Oldalképek
PDF
ePub

Si vero infirmus sit adeo morti proximus, ut neque Confessionis generalis faciendæ, neque præmissarum precum recitandarum tempus suppetat, statim Sacerdos Benedictionem ei impertiatur.

De Visitatione et Cura Infirmorum.

PAROCHUS in primis meminisse debet, non postremas esse muneris sui partes, ægrotantium curam habere. Quare cum primum noverit, quempiam ex Fidelibus curæ suæ commissis ægrotare, non expectabit ut ad eum vocetur, sed ultro ad illum accedat: idque non semel tantum, sed sæpius, quatenus opus fuerit; horteturque parochiales suos, ut ipsum admoneant, cum aliquem in Parochia sua ægrotare contigerit, præcipue si morbus gravior fuerit.

Ad hoc juvabit, præsertim in amplis Parochiis, ægrotorum notam, sen catalogum habere, ut cujusque statum et conditionem cognoscat, eorumque memoriam facilius retinere, et illis opportune subvenire possit.

Quod si Parochus legitime impeditus, infirmorum, ut quando plures sunt, visitationi interdum vacare non potest; id præstandum curabit per alios Sacerdotes, si quos habet in Parochia sua, aut saltem per laicos homines pios, et christiana charitate præditos.

Ægrotos visitans, ea, qua Sacerdotes Domini decet, honestate et gravitate se habeat, ut non ægris solum, sed sibi et domesticis verbo et exemplo prosit ad salutem.

Eorum vero præcipuam curam geret, qui humanis auxiliis destituti, benigni ac providi Pastoris charitatem et operam requirunt. Quibus si non potest ipse succurrere de suo, et eleemosynas illis, prout debet, si facultas suppetit, erogare, quan tum fieri potest, sive per charitatis, vel alterius nominis Confraternitatem, si in ea civitate, vel loco fuerit, sive per privatas, sive per publicas collectas et eleemosynas, illorum necessitatibus succurrendum curabit.

In primis autem spiritualem ægrotantium curam suscipiat, omnemque diligentiam in eo ponat, ut in viam salutis eos dirigat, atque a diabolicis insidiis salutarium adjumentorum præsidio defendat, ac tueatur.

Accedat autem ad ægrotum ita paratus, ut in promptu habeat

argumenta ad persuadendum apta, ac præsertim Sanctorum exempla, quæ plurimum valent: quibus eum in Domino consoletur, excitet, ac recreet. Horteturque, ut omnem spem suam in Deo ponat, peccatorum suorum pœniteat, divinam misericordiam imploret, et infirmitatis pœnas, tamquam paternam Dei visitationem, patienter ferat, et ad salutem suam provenisse credat, ut vitam, moresque suos melius instituat.

Deinde qua par est prudentia et charitate, hominem ad sacram confessionem inducat, et confitentem audiat, etiamsi velit totius vitæ peccata confiteri.

Illud præterea diligenter servari curabit, ne quis pro corporali salute aliquid ægroto suadeat, vel adhibeat, quod in detrimentum animæ convertatur.

Ubi vero periculum immineat, Parochus monebit ægrotum, ne dæmonum astutia, neque medicorum pollicitationibus, neque propinquorum, aut amicorum blanditiis se ullo modo decipi sinat; quo minus ea, quæ ad animæ salutem pertinent, opportune procuret, et qua par est devotione et celeritate, sancta Sacramenta, dum sana mens est, integrique sensus, religiose suscipiat, citra fallacem illam, ac perniciosam procrastinationein, quæ plurimos ad æterna supplicia perduxit, in diesque, fallente diabolo, perducit.

Quod si æger aliquis hortationibus ac monitis Sacerdotum vel amicorum et domesticorum consiliis adduci non potest, ut velit peccata sua confiteri, tunc non omnino desperanda res est, sed quamdiu ille vivit, repetendæ sunt frequenter variæ et efficaces Sacerdotum, et aliorum piorum hominum exhortationes; proponendaque æternæ salutis damna, et sempiternæ mortis supplicia: ostendendaque immensa Dei misericordia, eum ad pœnitentiam provocantis, ad ignoscendum paratissimi. Adhibendæ sunt etiam tum privatæ, tum publicæ ad Deum preces, ad divinam gratiam impetrandam pro salute miseri decumbentis.

Videbit denique Sacerdos, quibus potissimum tentationibus, aut pravis opinionibus æger sit subjectus, eique, prout opus fuerit, apta remedia prudenter adhibebit.

Sacras imagines Christi Domini crucifixi, beatæ Mariæ Virginis, et Sancti, quem æger præcipue veneratur, ob oculos ejus apponi curabit. Vasculum item adsit Aquæ benedictæ, qua frequenter aspergatur.

Proponet etiam ægrotanti, prout ejus conditio feret, aliquas Orationes, et pias mentis ad Deum excitationes: præsertim versiculos e Psalmorum libro, vel Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam, Symbolum Fidei, vel Passionis Domini nostri meditationem, et Sanctorum martyria et exempla, ac cœlestis gloriæ beatitudinem. Hæc tamen opportune et discrete suggerantur, ne ægroto molestia, sed levamen afferatur.

Consoletur infirmum, dicens, se pro eo in Missæ sacrificio, et aliis precibus oraturum, curaturumque ut alii itidem pro eo faciant, idque re ipsa præstabit.

Si morbus gravior, vel cum periculo fuerit, ægroto suadeat, ut dum integra mente est, rem suam omnem recte constituat, et testamentum faciat ; si quid habeat alienum, restituat, et ad reme

dium animæ suæ pro facultatibus, quod in Domino ei placuerit, disponat: sed hæc suggerendo, omnis avaritiæ nota caveatur.

Hortetur denique, ut si convaluerit, ante omnia ad Ecclesiam veniat, ubi Deo gratias agat de restituta valetudine, et sacram Communionem pie suscipiat; ac deinceps meliorem vitæ disciplinam teneat.

Sequentes preces omnes, vel ex parte, prout tempus, et ægrotorum conditio feret, pro arbitrio Sacerdotis dici, vel omitti possunt.

Sacerdos igitur infirmi cubiculum ingressus, primum dicat:

V. Pax huic domui.

R. Et omnibus habitantibus in ea.

Mox infirmum, et lectum ejus, et cubiculum aspergat Aqua benedicta, dicens Antiphonam: Asperges, etc.

Deinde erga infirmum officium suum præstet, ut supra dictum est. Quo præstito, vel antequam discedat, dicere poterit supra infirmum aliquem Psalmum ex quatuor prioribus Pœnitentialibus, vel

Q

Psalmum xc.

UI habitat in adjutorio Altissimi: * in protectione Dei cœli commorabitur.

Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum: * Deus meus, sperabo in

eum.

Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.

*

Scapulis suis obumbrabit tibi: * et sub pennis ejus sperabis.

Scuto circumdabit te veritas ejus: timebis a timore nocturno.

* non

A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris: * ab incursu, et dæmonio meridiano.

Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquabit.

Verumtamen oculis tuis considerabis: retributionem peccatorum videbis.

Quoniam tu es, Domine, spes mea:

mum posuisti refugium tuum.

*

et

* altissi

Non accedet ad te malum: * et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.

*

Quoniam Angelis suis mandavit de te: ut custodiant te in omnibus viis tuis.

In manibus portabunt te:

ad lapidem pedem tuum.

*

ne forte offendas

Super aspidem et basiliscum ambulabis: * et conculabis leonem et draconem.

Quoniam in me speravit, liberabo eum: protegam eum, quoniam cognovit nomen

meum.

*

Clamabit ad me, et ego exaudiam eum: cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.

*

Longitudine dierum replebo eum: et ostendam illi salutare meum.

Gloria Patri, etc. postea dicat:

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison. Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

V. Salvum fac servum tuum.

R. Deus meus, sperantem in te.

V. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
R. Et de Sion tuere eum.

V. Nihil proficiat inimicus in eo.

R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
R. A facie inimici.

V. Dominus opem ferat illi.

R. Super lectum doloris ejus.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

DEUS,

Oremus.

EUS, cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationem nostram: ut nos, et hunc famulum tuum, quos delictorum catena constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat.

EUS, infirmitatis humanæ singulare præ

sidium, auxilii tui super infirmum famu-. lum tuum ostende virtutem: ut ope misericordiæ tuæ adjutus, Ecclesiæ tuæ sanctæ incolumis repræsentari mereatur.

C

ONCEDE hunc famulum tuum, quæsumus Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione, a præsenti liberari

« ElőzőTovább »