Oldalképek
PDF
ePub

Ordo Administrandi Sacramenta,

ET ALIA QUAEDAM OFFICIA ECCLESIASTICA
RITE PERAGENDI, IN MISSIONE
ANGLICANA:

EX RITUALI ROMANO JUSSU PAULI QUINTI
EDITO EXTRACTUS:

Nonnullis adjectis ex antiquo Rituali Anglicano.

DE IIS, QUÆ IN ADMINISTRATIONE SACRAMENTORUM GENERALITER SERVANDA SUNT.

UT ea, quæ ex antiquis catholicæ Ecclesiæ institutis, et sacrorum Canonum, Summorumque Pontificum Decretis, de Sacramentorum Ritibus ac Cæremoniis hoc libro præscribuntur, qua par est diligentia ac religione custodiantur, et ubique fideliter serventur; illud ante omnia scire, et observare convenit, quod Sacrosancta Tridentina Synodus sess. 7. can. 13. de iis Ritibus decrevit in hæc verba: Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiæ catholicæ ritus in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a Ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcumque Ecclesiarum Pastorem mutari posse: anathema sit.

Cum igitur in Ecclesia Dei nihil sanctius, aut utilius, nihilque excellentius, aut magis divinum habeatur, quam Sacramenta ad humani generis salutem a Christo Domino instituta, Parochus,* vel quivis alius Sacerdos, ad quem eorum administratio pertinet, meminisse in primis debet, se sancta tractare, atque omni temporis momento ad tam sanctæ administrationis officium paratum esse oportere.

Quamobrem illud perpetuo curabit, ut integre, 'caste, pieque vitam agat; nam etsi Sacramenta ab impuris coinquinari non possint, neque a pravis Ministris eorum effectus impediri : impure tamen et indigne ea ministrantes, in æternæ mortis reatum incurrunt. Sacerdos ergo, si fuerit peccati mortalis sibi conscius (quod absit), ad Sacramentorum administrationem non audeat

*Nota. Ubi fit mentio de officio vel ritu parochiali, interpretandum est juxta statuta et constitutiones a Sancta Sede pro Anglia approbatas.

accedere, nisi prius corde pœniteat: sed si habeat copiam Confessarii, et temporis, locique ratio ferat, convenit confiteri.

Quacumque diei, ac noctis hora ad Sacramenta ministranda vocabitur, nullam officio suo præstando (præsertim si necessitas urgeat) moram interponat. Ac propterea populum sæpe, prout sese offert occasio, præmonebit, ut cum sacro ministerio opus fuerit, se quamprimum advocet, nulla temporis, aut cujuscumque incommodi habita ratione.

Ipse vero antequam ad hujusmodi administrationem accedat, palulum, si opportunitas dabitur, orationi, et sacræ rei, quam acturus est, meditationi vacabit: atque ordinem ministrandi, et cæremonias pro temporis spatio prævidebit.

In omni Sacramentorum administratione superpelliceo sit indutus, et desuper stola ejus coloris, quem Sacramenti ritus exposcit, nisi in Sacramento Poenitentiæ ministrando occasio, vel consuetudo, vel locus interdum aliter suadeat.

Adhibebit quoque unum saltem, si habeat, vel plures Clericos, prout loci, et Sacramenti ratio postulabit, decenti habitu, et superpelliceo pariter indutos.

Curabit etiam, ut sacra supellex, vestes, ornamenta, linteamina, et vasa ministerii integra, nitidaque sint et munda.

In Sacramentorum administratione eorum virtutem, usum ac utilitatem, et cæremoniarum significationes, ut Concilium Tridentinum præcepit, ex SS. Patrum et Catechismi Romani doctrina, ubi commode fieri potest, diligenter explicabit.

Dum Sacramentum aliquod ministrat, singula verba, quæ ad illius formam et ministerium pertinent, attente, distincte, et pie, atque clara voce pronuntiabit. Similiter et alias Orationes, et preces devote ac religiose dicet; nec memoriæ, quæ plerumque labitur, facile confidet, sed omnia recitabit ex libro. Reliquas præterea Cæremonias ac Ritus, ita decenter, gravique actione peraget, ut adstantes ad cœlestium rerum cogitationem erigat, et attentos reddat.

Ad ministrandum procedens, rei quam tractaturus est, intentus sit; nec de iis, quæ ad ipsam non pertinent, quidquam cum alio colloquatur: in ipsaque administratione actualem attentionem habere studeat, vel saltem virtualem, cum intentione faciendi, quod in eo facit Ecclesia.

Illud porro diligenter caveat, ne in Sacramentorum administratione aliquid quavis de causa vel occasione, directe vel indirecte exigat, aut petat; sed ea gratis ministret, et ab omni simoniæ, atque avaritiæ suspicione, nedum crimine, longissime absit. Si quid vero nomine eleemosynæ, aut devotionis studio, peracto jam Sacramento, sponte a Fidelibus offeratur, id licite pro consuetudine locorum accipere poterit, nisi aliter Episcopo videatur.

Fidelibus alienæ parochiæ Sacramenta non ministrabit, nisi necessitatis causa, vel de licentia Parochi, seu Ordinarii.

Omnes autem, qui Sacramenta suscipiunt, loco et tempore opportuno monebit, ut remoto inani colloquio, et habitu, actuque indecenti, pie ac devote Sacramentis intersint, et ea qua par est reverentia suscipiant.

Librum hunc Ritualem (ubi opus fuerit) semper cum ministrabit, secum habebit, Ritusque et Cæremonias in eo præscriptas diligenter servabit.

Ceterum illorum tantum Sacramentorum, quorum administratio ad Parochos pertinet, Ritus hoc opere præscribuntur, cujusmodi sunt Baptismus, Pœnitentia, Eucharistia, Extrema unctio, et Matrimonium. Reliqua vero duo Sacramenta Confirmationis, et Ordinis, cum propria sint Episcoporum, Ritus suos habent in Pontificali præscriptos. Et ea, quæ de iis, atque aliis Sacramentis scire, servare, et docere Parochi debent, cum ex aliis libris, tum præcipue ex Catechismo Romano sumi possunt. Siquidem hic de iis fere tantum agere instituti operis ratio postulat, quæ ad ipsorum quinque Sacramentorum ritus pertinent.

Postremo quisquis Sacramenta administrare tenetur, habeat libros necessarios ad officium suum pertinentes, eosque præsertim, in quibus parochialium functionum notæ ad futuram rei memoriam describuntur, ut ad finem hujus Ritualis habetur.

De Sacramento Baptismi

RITE ADMINISTRANDO.

SACRUM Baptisma, Christianæ Religionis et æternæ vitæ janua, quod inter alia Nova Legis Sacramenta a Christo instituta, primum tenet locum, cunctis ad salutem necessarium esse, ipsa Veritas testatur illis verbis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Jo. 3.). Itaque summa ad illud opportune, riteque administrandum ac suscipiendum diligentia adhibenda est.

Cum autem ad hoc Sacramentum conferendum alia sint de jure divino absolute necessaria, ut materia, forma, minister, alia ad illius solemnitatem pertineant, ut Ritus, ac Cæremoniæ, quas ex Apostolica et antiquissima traditione acceptas et approbatas, nisi necessitatis causa omittere non licet; de iis aliqua præmonenda sunt, ut sacrum hoc ministerium rite et sancte peragatur.

DE MATERIA BAPTISMI.

AC primum intelligat Parochus, cum hujus Sacramenti materia

sit aqua vera ac naturalis, nullum alium liquorem ad id adhiberi posse.

Aqua vero solemnis Baptismi sit eo anno benedicta in Sabbato Sancto Paschatis, vel Sabbato Pentecostes, quæ in fonte mundo nitida et pura diligenter conservetur, et hæc, quando nova benedicenda est, in Ecclesiæ, vel potius Baptisterii sacrarium effundatur.

Si aqua benedicta tam imminuta sit, ut minus sufficere videatur, alia non benedicta admisceri potest, in minori tamen quan titate.

Si vero corrupta fuerit, aut effluxerit, aut quovis modo defecerit, Parochus in fontem bene mundatum ac nitidum, recentem aquam infundat, eamque benedicat ex formula, quæ infra præscribitur.

Sed si aqua conglaciata sit, curetur, ut liquefiat: sin autem ex parte congelata sit, aut nimium frigida, poterit parum aquæ naturalis non benedictæ calefacere, et admiscere aquæ baptismali in vasculo ad id parato, et ea tepefacta ad baptizandum uti, ne noceat infantulo.

Qu

DE FORMA BAPTISMI.

UONIAM Baptismi forma his verbis expressa: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, omnino necessaria est, ideo eam nullo modo licet mutare, sed eadem verba uno et eodem tempore quo fit ablutio pronuntianda sunt.

Latinus Presbyter latina forma semper utatur.

Cum Baptismum iterare nullo modo liceat, si quis sub conditione (de quo infra) sit baptizandus: ea conditio explicanda est hoc modo: Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, etc. Hac tamen conditionali forma non passim aut leviter uti licet, sed prudenter: et ubi re diligenter pervestigata, probabilis subest dubitatio, infantem non fuisse baptizatum.

Baptismus licet fieri possit aut per infusionem aquæ, aut per immersionem, aut per aspersionem; primus tamen, vel secundus modus, qui magis sunt in usu, pro Ecclesiarum consuetudine retineantur; ita ut trina ablutione caput baptizandi perfundatur, vel immergatur in modum Crucis uno et eodem tempore, quo verba proferuntur, et idem sit aquam adhibens et verba pronuntians.

Abluenda est pars capitis superior.-Sedulo curandum est ut pellem capitis aqua immediate tangat. Cum igitur capillatus est qui baptizandus occurrit, densius capillamentum discriminet Sacerdos sinistræ manus digitis cum aquam dextra infundit.

Ubi vero Baptismus fit per infusionem aquæ, cavendum est, ne aqua ex infantis capite in fontem, sed in sacrarium Baptisterii prope ipsum fontem exstructum defluat, aut in aliquo vase ad hunc usum parato recepta, in ipsius Baptisterii, vel in Ecclesiæ sacrarium effundatur.

LE

DE MINISTRO BAPTISMI.

EGITIMUS quidem Baptismi minister est Parochus, vel alius Sacerdos a Parocho, vel ab Ordinario loci delegatus: sed quoties infans, aut adultus versatur in vitæ periculo, potest sine solemnitate a quocumque baptizari in qualibet lingua, sive Clerico, sive laico, etiam excommunicato, sive fideli, sive infideli, sive catholico, sive hæretico, sive viro, sive fœmina, servata tamen forma et intentione Ecclesiæ.

Sed si adsit Sacerdos, Diacono præferatur, Diaconus Subdiano, Clericus laico, et vir fœminæ, nisi pudoris gratia deceat

« ElőzőTovább »