Oldalképek
PDF
ePub

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

OMNIPOTENS, sempiterne Deus, qui de

disti famulis tuis in confessione veræ fidei, æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare unitatem: quæsumus, ut, ejusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis.

Oratio.

A DESTO supplicationibus nostris, omnipo

tens Deus: et quod humilitatis nostræ gerendum est ministerio, tuæ virtutis impleatur effectu.

Oratio.

DA, quumutus mysteriis, et renovetur

A, quæsumus Domine, Electo nostro, ut

fonte Baptismatis, et inter Ecclesiæ tuæ membra numeretur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Si plures fuerint baptizandi, hæc tertia Oratio dicatur in numero plurali.

Deinde Sacerdos procedit ad fores Ecclesiæ, et stat in limine, catechizandus vero extra limen. Et si sunt plures, mares et fœminæ, illi ad dexteram Sacerdotis, hæ vero ad sinistram statuantur.

Sacerdos interrogat: Quo nomine vocaris?

Catechumenus respondet: N.

Sacerdos: N. Quid petis ab Ecclesia Dei?
R. Fidem.

Sacerdos: Fides, quid tibi præstat?
R. Vitam æternam.

Sacerdos: Si vis habere vitam æternam, serva mandata. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetæ. Fides autem est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate venereris, neque confundendo personas, neque substantiam separando. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti; sed horum trium una est substantia, et non nisi una divinitas.

Et rursus interrogat: N.

satanæ ?

R. Abrenuntio.

Abrenuntias

Interrogat: Et omnibus operibus ejus?
R. Abrenuntio.

Interrogat: Et omnibus pompis ejus?
R. Abrenuntio.

Deinde Sacerdos interrogat de Symbolo Fidei, dicens: Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli et terræ?

R. Credo.

Interrogat: Credis in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, na tum, et passum?

R. Credo.

Interrogat: Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam?

R. Credo.

Tunc Sacerdos exsufflat ter in faciem ejus, semel dicens: Exi ab eo, spiritus immunde, et da locum Spiritui sancto Paraclito.

Hic in modum Crucis halet in faciem ipsius et dicat: N. Accipe Spiritum bonum per istam insufflationem, et Dei benedictionem. Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.

Deinde facit Crucem cum pollice in ejus fronte, et in pectore, dicens: N. Accipe signum Crucis tam in fronte, quam in corde;

sume fidem cœlestium præceptorum: talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis: ingressusque Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis lætus agnosce.

Et si Catechumenus venit de Gentilitatis errore, sive de Ethnicis et Idololatris, dicat: Horresce idola, respue simulacra. Si ex Hebræis, dicat:

Horresce Judaicam perfidiam, respue Hebraicam superstitionem.

Si ex Mahumetanis, dicat:

Horresce Mahumeticam perfidiam, respue pravam sectam infidelitatis.

Si ex Hæreticis, et in ejus baptismo debita forma servata non sit, dicat:

Horresce hæreticam pravitatem, respue nefarias sectas impiorum N. Exprimens pro

prio nomine sectam, de qua venit. Inde prosequatur:

Cole Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Si plures sint Electi, omnia supradicta dicuntur singillatim super singulos.

TE

Oremus.

E deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, ut huic famulo tuo N. qui in hujus sæculi nocte vagatur incertus ac dubius, viam veritatis et agnitionis tuæ jubeas demonstrari: quatenus, reseratis oculis cordis sui, te unum Deum Patrem in Filio, et Filium in Patre cum Spiritu sancto recognoscat, atque hujus confessionis fructum, et hic, et in futuro sæculo percipere mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Si plures sint Electi, præcedens Oratio dicatur in numero plurali. (Sequentes autem signationes fiant cum suis verbis singillatim super singulos.)

Deinde signet Electum signo Crucis cum pollice in fronte, dicens: Signo tibi frontem, ut suscipias Crucem Domini.

In auribus. Signo tibi aures, divina præcepta.

ut audias

In oculis. Signo tibi oculos, ut videas

claritatem Dei.

In naribus. Signo tibi nares, ut odorem suavitatis Christi sentias.

In ore. Signo tibi os, ut loquaris verba vitæ.

In pectore. Signo tibi pectus, ut credas in Deum.

In scapulis. Signo tibi scapulas,ut suscipias jugum servitutis ejus.

In toto corpore, illud non tangens, manu producit signum Crucis, et dicit: Signo te totum in nomine Patris, et Filii, et Spiritus

sancti, ut habeas vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. R. Amen.

Oremus.

PRECES nostras, quæsumus Domine, cle

menter exaudi, et hunc Electum tuum N. Crucis dominicæ, cujus impressione eum signamus, virtute custodi: ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. Re. Amen.

DEUS,

Oremus.

EUS, qui humani generis ita es conditor, ut sis etiam reformator, propitiare populis adoptivis, et novo testamento sobolem novæ prolis adscribe: ut filii promissionis, quod non potuerunt assequi per naturam, gaudeant se recepisse per gratiam. Per Christum DomiRe. Amen.

num nostrum.

« ElőzőTovább »