Oldalképek
PDF
ePub

Et Ministri : Flectamus genua.

R. Levate. DOMINE pie, qui agrum figuli pretio San

guinis tui in sepulturam peregrinorum comparari voluisti, quæsumus, dignanter reminiscere clementissimi hujus mysterii tui. Tu es enim, Domine, figulus noster: tu quietis nostræ ager: tu agri hujus pretium. Tu dedisti etiam, et suscepisti. Tu de pretio tui vivifici Sanguinis nos requiescere donasti. Tu ergo, Domine, qui es offensionis nostræ clementissimus indultor, expectantissimus judicator, judicii tui superabundantissimus miserator, judicium tuæ justissimæ severitatis abscondens post miserationem tuæ piæ redemptionis, adesto exauditor, et effector nostræ reconciliationis: hocque Coemeterium peregrinorum tuorum cælestis patriæ incolatum expectantium, benignus purifica et reconcilia; et hic tumulatorum et tumulandorum corpora, de potentia, et pietate tuæ resurrectionis ad gloriam incorruptionis non damnans, sed glorificans resuscita. Qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem.

Rx. Amen.

236

Preces pro Gratiarum Actione.
Dicto Hymno Te Deum, fol. 81.

Sacerdos stans, dicit sequentes versus et orationes :

8. Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum.

R. Et laudabilis, et gloriosus in sæcula.

V. Benedicamus Patrem, et Filium cum Sancto Spiritu.

R. Laudemus, et superexaltemus eum in sæcula.

8. Benedictus es, Domine Deus, in firmamento coeli.

R, Et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.

V. Benedic anima mea, Domino.

R. Et noli oblivisci omnes retributiones ejus.

. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. DEUS, cujus misericordiæ non est numerus, D et bonitatis infinitus est thesaurus: piissi mæ majestati tuæ pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clenientiam exorantes: ut qui petentibus postulata concedis, eosdem non deserens, ad præmia futura disponas.

Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem

Spiritu recta sapere, et de ejus semper consolatione gaudere.

Deus, qui neminem in te sperantem nimium affligi permittis, sed pium precibus præstas auditum: pro postulationibus nostris, votisque susceptis gratiam agimus, te piissime deprecantes, ut a cunctis semper muniamur adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Formulæ Scribendæ in libris

habendis a Parochis.
T IBER Baptizatorum
U Liber Confirmatorum

Habeantur
Liber Matrimoniorum

Ya quolibet
Liber Defunctorum

Parocho.

Forma describendi Baptizatos in Libro

Baptizatorum. DIE 31 Decembris 1854 natus, et die 1

? Januarii 1855 baptizatus est Jacobus Bright, filius Jacobi et Marie Bright (olim Saunders) conjugum:

A me N. N. Recto. Misso, vel Misso. A pos'. vel Misso. Coado.

Patrinus fuit TIMOTHEUS RUSSELL. Matrina fuit MARIA WARD.

Si infans non fuerit ex legitimo matrimonio natus, nomen saltem alterius parentis, de quo constat, scribatur (omnis tamen infamice vitetur occasio ): si vero de neutro non constat, ita scribatur : Die, etc. ut supra, baptizatus est N. N. cujus parentes ignorantur.

Si expositus sit infans, exprimalur quo die, ubi, et a quo repertus, et quot dierum verisimiliter sit; et baptizetur sub conditione, si ignoratur fuisse baptizatum.

Si infans domi ob imminens mortis periculum baplizatus sit, tunc ita scribatur :

Die etc. ut supra, ob imminens mortis periculuin, in domo rite baptizatus est, ut mihi retulit N.

Si supervixerit infans, et ei adhibitæ sint in Ecclesia sacrce ceremonice, ita addatur : Die

- ad Ecclesiam portatus est infans prædictus, ipsique ego infra scriptus N. sacras cæremonias et preces adhibui, et N. nomen imposui.

Si fuerit baptizatus sub conditione, Si non es baptizatus, etc. id pariter exprimatur.

Forma Fidei Baptismalis. TXTRACTUM ex Libro Baptizatorum (talis

Ecclesiæ apud N.) in Diæcesi N. Deinde scribatur de verho ad verbum ea quæ continentur in Registro : postea,

Ego N. N., Rector Missionarius (vel Missionarius Apostolicus, .vel Missionarius Coadjutor) in Dioecesi N., testor prædictuni Extractum in omnibus esse conforme cum Registro. In cujus fidem huic testimonio mea manu subscripsi.

(Nomen loci) die m ensis -anno Dominio

N. N. Rector Miss". vel Miss". A pcu, vel Miss®. Coad.

Forma describendi Confirmatos in Libro

Confirmatorum. CONFIRMATI ab Illmo. et Reymo. Dom. N. U Episcopo-

Die 27 Maii 1855, quæ fuit Festum Pentecostes.

(vel) Die 10 Junii 1855, quæ fuit Dominica secunda post Pentecosten.

[blocks in formation]

Forma describendi Conjugatos in Libro

Matrimoniorum. ANNO 1855 die 13 mensis Maii, Ego N. N. A in Matrimonio conjunxi Joannem Woodward, (talis loci) filium Georgii Woodward, et

« ElőzőTovább »