. Atque in hoc ministerio ita procedat, ut infra præscribitur.

Ordo Ministrandi Sacramentum
Pænitentiæ

SACERDOS ad audiendam Confessionem vocatus, promptum, facilemque se præbeat, ac priusquam ad audiendum accedat, si tempus suppetat, ad hoc ministerium recte sancteque obeundum, divinum auxilium piis precibus implorabit.

In Ecclesia, non autem in privatis ædibus, Confessiones audiat, nisi ex causa rationabili; quæ cum inciderit, studeat tamen id decenti ac patenti loco præstare.

Habeat in Ecclesia sedem confessionalem, in qua sacras Confessiones excipiat, quæ sedes patenti, conspicuo, et apto Ecclesiæ loco posita, crate perforata inter pœnitentem et Sacerdotem sit instructa.

Superpelliceo, et stola violacei coloris utatur, prout tempus, vel locorum feret consuetudo.

Pœnitens, si opus fuerit, admoneatur ut qua decet humilitate

« ElőzőTovább »