Oldalképek
PDF
ePub

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie ele

ison.

Pater noster, secreto.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Sinite parvulos venire ad me.

R. Talium est enim regnum cœlorum.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

[ocr errors]

Oremus.

MNIPOTENS, sempiterne Deus, sanctæ puritatis amator, qui animam hujus parvuli ad cœlorum regnum hodie misericorditer vocare dignatus es: digneris etiam, Domine, ita nobiscum misericorditer agere, ut meritis tuæ sanctissimæ Passionis, et intercessione beatæ Mariæ semper Virginis, et omnium Sanctorum tuorum, in eodem regno nos cum omnibus Sanctis et electis tuis semper facias congaudere. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

R. Amen.

Deinde Sacerdos corpus aspergat aqua benedicta, et thurificet, similiter et tumulum: postea sepeliatur. Cum autem a sepultura revertuntur in Ecclesiam, dicatur:

Ant. Benedicite.

Canticum trium puerorum. Dan. iii.

BENED

ENEDICITE omnia opera Domini Domi laudate et superexaltate eum in

sæcula.

*

Benedicite Angeli Domini Domino: benedicite cœli Domino.

Benedicite aquæ omnes, quæ super cœlos sunt, Domino: * benedicite omnes virtutes Domini Domino.

Benedicite sol et luna Domino:* benedicite stellæ cœli Domino.

Benedicite omnis imber et ros Domino: *

benedicite omnes spiritus Dei Domino.

Benedicite ignis et æstus Domino:

bene

dicite frigus et æstus Domino.

Benedicite rores et pruina Domino:

*

bene

dicite gelu et frigus Domino.

Benedicite glacies et nives Domino: * benedicite noctes et dies Domino.

Benedicite lux et tenebræ Domino: * benedicite fulgura et nubes Domino.

Benedicat terra Dominum: * laudet, et superexaltet eum in sæcula.

Benedicite montes et colles Domino: * benedicite universa germinantia in terra Domino. Benedicite fontes Domino: * benedicite maria et flumina Domino.

Benedicite cete et omnia, quæ moventur in aquis, Domino: * benedicite omnes volucres cœli Domino.

Benedicite omnes bestiæ et pecora Domino:" benedicite filii hominum Domino.

Benedicat Israel Dominum: * laudet et superexaltet eum in sæcula.

Benedicite sacerdotes Domini Domino: benedicite servi Domini Domino.

Benedicite spiritus, et animæ justorum Domino: *benedicite sancti et humiles corde Domino.

Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino:* laudate et superexaltate eum in sæcula. Benedicamus Patrem, et Filium, cum sanlaudemus, et superexaltemus

cto Spiritu: eum in sæcula.

Benedictus es, Domine, in firmamento cœli:* et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula.

Ant. Benedicite Dominum

omnes electi

ejus, agite dies lætitiæ, et confitemini illi.

Deinde ante altare dicit Sacerdos:
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

EUS, qui miro ordine Angelorum ministe

DEUS

ria, hominumque dispensas: concede propitius; ut a quibus tibi ministrantibus in cœlo semper assistitur, ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

178

De Sacramento Matrimonii.

PAROCHUS admonitus de aliquo Matrimonio in sua Parochia

contrahendo, diligenter inquirat, quales sint qui matrimonium contrahere volunt: an inter eos sit aliquod impedimentum cognationis vel affinitatis, vel alterius generis; utrum sponte, libere, et secundum honestatem sacramenti contrabere velint: utrum sint in ætate legitima; et uterque sciat rudimenta fidei, cum ea deinde filios suos docere teneantur.

Vagos autem, et peregrinos, vel aliter ignotos non facile ad matrimonium admittat: neque item eos qui antea conjugati fuerunt, ut sunt uxores milituni vel captivorum, vel aliorum, qui peregre profecti, illic obiisse prætenduntur; nisi diligenter de iis omnibus facta inquisitione, et re ad Episcopum delata, ab eoque habita ejusmodi matrimonii celebrandi licentia.

Nota,-Decretum S. Concilii Tridentini irritans Matrimonia clandestina non fuit publicatum in Diœcesibus Dublinensi, Kildariensi, Fernensi, Ossoriensi vel Medensi, neque in Wardianatu Galvic ante diem 2 Decembris 1827: quo die extensum fuit ad totam Hiberniam: in omnibus aliis Diœcesibus Hiberniæ antea publicatum fuerat.

Antequam Matrimonium contrahatur, ter a proprio contrahentium Parocho continuis diebus festis in Ecclesia intra Missarum solemnia, ad ipsius Concilii præscriptum, publice denuntietur, inter quos Matrimonium sit contrahendum.

Si vero vir, et mulier Parochiæ sint diversæ, in utraque Parochia fiant denuntiationes: quibus denuntiationibus factis, si nullum legitimum apponatur impedimentum, ad celebrationem Matrimonii procedatur. Sed si quid obstat, ultra Parochus non procedat.

Quod si aliquando probabilis fuerit suspicio, vel alia rationabilis causa subsit, arbitrio Episcopi, Matrimonium malitiose impediri posse, si tot præcesserint denuntiationes, tunc de licentia Ordinarii, vel una tantum fiat denuntiatio, vel saltem Parocho, et duobus, vel tribus testibus præsentibus, Matrimonium celebretur. Deinde ante illius consummationem denuntiationes in Ecclesia flant: ut si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur, nisi aliter Ordinarius ipse expedire judicaverit.

Has autem denuntiationes Parochus facere non aggrediatur, nisi prius de utriusque contrahentis libero consensu sibi bene constet.

Si vero infra duos menses post factas denuntiationes Matrimonium non contrahatur, denuntiationes repetantur, nisi aliter Episcopo videatur.

Denuntiationes autem fiant hoc modo. Inter Missarum solemnia Parochus populum admoneat in hanc sententiam vulgari

sermone.

Be it known to all here present, that N. N. of (such a place), and N. N. of (such a place),

intend, with the blessing of God, to be joined in holy Matrimony. Wherefore, if any of you know of any impediment, either of consanguinity, affinity, or spiritual relationship, or of any other reason whatsoever, why these persons should not be joined in Matrimony, we hereby admonish you that you are bound to declare the same to us as soon as possible. This is the first (second, or third), time of publication.

Moneantur conjuges, ut ante benedictionem sacerdotalem in templo suscipiendam, in eadem domo non cohabitent, neque Matrimonium consumment, nec etiam simul maneant, nisi aliquibus propinquis, vel aliis præsentibus.

Si mulier nemini umquam nupserit, etiamsi vir aliam uxorem habuerit, nuptiæ benedicantur. Sed viduæ nuptias non benedicat sacerdos, etiamsi ejus vir numquam uxorem duxerit.

Admoneantur præterea conjuges, ut antequam contrahant, sua peccata diligenter confiteantur, et ad SS. Eucharistiam, atque ad Matrimonii Sacramentum suscipiendum pie accedant; et quomodo in illo statu recte et christiane conversari debeant, diligenter instruantur ex divina Scriptura, exemplo Tobiæ et Saræ, verbisque Angeli Raphaelis eos edocentis, quam sancte conjuges debeant convivere.

Postremo meminerint Parochi, a Dominica I. Adventus, usque ad diem Epiphaniæ, et a Feria IV. Cinerum, usque ad Octavam Paschæ inclusive, solemnitates nuptiarum prohibitas esse, ut nuptias benedicere, sponsam traducere, nuptialia celebrare convivia. Matrimonium autem omni tempore contrahi potest. Nuptiæ vero qua decet modestia et honestate fiant: sancta enim res est Matrimonium, sancteque tractandum.

Ritus Celebrandi Matrimonii
Sacramentum.

PAROCHUS igitur Matrimonium celebraturus, publicationibus factis tribus diebus Festis, ut dictum est, si nullum obstet legitimum impedimentum, in Ecclesia superpelliceo et alba

« ElőzőTovább »