Oldalképek
PDF
ePub

[In Lecto, die Passionis. Apr. 13, 1781.] SUMME Deus, qui femper amas quodcunque

creåfti; Judice quo, fcelerum eft poenituiffe falus : Da veteres noxas animo fic flere novato,

Per Chriftum ut veniam fit reperire mihi.

[In Lecto. Dec. 25, 1782.]
SPE non inani confugis,
Peccator, ad latus meum ;
Quod poscis, haud unquam tibi
Negabitur solatium.

[Nocte, inter 16 et 17 Junii, 1783*.] SUMME Pater, quodcunque tuum † de corpore

Nument Hoc ftatuat|l, precibus § Christus adeffe velit : Ingenio parcas, nec fit mihi culpa rogaffe ,

Qua solum potero parte, placere ** tibi.

* The night above referred to by Dr. Johnson was that in which a paralytic stroke had deprived him of his voice; and, in the anxiety he felt left it should likewise bave impaired his understanding, he composed the above Lines, and said, concerning them, that he knew at the time that they were not good, but then that he deemed his discerning this to be sufficient for the quieting the anxiety before mentioned, as it Thewed bim that his power of judging was not diminished. t Al. tuæ. I Al. leges.

|| Al. Itatuant. § Al, votis.

Al. precari.

** Al. litare.

[Cal.

(Cal. Jan. in lecto, ante lucem. 1784.] SUMME dator vitæ, naturæ æterne magister,

Caufarum feries quo moderante Tuit, Respice quem subiget senium, morbique seniles,

Quem terret vitæ meta propinqua suæ, Respice inutiliter lapsi quem pænitet ævi;

Recte ut pæniteat, refpice, magne parens.

PATER benigne, fumma femper lenitas,
Crimine gravatam plurimo mentem leva:
Concede veram penitentiam, precor,
Çoncede agendam legibus vitam tuis.
Sacri vagantes luminis greffus face
Rege, et tuere, quæ nocent pellens procul ;
Veniam petenti, fumme da veniam, pater ;
Veniæque sancta pacis adde gaudia :
Sceleris ut expers omni, et vacuus metu,
Te, mente purâ, mente tranquilla colam :
Mihi dona morte hæc impetret Christus suå.

[Jan. 18, 1784.]
SUMME Pater, puro collustra lumine pectus,

Anxietas noceat ne tenebrosa mihi.
In me sparsa manu virtutum femina larga

Sic ale, proveniat messis ut ampla boni.
Noctes atque dies animo spes læta recurset,
Certa mihi sancto flagret amore fides.

Certa Certa vetat dubitare fides, fpes læta timere,

Velle vetet cuiquam non bene fanctus amor. Da, ne fint permiffa, pater, mihi præmia fruftra,

Et colere, et leges semper amare tuas. Hæc mihi, quo gentes, quo fecula, Christe, piásti,

Sanguine, precanti promereare tuo!

[Feb. 27, 1784.]

MENS mea quid quereris ? veniet tibi mollior

hora, In summo ut videas numine læta patrem ; Divinam insontes iram placavit Jesus;

Nunc est pro pæna penituisse reis,

CHRISTIANUS PERFECTUS.

QUI

UI cupit in sanctos Christo cogente referri, Abstergat mundi labem, nec gaudia carnis Captans, nec faftu tumidus, femperque futuro Inftet, et evellens terroris fpicula corde, Suspiciat tandem clementem in numine patrem.

Huic quoque, nec genti nec sectæ noxius ulli, Sit facer orbis amor, miseris qui semper adeffe Gestiat, et, nullo pietatis limite clausus, Cunctorum ignoscat vitiis, pietate fruatur. Ardeat huic toto facer ignis pectore, poffit Ut vitam, poscat si res, impendere vero. · Cura placere Deo fit prima, sit ultima, fanctæ Irruptum vitæ cupiat servare tenorem ;

Et

[ocr errors]

Et sibi, delirans quanquam et peccator in horas
Displiceat, servet tutum sub pectore rectum:
Nec natet, et nunc has partes, nunc eligat illas,
Nec dubitet quem dicat herum, sed, totus in uno,
Se fidum addicat Christo, mortalia temnens.

Sed tinieat semper, caveatque ante omnia, turbæ
Ne ftolidæ fimilis, leges fibi segreget audax
Quas servare velit, leges quas lentus omittat,
Plenum opus effugiens, aptans juga mollia collo
Sponte sua' demens ; nihilum decedere fummæ
Vult Deus, at qui cuncta dedit tibi, cuncta reposcit.
Denique perpetuo contendit in ardua nisu,
Auxilioque Dei fretus, jam mente serena
Pergit, et imperiis sentit se dulcibus actum.
Paulatim mores, animum, vitamque refingit,
Effigiemque Dei, quantum fervare licebit,
Induit, et, terris major, cæleftia fpirat.

ÆTERNE reruin conditor,
Salutis æternæ dator;
Felicitatis sedibus
Qui nec scelestos exigis,
Quoscumque scelerum pænitet;
Da, Christe, pænitentiam,
Veniamque, Christe, da mihi;
Ægrum trahenti spiritum
Succurre præsens corpori,
Multo gravatam crimine
Mentem benignus alleva.

LUCE

LUCE colluftret mihi pectus alma,
Pellat et tristes animi tenebras,
Nec finat semper tremere ac dolore,

Gratia Chrifti :
Me pater tandem reducem benigno
Summus amplexu foveat, beato
Me gregi sanctus focium beatum

Spiritus addat.

JEJUNIUM ET CIBUS. SERVIAT ut menti corpus jejunia serva,

Ut mens utatur corpore, sume cibos.

AD URBANUM*. 1738.
URBANE, nullis fesse laboribus,
Urbane, nullis victe calumniis,
Cui fronte fertum in erudita

Perpetuo viret, et virebit;
Quid moliatur gens imitantium,
Quid et minetur, sollicitus parum,
Vacare solis perge Mufis,

Juxta animo ftudiisque felix. Linguæ procacis plumbea fpicula, Fidens, superbo frange filentio; Victrix

per

obstantes catervas Sedulitas animosa tendet. Intende nervos fortis, inanibus Rifurus olim nisibus emuli; Intende jam nervos, habebis

Participes opera camcnas. * See Gent. Mag. Vol. VIII. p. 156; and see also the 1o. troduction to Vol. LIV. VOL. I.

N

Non

« ElőzőTovább »