Oldalképek
PDF
ePub

Judicis nostri *, et in virtute Spiritus sancti *, ut discedas ab hoc plasmate Dei N. quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitet in eo. Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Postea Sacerdos digito accipiat de saliva oris sui, et tangat aures et nares infantis : tangendo vero aurem dexteram, et sinistram, dicat : Ephpheta, quod est, Adaperire: deinde tanget nares, dicens : In odorem suavitatis. Tu au. tem effugare, diabole; appropinquabit enim judicium Dei.

Postea interrogat baptizandum nominatim, dicens :

N. Abrenuntias Satanæ ?-N. Dost thou renounce Satan ?

R. Abrenuntio. I do renounce him.

S. Et omnibus operibus ejus ?-And all his works?

R. Abrenuntio. I do renounce them.

S. Et omnibus pompis ejus ?-And all his pomps ?

R. Abrenuntio.-I do renounce them.

Deinde Sacerdos intingit pollicem in oleo Catechumenorum, et infantem ungit in pectore, et inter scapulas in modum Crucis, dicens: Ego te linio * oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro, ut habeas vitam æternam, R. Amen.

· Hic deponit Subinde pollicem et inuncta loca stolam viola- abstergit bombacio, vel re simili : et ceam, et sumit aliam albi interrogat, expresso nomine, bapticoloris.

zandum, Patrino respondente : N. Credis in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et teræ ?-N. Dost thou believe in God the Father Almighty, Creator of heaven and earth?

R. Credo.I do believe.

Credis in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum et passum?

Dost thou believe in Jesus Christ his only Son our Lord, who was born into this world, and who suffered for us?

R. Credo.- I do believe.

Credis et in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam æternam ?-Dost thou also believe in the Holy Ghost, the Holy Catholic Church, the Communion of Saints, the Forgiveness of Sins, the Resurrection of the Body, and Life Everlasting ?

Re. Credo.--I do believe.

Subinde, expresso nomine baptizandi, Sacerdos dicit:

N. Vis baptizari ?_N. Wilt thou be baptized ?

Respondet Patrinus : Volo.—1 will.

Tunc Patrino, vel Matrina, vel utroque (si ambo admittantur) infantem tenente, Sacerdos vasculo, seu urceolo accipit aquam baptismalem,

et de ea ter fundit super caput infantis in modum Crucis, et simul verba proferens semel tantum distincte, et atlente, dicit :

N. Ego te baptizo in nomine Patris , fun. dat primo, et Filii, fundat secundo, et Spiritus sancti, fundat tertio.

Ubi autem est consuetudo baptizandi per immersionem, Sacerdos accipit infantem, et advertens ne lædatur, caute immergit, et trina mer. sione baptizat, et semel tantum dicit :

N. Ego te baptizo in nomine Patris , et Filii *, et Spiritus sancti.

Mox Patrinus, vel Matrina, vel uterque simul infantem de sacro Fonte levant, suscipientes illum de manu Sacerdotis.

Si vero dubitatur, an infans fuerit baptizatus, utatur hac forma: N. Si non es bap. tizatus, ego te baptizo in nomine Patris , et Filii , et Spiritus sancti.

Deinde intingit pollicem in sacro Chrismate, et ungit infantem in summitate capitis in modum Crucis, dicens :

DEUS omnipotens, Pater Domini nostri

U Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum (hic inungil), ipse te lineat Chrismate salutis in eodem Chris. to Jesu Domino nostro in vitam æternam. R. Amen.

Sacerdos dicit: Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.

- Tum bombacio, aut re simili abstergit pollicem suum, et locuin inunctum, et imponit capiti ejus linteolum candidum loco vestis albce, dicens :

Accipe vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam. R. Amen. · Receive this white garment and see thou carry it without stain before the judgment-seat of our Lord Jesus Christ, that thou mayest have eternal life. R. Amen.

Postea dat ei, vel patrino candelam accensam, dicens :

Accipe lampadem ardentem et irreprehensibilis custodi baptismum tuum: serva Dei mandata, ut cum Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei una cum omnibus sanctis in aula cælesti, habeasque vitam æternam, et vivas in sæcula sæculorum. R. Amen.

Receive this burning light, and keep thy Baptism, so as to be without blame : keep the Commandments of God; that when the Lord shall come to the Nuptials, thou mayest meet him in the Company of all the Saints in the heavenly Court, and have eternal Life, and live for ever and ever. R. Amen.

Postremo Sacerdos dicit: N. Vade in pace, et Dominus sit tecum. R. Amen. - Si vero fuerint plures baptizandi, sive masculi, sive foemince, in Catechismo masculi statuantur ad dexteram, fæmince vero ad sinistram ; et omnia pariter dicantur, ut supra, in proprio

genere, et numero plurali. Verum prima nominis interrogatio, exsufflatio, Crucis impressio, seu signatio, tactus aurium et narium cum salida, abrenuntiationis interrogatio, unctio Olei Catechumenorum, interrogatio de Fide, seu Symbolo, et ipse Baptismus, inunctio Chrismatis, candidæ vestis impositio, atque accenso candelæ traditio, singulariter singulis, et primum masculis, deinde foeminis fieri debent.

Si infans, vel adultus ægrotus adeo graviter laboret, ut periculum immineat, ne pereat antequam Baptismus perficiatur, Sacerdos, omissis quce Baptismum præcedunt, eum baptizat, ter, vel etiam semel infundens aquam super caput ejus in modum Crucis, dicens : Ego te baptizo in nomine Patris fa etc. ut supra, fol. 17.

Si non habeatur aqua baptismalis, ct periculum impendeat, Sacerdos utatur aqua simplici.

Deinde, si habeat Chrisma, liniat eum in vertice, dicens : Deus omnipotens, etc. ut supra, fol. 17.

Postea dat ei linteolum candidum, dicens : Accipe vestem, etc. ut supra, fol. 18.

Ac demum dat ei ceream candelam accensam, dicens : Accipe lampadem ardentem, ut supra, fol. 18.

Si supervixerit, suppleantur alië ritus omissi.

Admonendi sunt Susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum Baptizato, Baptizatique patre et matre; quæ cognatio impedit Matrimonium, ac dirimit.

Curet Parochus parentes infantis admoneri, ne in lecto secum ipsi, vel nutrices parvulum habeant, propter oppressionis periculum; sed eum diligenter custodiant, et opportune ad christianam disciplinam instituant,

« ElőzőTovább »