Oldalképek
PDF
ePub

(vel hanc Electam tuam) N. Crucis dominicæ inipressione signatum perpetua virtute custodi: ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur, Per Christum Dominum nostrum.

Re. Amen.

Deinde imponat manum super caput infantis ac dicat :

Oremus. OMNIPOTENS, sempiterne Deus, Pater

Domini nostri Jesu Christi, respicere dig. nare super hunc famulum tuum N. quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es; omnem cæcitatem cordis ab eo expelle: disrumpe omnes laqueos satanæ, quibus fuerat colligatus: aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ, ut signo sapientiæ tuæ imbutus, omnium cupiditatum fætoribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in Ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem. Per eumdem Christum Dominum nostrum.

R. Amen.

Deinde Sacerdos benedicat salem, quod semel benedictum alias ad eumdem usum deservire potest.

Benedictio salis. D'XORCIZO te creatura salis, in nomine Dei N Patris omnipotentis , et in charitate Domini nostri Jesu Christi *, et in virtute Spiritus sancti. Exorcizo te per Deum

vivum *, per Deum verum fa, per Deum sanctum *, per Deum , qui te ad tutelam humani generis procreavit, et populo venienti ad credu. litatem per servos suos consecrari præcepit: ut in nomine sanctæ Trinitatis efficiaris salu. tare Sacramentum ad effugandum inimicum. Proinde rogamus te, Domine, Deus noster, ut hanc creaturam salis sanctificando sanctifices , et benedicendo benedicas *, ut sit omnibus accipientibus perfecta medicina, permanens in visceribus eorum, in nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Deinde immittat modicum salis benedicti in os infantis, dicens: N. Accipe sal sapientiæ: propitiatio sit tibi in vitam æternam.

R. Amen.

Sacerdos. Pax tibi. B. Et cum spiritu tuo.

Oremus. 1) EUS patrum nostrorum, Deus universe U conditor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem, non diutius esurire permittas, quo minus cibo expleatur cælesti, quatenus sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum, Domine, quæsumus, ad novæ regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris *, et Filii *, et Spiritus sancti, ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N: ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit.

Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, et Spiritui sancto, et recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem, fontemque Baptismatis vocare dignatus est.

Hic pollice in fronte signat infantem, dicens : Et hoc signum sanctæ Crucis , quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, numquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Mox imponit manum super caput infantis, et dicit.

Oremus. TTERNAM, ac justissimam pietatem tuam W deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris illum illuminare lumine intelligentiæ tuæ: munda eum, et sanctifica: da ei scientiam veram, ut dignus gratia Baptismi tui effectus, teneat firmam spem, consilium rectum, doctri. nam sanctam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Postea Sacerdos imponit extremam partem stolo super infantem, et introducit eum in Ecclesiam, dicens :

N. Ingredere in templum Dei, ut habeas partem cum Christo in vitam æternam. R. Amen.-N. Come into the Temple of God, that thou mayest have part with Christ unto life everlasting. K. Amen.

Cum fuerint Ecclesiam ingressi, Sacerdos procedens ad Fontem cum Susceptoribus conjunctim clara voce dicit.

REDO in Deum, Patrem omnipotentem, U creatorem cæli, et terræ. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum rostrum: qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine: passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis: ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; sanctam Ecclesiam catholicam, Sanctorum communionem: remissionem peccatorum: carniş resurrectionem: vitam æternam. R. Amen. -I believe in God the Father Almighty, Creator of Heaven and Earth. And in Jesus Christ, his only Son our Lord : who was conceived by the Holy Ghost ; born of the Virgin Maryi suffered under Pontius Pilate, was crucified, dead and buried : he descended into hell; the third day he rose again from the dead; he ascended into heaven, sitteth at the right hand of God the Father Almighty; from thence he shall come to judge the living and the dead. I believe in the Holy Ghost , the Holy Catholic Church ; the Communion of Saints : the Forgiveness of Sins ; the Resurrection of the Body; and Life Everlasting. Amen. DATER noster, qui es in coelis, sanctificetur 1 nomen tuum: adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. R. Amen.- Our Father, who art in heaven: hallowed be thy name : thy kingdom come : thy will be done on earth as it is in heaven. 'Give us this day our daily bread : and forgive us our trespasses, as we forgive them that trespass against us. And lead us not into temptation : but deliver us from evil. Amen.

Ac deinde, antequam accedat ad Baptisterium, dicat :

Exorcismus. TIXORCIZO te, omnis spiritus immunde, in

nomine Dei Patris omnipotentis * et in nomine Jesu Christi Filii ejus, Domini et

« ElőzőTovább »