Oldalképek
PDF
ePub

Joann. i.

Hoc

IN principio erat Verbum; et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Fuit

homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium

perhiberet de lumine. Erat lux vera, quæ

illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo, erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et VERBUM CARO FACTUM EST, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre plenum gratiæ, et veritatis.

R. Deo gratias.

Postea benedicens infirmum subjungat, dicens: Benedictio Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, descendat super te, et maneat semper. R. Amen..

Deinde aspergat eum Aqua benedicta.

Si fuerint plures infirmi in eodem cubiculo, vel loco, Preces et Orationes prædictæ dicuntur super eos in numero plurali. Quæ omnia etiam poterunt, arbitrio Sacerdotis, breviora fieri.

Modus Juvandi Morientes. INGRAVESCENTE morbo, Parochus infirmum frequentius visitabit, et ad salutem diligenter juvare non desinet, monebitque instante periculo se confestim vocari, ut in tempore præsto sit morienti, sumptoque sanctissimo Viatico, et sacra Unctione adhibita, si periculum immineat, statim commendationis animæ officium præstabit, de quo infra. Sed si tempus suppetat, sequentia pietatis officia præstare poterit, si ita expedire judicaverit, pro conditione persona.

Ac primo, si ægrotus Indulgentiam legitima auctoritate concessam consequi possit, eam illi reducat ad mentem, proponatque, quid ad eam consequendam agi debeat: præsertim ut contrito corde sanctissimum nomen JESU semel, vel sæpius invocet.

Deinde hortetur infirmum, et excitet, ut dum mente viget, eliciat actus fidei, spei, et charitatis, aliarumque virtutum, nempe :

Ut firmiter credat omnes articulos Fidei, et quidquid sancta Romana Ecclesia Catholica et Apostolica credit, et docet.

Ut speret, Christum Dominum nostrum pro sua immensa clementia sibi fore propitium, et merito ejus sanctissimæ Passionis,

et per intercessionem beatæ Mariæ, et omnium Sanctorum, se vitam æternam consecuturum.

Ut toto corde diligat et maxime diligere cupiat Dominum Deum ea dilectione, qua illum diligunt Beati, Sanctique omnes. Ut ob amorem Dei doleat ex corde de omni offensa qualitercumque contra Dominum Deum, et proximum commissa.

Ut ex corde ob amorem Dei parcat omnibus, qui sibi quoquo modo fuerint molesti, aut inimici.

Ut ab iis veniam postulet,quos aliquando dictis, aut factis offendit.

Ut quem patitur dolorem et morbi molestiam, propter Deum in pœnitentiam peccatorum suorum patienter toleret.

Út, si Dominus sibi salutem corporis præstare dignabitur, proponat de cætero pro viribus suis a peccatis cavere, et ejus mandata servare.

Hortetur præterea, ut eo modo quo potest, saltem ex corde, ita per intervalla precetur. Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

In te, Domine, speravi, non confundar in æternum.

In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, redemisti me, Domine, Deus veritatis. Deus, in adjutorium meum intende: Domine, ad adjuvandum me festina.

Esto mihi, Domine, in Deum protectorem. Deus, propitius esto mihi peccatori.

Dulcissime Domine Jesu Christe, per virtutem sanctissimæ Passionis tuæ, recipe me in numerum electorum tuorum.

Domine Jesu Christe, suscipe spiritum

meum.

Maria mater gratiæ, mater misericordiæ, tu me ab hoste protege, et hora mortis suscipe. Sancte Angele Dei, mihi custos assiste.

Omnes sancti Angeli, et omnes Sancti intercedite pro me, et mihi succurrite.

Hæc, et his similia poterit prudens Sacerdos vulgari, vel latino sermone, pro personæ captu, morienti suggerere.

Deinde sequentes preces quanta poterit majori devotione dicat, admoneatque domesticos, et circumstantes, ut simul orent pro moriente.

Ordo Commendationis Animae. PAROCHUS ad decedentis animæ commendationem accedens, Clericum saltem unum, si potest, secum habeat, qui deferat vasculum Aquæ benedictæ, superpelliceum, et stolam violaceam, quibus ipse Sacerdos ante infirmi cubiculum indutus, locum ingrediens, dicat: Pax huic domui, et omnibus habitantibus in ea. Deinde aspergat ægrotum, lectum, et circumstantes Aqua benedicta, dicens: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor, etc.

Postea Salvatoris nostri Crucifixi imaginem ægroto osculandam præbeat, verbis efficacibus eum ad spem æternæ salutis erigens, ipsamque imaginem coram eo ponat, ut illam aspiciens, salutis suæ spem sumat.

Deinde accensa candela, genibus flexis_cum omnibus circumstantibus breves Litanias devote recitet, in hunc modum.

YRIE eleison.

Kyrie eleison.

[blocks in formation]

Omnes sancti Apostoli, et Evangelista, orate.

Omnes sancti Discipuli Domini,

orate.

Omnes sancti Innocentes,

orate.

[blocks in formation]

orate.

Omnes sanctæ Virgines, et Viduæ,

Omne Sancti, et Sanctæ Dei, intercedite

pro eo.

Propitius esto, parce ei, Domine.

« ElőzőTovább »