Oldalképek
PDF
ePub

pervenire mereatur. Per Christum Dominum

nostrum.

R. Amen.

Deinde illam aspergit aqua benedicta in modum crucis, dicens:

Pax et benedictio Dei omnipotentis, Patris et Filii, et Spiritus Sancti descendat

te, et maneat semper. Amen.

super

Nota bene benedictionem hanc non nisi legitime conjugatis impertiendam esse.

Benedictio Mulieris

PREGNANTIS DE CUJUS PERICULO DUBITATUR.

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cœlum et terram.
V. Salvam fac ancillam tuam.

R. Deus meus sperantem in te.

V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.

V. Nihil proficiat inimicus in ea.

R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.

V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuere eam.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

MNIPOTENS sempiterne Deus, qui de

æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare Unitatem; quæsumus, ut ejusdem fidei firmitate, hæc famula tua ab omnibus semper muniatur adversis. Per Dominum nostrum Jesum Christum, &c.

Oremus.

DOMINE Deus, omnium Creator, fortis et

terribilis, justus atque misericors, qui solus bonus et pius es: qui de omni malo liberas Israel: qui fecisti patres electos quoslibet, et sanctificasti eos munere Spiritus tui; qui gloriosæ Virginis Mariæ corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante præparasti: qui Joannem Baptistam Spiritu Sancto repleri, et in utero matris exultare fecisti, accipe sacrificium cordis contriti, ac fervens desiderium famulæ tuæ N. humiliter supplicantis, pro conservatione prolis debilis, quam ei dedisti concipere et custodi parientem tuam, et defende ab omni dolo, et injuria diri hostis, ut obstetricante manu misericordiæ tuæ, fœtus ejus ad hanc lucem veniat incolumis, ac sanctæ regenerationi servetur, tibi in omnibus jugiter deserviat, et vitam consequi mereatur æterPer eumdem Dominum nostrum, &c. R. Amen.

nam.

Postea aspergatur aqua benedicta, dicendo:
Psalmus lxvi.

DEUS

EUS misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri.

Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.

Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

Lætentur et exultent gentes: quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.

Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum

suum.

Benedicat nos Deus, Deus noster: benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terræ. Gloria Patri, &c.

V. Benedicamus Patrem, et Filium, cum Sancto Spiritu.

R. Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.

V. Angelis suis Deus mandet de te.

R. Ut custodiant te in omnibus viis tuis.
V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

ISITA, quæsumus, Domine, cunctam habi

præsenti famula tua longe repelle; et Angeli tui sancti habitent in ea, qui eam et ejus prolem in pace custodiant: et benedictio tua sit super eam semper: salva eos omnipotens Deus, et lucem eis tuam concede perpetuam. Per Dominum nostrum, &c.

R. Amen.

Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super te, et super prolem tuam, et maneat semper. R. Amen.

De Benedictionibus Regulæ
Generales.

NOVERIT Sacerdos, quarum rerum benedictiones ad ipsum, et quæ ad Episcopum suo jure pertineant, ne majoris dignitatis munera temere, aut imperite unquam usurpet propria auctoritate.

In omni benedictione extra Missam, Sacerdos saltem superpelliceo, et stola pro ratione temporis utatur, nisi aliter in Missali notetur.

Stando semper benedicat, et aperto capite.
In principio cujusque benedictionis dicat:
V. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
R. Qui fecit cœlum et terram.

V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo. Deinde dicatur Oratio propria prout suo loco notatum fuerit. pergat Aqua benedicta, et ubi pariter incenset, nihil dicendo.

una, vel plures, Postea rem asnotatum fuerit,

Cum Sacerdos aliquid benedicturus est, habeat ministrum cum vase Aquæ benedictæ et aspergillo, et cum hoc Rituali libro, seu Missali.

Caveat, ne benedictionis causa ponat aliquid indecens super Altare, veluti esculenta; sed quod ejusmodi est, ponatur super mensam, commodo loco paratam.

ORDO AD FACIENDAM AQUAM BENEDICTAM.

DIEBUS Dominicis, et quandocumque opus fuerit, præparato sale et aqua munda benedicenda in Ecclesia, vel in Sacristia, Sacerdos superpelliceo et stola violacea indutus, primo dicit:

V. Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram.

Deinde absolute incipit Exorcismum salis.

XORCIZO te, creatura salis, per Deum

EXOR

vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum, qui te per Eliseum Prophetam in aquam mitti jussit, ut sanaretur sterilitas aquæ; ut efficiaris sal exorcizatum in salutem credentium: et sis omnibus sumentibus te sanitas animæ et corporis; et effugiat,

« ElőzőTovább »