Oldalképek
PDF
ePub

Si Officium fuerit pro pluribus defunctis' Oratio et V. dicantur in plurali numero: si fuerit mulier, in genere fœminino: si fuerit Sacerdos, vel Episcopus, in Oratione exprimitur nomen dignitatis, etc.

Prædictus autem Officii ritus pro defunctis adultis tam Sacerdotibus et Clericis, quam sœcularibus et laicis, servari debet in Officio sepulturæ in die depositionis, sive in die tertio, septimo, trigesimo, et anniversario.

De Exequiis Parvulorum.

IN primis admonendi sunt Parochi, ut juxta vetustam et lauda

bilem Ecclesiarum consuetudinem, parvulorum corpuscula non sepeliantur in communibus et promiscuis cœmeteriorum et Ecclesiarum sepulturis, sed ut pro illis in parochialibus Ecclesiis, et illarum cœmeteriis, quatenus commode fieri potest, speciales et separatos ab aliis loculos et sepulturas habeant, seu fieri curent, in quibus non sepeliantur, nisi qui baptizati fuerint infantes, vel pueri, qui ante annos discretionis obierunt.

In funere Parvulorum ut plurimum non pulsantur campanæ; quod si pulsentur, non sono lugubri, sed potius festivo pulsari debent.

ORDO SEPELIENDI PARVULOS.

CUM igitur infans, vel puer baptizatus defunctus fuerit ante

usum rationis, induitur juxta ætatem, et imponitur ei corona de floribus, seu de herbis aromaticis et odoriferis, in signum integritatis carnis et virginitatis; et parochus superpelliceo et stola alba indutus, et alii de Clero, si adsint, præcedente Cruce, quæ sine hasta defertur, accedunt ad domum defuncti, vel ad portas cœmeterii, cum Clerico aspersorium deferente. Sacerdos aspergit corpus, deinde dicit:

Ana. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Psalmus cxii.

AUDATE pueri Dominum: * laudate nomen Domini.

LA

Sit nomen Domini benedictum,

nunc, et usque in sæculum.

[blocks in formation]

A solis ortu usque ad occasum, * laudabile nomen Domini.

*

Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cœlos gloria ejus.

*

Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in cœlo et in terra?

Suscitans a terra inopem, * et de stercore erigens pauperem.

Ut collocet eum cum principibus, principibus populi sui.

*

cum

*

Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.

Gloria Patri, etc.

Ana. Sit nomen Domini benedictum, ex hoc nunc et usque in sæculum.

Dum portatur ad Ecclesiam, dicatur Psalm. Beati immaculati, etc. 147 et si tempus superest, dici potest Psalm. Laudate Dominum de cœlis, cum aliis duobus sequentibus, ut in Dom. ad Laud. et in fine Gloria Patri, etc.

Cum autem pervenerit ad Ecclesiam, dicatur: Ant. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo, quia hæc est generatio quærentium Dominum.

DOMINI

Psalmus xxiii.

*

OMINI est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant

in eo.

*

Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina præparavit eum.

Quis ascendet in montem Domini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus, et mundo corde, * qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo.

Hic accipiet benedictionem a Domino, misericordiam a Deo salutari suo.

*

et

Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portæ æternales: * et introibit Rex gloriæ.

Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portæ æternales: * et introibit Rex gloriæ.

Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ.

Gloria Patri, etc.

Ant. Hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo, quia hæc est generatio quærentium Dominum.

Postea dicitur:

Kyrie eleison. Christe eleison.

ison.

Kyrie ele→

Pater noster, secreto. Interim corpus as

pergit.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Me autem propter innocentiam suscepisti.

R. Et confirmasti me in conspectu tuo in

æternum.

V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

OMNIPOTENS, et mitissime Deus, qui om

nibus parvulis renatis fonte Baptismatis, dum migrant a sæculo, sine ullis eorum meri, tis, vitam illico largiris æternam, sicut animæ hujus parvuli hodie credimus te fecisse: fac nos, quæsumus Domine, per intercessionem beatæ Mariæ semper Virginis, et omnium Sanctorum tuorum, hic purificatis tibi mentibus famulari, et in Paradiso cum beatis parvulis perenniter sociari. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Dum portatur ad tumulum, et etiamsi tung non portetur, dicitur:

Ant. Juvenes et virgines, senes cum junioribus, laudent nomen Domini.

L

Psalmus cxlviii.

AUDATE Dominum de cœlis: *laudate eum in excelsis.

[ocr errors]

Laudate eum, omnes Angeli ejus: * laudate eum, omnes virtutes ejus.

Laudate eum, sol et luna: *laudate eum, omnes stellæ et lumen.

Laudate eum, cœli cœlorum: * et aquæ omnes quæ super cœlos sunt, laudent nomen Domini.

Quia ipse dixit et facta sunt:* ipse mandavit

et creata sunt.

Statuit ea in æternum, et in sæculum sæculi: * præceptum posuit, et non præteribit. Laudate Dominum de terra, * dracones et omnes abyssi.

Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum: * quæ faciunt verbum ejus:

Montes et omnes colles: * ligna fructifera, et omnes cedri:

Bestiæ et universa pecora *
: serpentes et

volucres pennatæ.

Reges terræ et omnes populi: * principes et omnes judices terræ:

Juvenes et virgines: senes cum junioribus laudent nomen Domini: quia exaltatum est nomen ejus solius.

Confessio ejus super cœlum et terram: * et exaltavit cornu populi sui.

Hymnus omnibus sanctis ejus : * filiis Israel, populo appropinquanti sibi.

Gloria Patri, &c.

Ant. Juvenes et virgines, senes cum junioribus, laudent nomen Domini. ·

« ElőzőTovább »