Oldalképek
PDF
ePub

Ρ Ο Ε Μ Α Τ Α.

M ESS I A.

Ex alieno ingenio poeta, ex suo tantum versificator.

SCÁLig. Poet.

TOLLITE concentum, Solymææ tollite nympha
Nil mortale loquor ; cælum mihi carminis alta
Materies ; pofcunt gravius coeleftia plectrum.
Muscofi fontes, fylveftria tecta valete,
Aonideíque Deæ, et mendacis fomnia Pindi:
Tu, mihi, qui flanimâ movisti pectora fancti
Sidereâ Ifaiæ, dignos accende furores !

[ocr errors]

Immatura calens rapitur per fecula vates
Sic orsus-Qualis rerum mihi nafcitur ordo!
Virgo ! virgo parit! felix radicibus arbor
Jeffæis surgit, niulcentesque æthera flores
Coelestes lambunt animæ, ramisque columba,
Nupcia sacra Dei, plaudentibus infidet alis.
Nectareos rores, alimentaque mitia cælum
Præbeat, et tacire fecundos irriget imbres.
Huc, fædat quos lepra, urit quos febris, adeste,
Dia falutares spirant medicamina rami;
Hic requies fessis ; non facra fævit in umbra
Vis Borcæ gelida, aut rapidi violentia folis.
Irrita vanescent prisca veftigia fraudis
Juftitiæque manus pretio intemerata bilancem

Attollet

Attollet reducis ; bellis prætendet olivas
Compositis pax alma suas, terrasque revisens
Sedatas niveo virtus lucebit amictu :
Volvantur celeres anni ! lux purpuret ortum
Expectata diu ! naturæ claustra refringens,
Nafcere, magne puer ! tibi primas, ecce, corollas
Deproperat tellus, fundit tibi munera, quicquid
Carpit Arabs, hortis quicquid frondescit Eois.
Altius, en! Lebanon gaudentia culmina tollit,
En ! summo exultant nutantes vertice sylvæ.
Mittit aromaticas vallis Saronica nubes,
Et juga Carmeli recreant fragrantia cælum.
Deserti lætâ mollescunt aspera voce
Auditur Deus ! ecce Deus ! reboantia circum
Saxa fonant, Deus; ecce Deus ! deflectitur æther,
Demissumque Deum tellus capit; ardua cedrus,
Gloria fylvarum, dominum inclinata salutet.
Surgite convalles, tumidi fubfidite montes !
Sternite faxa viam, rapidi discedite fluctus;
En! quem turba diu eccinerunt enthea, vates
En! salvator adeft ; vultus agnoscite cæci
Divinos, surdos sacra vox permulceat aures.
Ille cutim spissam visus hebetare vetabit,
Reclufisque oculis infundet amabile lumen ;
Obstrictasque diu linguas in carmina folvet
Ille vias vocis pandet, flexufque liquentis
Harmoniæ purgata novos mirabitur auris.
Accrefcunt teneris tactu nova robora nervis :
Consuetus fulcro innixus reptare bacilli
Nunc faltu capreas, nunc cursu provocat euros.
Non planctus, non mæfta sonant suspiria ; pectus
Singultans mulcet, lachrymantes tergit ocellos.
Vincla coercebunt luctantem adamantina mortem,

Æternoque

Æternoque Orci dominator vulnere languens
Invalidi raptos sceptri plorabit honores.
Ut

qua dulce strepent scatebræ, qua lata virescunt
Pascua, qua blandum spirat puriffimus aer,
Pastor agit pecudes, teneros modo suscipit agnos
Et gremio fotis selectas porrigit herbas,
Amiffas modo quærit oves, revocatque vagantes ;
Fidus adest custos, feu nox furat horrida nimbis,
Sive. dies medius morientia torreat arva.
Postera sic pastor divinus secla beabit,
Et curas felix patrias teftabitur orbis.
Non ultra infestis concurrent agmina fignis,
Hoftiles oculis flammas jaculantia torvis;
Non litui accendent bellum, non campus ahenis
Triste coruscabit radiis; dabit hafta recusa
Vomerem, et in falcem rigidus curvabitur enfis.
Atria, pacis opus, surgent, finemque caduci
Natus ad optatum perducet cæpta parentis.
Qui duxit sulcos, illi teret area meslem,
Et seræ texent vites umbracula proli.
Attoniti dumeta vident inculta coloni
Suave rubere rofis, fitientesque inter arenas
Garrula mirantur falientis murmura rivi.
Per faxa, ignivomi nuper spelæa draconis,
Canna viret, juncique tremit variabilis umbra.
Horruit implexo qua vallis sente, figuræ
Surgit amans abies teretis, buxique sequaces
Artificis frondent dextræ; palmisque rubeta
Aspera, odoratæ cedunt mala gramina myrto.
Per valles fociata lupo lasciviet agna,
Cumque leone petet tutuś præsepe juvencus.
Florea mansuetæ petulantes vincula tigri
Per ludum pueri injicient, et feslá colubri

Membra

Membra viatoris recreabunt frigore linguæ.
Serpentes teneris nil jam lethale micantes
Tractabit palmis infan, motusque trisulcæ
Ridebit linguæ innocuos, squamasque virentes
Aureaque admirans rutilantis fulgura cristæ.
Indue reginam, turritæ frontis honores
Tolle Salema sacros, quam circum gloria pennas
Explicat, incinctam radiatæ luce tiara!
En! formofa tibi spatiosa per atria, proles
Ordinibus surgit denfis, vitainque requirit
Impatiens, lenteque fluentes increpat annos.
Ecce peregrinis fervent tua limina turbis ;
Barbarus en ! clarum divino lumine templum
Ingreditur, cultuque tuo mansuescere gaudet.
Cinnameos cumulos, Nabathæi munera veris,
Ecce cremant genibus tritæ regalibus aræ!,
Solis Ophyræis crudum tibi montibus aurum
Maturant radii ; tibi balsama sudat Idume.
Ætheris en portas facro fulgore micantes
Cælicolæ pandunt, torrentis aurea lucis
Flumina prorompunt; non posthac fole rubesc e
India nascenti, placidæve argentea noctis
Luna vices revehet ; radios pater ipse diei
Proferet archetypos; cæleftis gaudia lucis
Ipso fonte bibes, quæ circumfusa beatamn
Regiam inundabit, nullis cefsura tenebris,
Littora deficiens arentia deseret æquor ;
Sidera fumabunt, diro labefacta tremore,
- Saxa cadent, solidique liquescent robora montis :
Tu secura tamen confusa elementa videbis,
Lætaque Messia semper dominabere rege,
Pollicitis firmata Dei, stabilita ruinis.

[Jan.

[Jan. 20, 21, 1773.]
VITÆ qui varias vices
Rerum perpetuus temperat Arbiter,

Læto cedere lumini
Noctis tristitiam qui gelidæ jubet,

Acri sanguine turgidos,
Obductosque oculos nubibus humidis

Sanari voluit meos.
Et me, cuncta beans cui nocuit dies,

Luci reddidit et mihi,
Qua te laude, Deus qua prece prosequar?

Sacri discipulis libri
Te semper studiis utilibus colam :

Grates, summe Pater, tuis
Recte qui fruitur muneribus, dedit.

[Dec. 259 1779.]
Nunc dies Christo memoranda nato
Fulfit, in pectus mihi fonte purum
Gaudium facro fluat, et benigni

Gratia Cæli!
Christe da tutam trepido quietem,
Christe, spem præsta stabilem timenti ;
Da fidem certam, precibusque fidis

Annue, Christe.

« ElőzőTovább »