Oldalképek
PDF
ePub

30

De Baptismo Adultorum.

SI quis adultus sit baptizandus, debet prius, secundum Apostolicam regulam, in christiana Fide, ac sanctis moribus diligenter instrui, et per aliquot dies in operibus pietatis exerceri, ejusque voluntas et propositum sæpius explorari, et nonnisi sciens et volens, probeque instructus baptizari.

At vero si quis, dum instruitur, in mortis periculum incidat, baptizarique voluerit, habita ratione periculi, vel necessitatis, baptizetur.

Adultorum Baptismus, ubi commode fieri potest, ad Episcopum deferatur, ut si illi placuerit, ab eo solemnius conferatur; alioquin Parochus ipse baptizet, stata cæremonia.

Decet autem hujusmodi Baptismum, ex Apostolico instituto, in Sabbato sancto Paschatis, vel Pentecostes solemniter celebrari. Quare si circa hæc tempora Catechumeni sint baptizandi, in ipsos dies, si nihil impediat, baptismum differri convenit.

Verum si circa, seu post tempus Pentecostes aliqui conversi fuerint, qui ægre ferant suum Baptismum in longum tempus differri, et ad illud festinent, instructique, ac rite parati esse noscantur, citius baptizari possunt.

Catechumenus instructus baptizetur in Ecclesia, seu Baptisterio, Patrinus ei assistat, et ipse Catechumenus ad Sacerdotis interrogationes respondeat: nisi mutus fuerit, aut omnino surdus, vel ignotæ linguæ; quo casu vel per Patrinum, si illam intelligat, aut alium interpretem, vel nutu consensum explicet

suum.

Pro hujus autem veneratione Sacramenti, tam Sacerdotem, qui adultos baptizabit, quam ipsos adultos, qui sani sunt, convenit esse jejunos.

Quare non post epulas, aut prandia, sed ante meridiem (nisi ex rationabili causa aliter faciendum esset), eorum Baptisma celebretur.

Admonendus est Catechumenus, ut peccatorum suorum pœni

teat.

Amentes et furiosi non baptizentur, nisi tales a nativitate fuerint; tunc enim de iis idem judicium faciendum est, quod de infantibus, atque in Fide Ecclesiæ baptizari possunt.

Sed si dilucida habeant intervalla, dum mentis compotes sunt, baptizentur, si velint. Si vero antequam insanirent, suscipiendi Baptismi desiderium ostenderint, ac vitæ periculum immineat, etiamsi non sint compotes mentis, baptizentur.

Idemque dicendum est de eo, qui lethargo, aut phrenesi laborat, ut tantum vigilans et intelligens baptizetur; nisi periculum mortis impendeat, si in eo prius apparuerit Baptismi desiderium. Sacerdos diligentur curet, ut certior fiat de statu et conditione eorum, qui baptizari petunt, præsertim exterorum. De quibus facta diligenti inquisitione, num alias, ac rite sint baptizati, caveat, ne quis jam baptizatus, imperitia, vel errore, aut ad quæstum, vel ob aliam causam, fraude, dolove iterum baptizari velit.

Omnes autem, de quibus, re diligenter investigata, probabilis dubitatio est, an baptizati fuerint, si nihil aliud impediat, sub conditione baptizentur.

Hæretici vero ad catholicam Ecclesiam venientes, in quorum Baptismo debita forma, aut materia servata non est, rite baptizandi sunt; sed prius errorum suorum pravitatem agnoscant et detestentur, et in Fide catholica diligenter instruantur: ubi vero debita forma et materia servata est, omissa tantum suppleantur, nisi rationabili de causa aliter Episcopo videatur.

Ceterum legantur, et serventur ea, quæ supra de Baptismo in communi præscripta sunt, fol. 3.

Ordo Baptismi Adultorum.

IN primis Sacerdos, paratis his quæ supra de

observandis in administratione Sacramenti Baptismi Parvulorum dicuntur, indutus superpelliceo et stola, vel etiam pluviali violacei coloris, cum suis Clericis accedit ad gradus altaris, et genibus flexis, pia mente ad Deum preces effundit, ut tantum Sacramentum digne valeat ministrare, et ad implorandum divinum auxilium, surgens, se signat, et si temporis ratio ferat, dicit:

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, etc.

Postea incipiat, prosequentibus Clericis, Antiphonam. Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, dicit Dominus.

Psalmus viii.

DOMINE, Dominus noster,

quam admira

bile est nomen tuum in universa terra!

Quoniam elevata est magnificentia tua super cœlos.

Ex ore infantium, et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, * ut destruas inimicum, et ultorem.

Quoniam videbo cœlos tuos, opera digitorum tuorum, * lunam et stellas, quæ tu fundasti.

Quid est homo, quod memor es ejus? * aut filius hominis, quoniam visitas eum?

*

Minuisti eum paulo minus ab Angelis, gloria et honore coronasti eum: et constituisti eum super opera manuum tuarum.

*

Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves, et boves universas, insuper et pecora campi. Volucres cœli, et pisces maris, qui perambulant, semitas maris.

*

*

Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

A

Gloria Patri, &c.

Psalmus xxviii,

FFERTE Domino filii Dei: * afferte Domino filios arietum.

Afferte Domino gloriam et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus: * adorate Dominum in atrio sancto ejus.

Vox Domini super aquas: Deus majestatis intonuit: * Dominus super aquas multas. Vox Domini in virtute: vox Domini in magnificentia.

Vox Domini confringentis cedros : fringet Dominus cedros Libani.

* et con

Et comminuet eas tamquam vitulum Libani: et dilectus quemadmodum filius unicornium. Vox Domini intercidentis flammam ignis: vox Domini concutientis desertum: et commovebit Dominus desertum Cades.

Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa: * et in templo ejus omnes dicent gloriam.

Dominus diluvium inhabitare facit: * et sedebit Dominus Rex in æternum.

Dominus virtutem populo suo dabit: * Dominus benedicet populo suo in pace. Gloria Patri, &c.

Q

Psalmus xli.

UEMADMODUM desiderat cervus ad fon

tes aquarum: *ita desiderat anima mea ad te, Deus.

Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte: * dum dicitur mihi quotidie: Ubi est "Deus tuus?

*

Hæc recordatus sum, et effudi in me animam quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.

meam:

In voce exultationis, et confessionis: * sonus epulantis?

Quare tristis es, anima mea? * et quare conturbas me?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: salutare vultus mei,, et Deus meus.

*

Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim a monte modico.

Abyssus abyssum invocat, in voce cata

ractarum tuarum.

*

Omnia excelsa tua, et fluctus tui, super me transierunt.

In die mandavit Dominus misericordiam suam: *et nocte canticum ejus.

Apud me oratio Deo vitæ meæ: * dicam Deo: Susceptor meus es.

Quare oblitus es mei? * et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus?

*

Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei. Dum dicunt mihi per singulos dies: Ubi est Deus tuus? quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me?

*

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi: * salutare vultus mei, et Deus meus. Gloria Patri, &c.

Et repetitur Antiphona. Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, dicit Dominus. Deinde dicitur, Kyrie eleison. Kyrie eleison.

eleison.

Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

V. Domine, exaudi orationem meam.

Christe

« ElőzőTovább »