Oldalképek
PDF
ePub

reddidit Dominus in caput ejus. [T.LXXIII]. Misit A et non erat quisquam qui videret et intelligeret, ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. Et venerunt pueri David ad Abigail in Charmelum; et locuti sunt ad eam, dicentes: David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.Quæ consurgens adoravit prona in terram, et ait: Ecce famula tua sit in ancillam ut [ms.et] lavet pedes servorum domini mei. Et festi. navit,et surrexit Abigail,et ascendit super asinum, et quinque puellæ ierunt cum ea, pedisse quæ ejus, et secuta est nuntios David; et facta est illi uxor. Sed et Ahinoem accepit David de Jezrael; et fuit utraque uxor ejus. [T. LXXIV]. Saul autem dedit Michol [h. Michal] filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.

B

[Cap. XXVI]. Et venerunt Ziphæi ad Saul in [ms. d.]. Gabaa, dicentes: Ecce David [h. Num David] absconditus est in colle Achilæ, quæ est ex adverso soiitudinis. Et surrexit Saul,et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Isaacl,ut quæreret David in deserto Ziph. Et castrametatus est Saul in Gabaa Achilæ, quæ erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. [T. LXXV]. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum, misit exploratores, et didicit quod venisset [Vulg. add. illuc] certissime. Et surrexit Davit [Vulg. add. clam], et venit ad locum ubi erat Saul [h, ubi castrametatus erat Saul]: cum vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiæ ejus, Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,ait David ad Achimelech Getthæum C [ms. Catheum], et Abisai filium Sarviæ, fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio; et hastam fixam in terra ad caput ejus Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus [h. Et ecce Saul jacebat et dormiebat in tentorio; et hasta fixa in terra ad caput ejus, Abner autem et populus dormiebant in circuitu ejus]. Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam cum lancea in terra semel, et secundo opus non erit. Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum : quis enim extendit manum suam in christum Domini, et innocens erit [h. fuit] ? Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in prælium descendens perierit; propitius mihi sit Dominus [h. absit a me a Domino] ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus, et scyphum aquæ, et abeamus. Tulit ergo David hastam, et scyphum aquæ, qui [ms. quæ] erat ad caput Saul, et abierunt;

D

et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe,et esset grande intervallum [h.grandis locus] inter eos clamavit David ad populum,et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas [h. qui clamas ad regem], et inquietas regem? Et ait David ad Abner: Nunquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba,ut interficeret regem dominum tuum. Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custoditis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi scyphus aquæ, qui erat ad caput ejus. [T. LXXVI]. Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Num vox tua est hæc, fili mi David? et dixit David: Vox mea, domine mi rex. Et ait : Quam ob causam Dominus meus persequitur servum suum ?Quid feci? aut quod est in manu mea malum ? Nunc ergo audi, oro,domine mi rex, verba servi tui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini: quia ejecerunt me hodie, ut non habitem in hæreditate Domini, dicentes; Vade, servi diis alienis.Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino quia egressus est rex Israel,ut [ms. et] quærat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus. Et ait Saul: Peccavi, revertere, fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie [ms tacet hodie]: apparet quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis. Et respondens David, ait: Ecce hasta regis transeat unus de pueris [Vulg. add. regis], et tollat eam. Dominus autem retribuet unicuique secundumjustitiam suam et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui levare manum meam in christum Domini. Et sicut (h. Et ecce sicut) magnificata est anima tua bodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia. Ait ergo Saul ad David Benedictus tu, fili mi David equidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.

(Cap. XXVII). Et ait David in corde suo: Aliquando incidam uno die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam,et salver in terra Philisthinorum, et desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israel? fugiam ergo manus ejus.Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. Et habitavit David cum Achis in Geth: ipse et viri ejus, vir

1 Verbum dixit hic ms. Veron. prætermittit: econtrario mox addit rex verbis Dominus meus : Hebræo tamen non assentiente.

B

et domus ejus, et David, et duæ uxores ejus, Abi- A Saul universum Israel, et venit in Gelboe (ms. noem Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Charmeli (h. Charmelitis). Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra ut quæreret eum. Dixit autem David ad Achis: Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi: cur enim manet servus tuus in civitate regis (h. regni) tecum? Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg: propter quam causam facta est Siceleg regum Juda, usque in diem hanc. Fuit autem numerus dierum, quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium 2 (h. quatuor, menses et dies). Et ascendit David, et viri ejus, et agebant prædas de Gesuri, et de Gezri, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. Et percutiebat David omnem (h. non habet omnem) terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem: tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. Dicebat autem ei Achis: In quem irruisti✦ (h. irruistis) hodie? Respondebatque David: Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens: Ne forte loquantur adversum nos: Hæc fecit David: et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. Credidit ergo Achis David, dicens: Multa mala operatus est (h. fœters fecit) contra populum suum Israel: erit igitur mihi servus sempiternus.

:

(Cap. XXVIII). Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthim agmina sua, ut præparentur ad bellum contra Israel: dixitque Achis ad David Sciens nunc scito, quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui. Dixitque David ad Achis Nunc scies quæ facturus est servus tuus. (T. LXXVII). Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus. Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israel, et sepelierunt eum in Rama (Vulg. Ramatha) urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. Congregatique sunt Philisthim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam: congregavit autem et

C

[blocks in formation]

Gelbuc). Et vidit Saul castra Philisthim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes (h.per doctrinam), neque per prophetas. (T. LXXVIII). Dixitque Saul servis suis: Quærite mihi mulierem habentem pythonem,et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum: Est mulier habens pythonem in En-Dor. Mutavit ergo habitum suum: vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte, et ait : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi. Et ait mulier ad eum: Ecce, tu nosti quanta fecerit (ms. fecit) Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra: quare ergo insidiaris animæ meæ, ut occidar? Et juravit ei Saul in Domino, dicens Vivit Dominus, quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem. Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem suscita mihi. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi (h. decepisti me ?) Tu es enim Saul. Dixitque ei rex Noli timere: quid vidisti? Et ait mulier ad Saul: Deos vidi ascendentes de terra. Dixitque ei: Qualis est forma ejus? Quæ ait : Vir senex ascendit,et ipse amictus est pallio. Intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit. Dixit autem Samuel ad Saul Quare inquietasti (ms. inquietas) me ut suscitarer? Et ait Saul: Coarctor nimis: siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia: vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam. Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad æmulum tuum? Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum (Vulg. add. tuum) de manu tua, et dabit illud proximo tuo David: quia non obedisti voci Domini,neque fecisti iram furoris ejus in Amalech. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manus Philisthim cras enim tu filii tui mecum eritis sed et castra Israel tradet Dominus in manus Phili

[blocks in formation]

ces. Revertere ergo, et vade in pace, et non [ms. offendes] offendas oculos satraparum Philisthim. Dixitque David ad Achis: Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo [h. in servo tuo], a die qua fui in conspectu tuo usque ad diem hanc, ut non veniam, et pugnem contra inimicos domini mei regis? Respondens autem Achis, locutus est ad David Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei: sed principes Philisthim dixerunt: Non ascendet nobiscum in prælium. Igitur consurge mane tu,et servi domini tui, qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et cœperit dilucescere, pergite. [T. LXXX.] Surrexit itaque de nocte [h.non habet] David ipse et vir ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Phi

sthim.Statimque Saul cecidit porrectus in terram: A ad me, usque in diem hanc: sed satrapis non plaextimuerat enim valde [ms. et Vulg. tacent valde] verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa [h. illa, et tota nocte]. Ingressa est itaque mulier ad Saul, et vidit quia conturbatus erat valde, dixitque ad eum 1: Ecce obedivit ancilla tua voci tuæ, et posui animam meam in manu mea: et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me. Nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ,et ponam coram te buccellam panis, ut [ms. et] comedens convalescas, et possis iter facere. Qui renuit, et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum,surrexit de terra, et sedit super lectum. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum; tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma, et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam [h. in illa nocte].

[Cap. XXIX.] Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphee; sed et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Jezrael. Et satrapæ quidem Philisthim incedebant in centuriis et inillibus: David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis. Dixeruntque principes Philisthim [Vulg. add. ad Achis] : Quid sibi volunt Hebræi isti [h. Quid Hebræi isti]? Et ait Achis ad principes Philisthim Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis [h. An non iste David servus Saul regis Israel,qui est apud me diebus vel annis, et C non inveni in eo quidquam, ex die qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? [T. LXXIX.] Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim, et dixerunt ei: Revertatur vir, et sedeat in loco suo, in quo constituit eum, et non descendat nobiscum in prælium, ne fiat nobis adversarius, cum præliari cœperimus: quomodo enim aliter placare poterit dominum suum, nisi in capitibus, nostris ? Nonne iste est David, cui cantabant per choros *, dicentes: Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis? Vocavit ergo Achis David, et ait ei: Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo; et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris [h. vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo, exitus tuus et introitus tuus mecum in castris] et non inveni in te quidquam mali,ex die qua venisti

1 Canonem Hebraicæ veritatis, et aliud optimum Bibliorum exemplar ms. Corbeiense n. 1 secuti sumus idipsum quoque legitur in Hebræis voluminibus. Cæteri omnes mss. codices perturbatam exhibent lectionem, et confusum omnino sensum: sic enim habent: Ingressa est itaque mulier ad Saul, et ait: Conturbatus enim erat valde: dixitque ad eum, etc. Mart.

Veronens. ms., tota nocle illa; Hebræus utrumque habet, et tota die illa, et tota nocte. Mox quoque idem ms. verbis, et vidit quia, prætermis

B

listhim: Philisthim autem ascenderunt in Je

zrael.

4

[Cap. XXX.] Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg [h. in partem australem, et in Siceleg], et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. Et captivas duxerunt mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo. Cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem,et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos, et filias ductas esse captivas, levaverunt David et populus qui erat cum eo,voces suas, et planxerunt, donec deficerent in eis lacrymæ. Siquidem et duæ uxores David captivæ ductæ fuerant, Abinoem Jezraelites, et Abigail uxor Nahal Charmel. Et contristatus est David valde volebat enim euru populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo. Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Abimelech : Applica ad me ephod. Et applicavit [ms. applicuit] Abiathar ephod ad David, et consuluit David Dominum, dicens: Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non? [h. non habet, an non ?] Dixitque ei Dominus : Persequere absque dubio enim comprehendes eos, et excuties prædam. [T. LXXXI.] Abiit ergo David ipse,et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor [ms. Bosor] : et lassi quidam substiterunt [h.reliqui vero... substiterunt]. Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri substiterant enim ducenti, qui lassi

Б

sis, continuo legit cum Vulgatis, conturbatus enim

erat.

Omittit hic quoque Veronens. ms. verba per choros, quæ in Hebræo tamen sunt .

Excidit negandi particula a Veronens. ms.,quæ tamen in Hebræo est. .

Ms. Veronens. fecerunt,et consequenter percusserunt, succenderunt, duxerunt.

Nomen Dominus, neque ms. Veronens. neque ipse Hebr. textus hic habet.

transire non poterant torrentem Besor [h.qui jussi A et iniquus, de viris qui ierant cum David dixit: fuerant ne transirent torrentem Besor]. Et invenerunt virum Ægyptium in agro, et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam, sed et fragmen massa caricarum, et duas ligaturas [h. duas passas] ovæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus. Dixit itaque ei David Cujus es tu? vel unde? quo pergis? [h. non habet, quo pergis?] Qui ait : Puer Ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ : dereliquit autem me dominus meus,quia ægrotare cœpi nudiustertius.Siquidem nos erupimus ad australem partem [Vulg. plagam] Cherethi, et contra Judam, et ad meridiem Chaleb, et Siceleg succendimus igai. Dixitque ei David: Potes me ducere ad istum cuneum? Qui ait: Jura mihi per Deum, quod non occidas me, et non tradas me in manum domini mei, et ducam te ad cuneum istum 1. Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ, comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem [h. non habet, diem], pro cuncta præda, et spoliis quæ ceperant de terra Philisthim, et de terra Juda.Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos, et fugerant. Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit. Nec defuit quidquam [ms.quisquam] a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis; et quæcunque C rapuerant, omnia reduxit David. Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam : dixeruntque: Hæc est præda David. Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant 2, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat [h. qui jussi fuerant ne pergerent cum David : et residere eos jusserant] in torrente Besor egressi sunt obviam David et populo,qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice. Respondensque omnis vir pessimus

Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii : quos cum acceperint, recedant. Dixit autem David: Non sic facietis, fratres mei, de his quæ tradidit Dominus nobis, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manus nostras : nec audiet vos quisquam super sermone hoc. Equa enim pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident [h. simul divident]. Et factum est hoc ex die illa, et deinceps constitutum et præfinitum, et quasi lex in Israel usque in diem hanc. Venit ergo David in Siceleg, et misit dona [h. non habet dona] de præda senioribus Juda proximis suis dicens: Accipite benedictionem B [h. Ecce vobis benedictio] de præda hostium Domini his qui erant in Beth-El, et qui in Ramoth [ms. Ramath] ad meridiem, et qui in Jether,et qui in Aroer, et qui in Sephamoth, et qui in Esthama, et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameli,et qui in urbibus Ceni, et qui in Arama [ms. Rama], et qui in lacu Asan, et qui in Athach, et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis, quibus commoratus fuerat David ipse, et viri ejus.

1 Addunt Vulgati, Et juravit ei David.

qui

2 Auctor quæstionum seu traditionum. Hebraicarum in libros Regum non probat Latinam versionem hujus loci, quam negat esse convenientem cum Hebr. veritate,dicens: «< Cum in Latinis codicibus legatur,lassos quosdam substitisse ad sarcinas; et in Hebr. habeatur, jussus fuisge ut residerent ad sarcinas: locus hic monstrat, Hebraicarn veritatem in hoc sequi debere,quæ non lassos, sed jussos remansisse ad sarcinas, dicit fuisse. Ait enim ita : Equa pars erit descendentis ad prælium, et remanentis ad sarcinas. Non ait : Qui lassi remanserunt ad sarcinas: quia si lassi remansissent, nulla eis deberetur de prædis portio. » At pace non indocti hujus scriptoris dicere fas sit, optime legi in Latinis codicibus juxta Hebraicam veritatem, Qui lassi substiterant, etc. Verbum enim 1 piggeru, Latine redditur, lassi fuerunt, vel debiles facti sunt, sive eliam pigriores fuerunt, præ ficta scilicet lassitudine, quam simulabant, ne pergerent cum David. Præter

[Cap. XXXI.] Philisthim autem pugnabant adversum Israel:et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim, et ceciderunt interfecti [h. vulnerati] In monte Gelboe. Irrueruntque Philisthim in Saul, et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisue, filios Saul. [T. LXXXII.] Totumque pondus prælii versum est in Saul [h. aggravatum est etiam prælium in Saul]: et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis. Dixitque Saul ad armigerum suum: Evagina gladium tuum, et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interfeciant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus, fuerat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum. Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus

ea cum David jusserit eos residere ad impedimenta, id est, ad sarcinas, jure bellantium portio prædæ eis debebatur, quamvis obtentu lassitudinis veræ aut fictæ remansissent in torrente Besor. Cæterum peculiare est scriptori jam laudato, atque scholiasti Canonis Hebraicæ veritatis, ut verbum piggeru, interpretentur jussi fuerunt. Nemo enim est, quod sciamus, Hebræorum aut hebraizantium recentiorum,qui hujusmodi significantiam expresserit ex radice, pigger,sive phagar; sed omnes consentiunt in Latinam interpretationem Hieronymi. Igitur non improbabilis exsistit conjectura, unum eumdemque auctorem habuisse quæstiones jam dictæ in libros Regum, et scholia Canonis Hebr. veritatis; maxime quod totum opus quæstionum seu traditionum Hebraicarum contextum inveniatur e scholiis marginalibus ejusdem Canonis Hebr. veritatis. Recolat ea lector que supra scripsimus in nostris Prolegomenis. MART.

est cum eo. Mortuus est ergo Saul, et tres filii A retur in templo idolorum suorum 1, ei in populis. ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter. Videntes autem viri Israel, qui erant trans vallem, et trans Jordanem, quod fugissent viri Israelitæ, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas et fugerunt: vene runtque Philisthim, et habitaverunt ibi.Facta autem die altera, venerant Philisthim, ut exspoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboe. Et præciderunt caput Saul,et exspoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntia

Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus
vero suspenderunt in muro Beth-San. Quod cum
audissent habitatores Jabes Galaad,quæcunque [h.
non habet cunque] fecerant Philisthim Saul, sur-
rexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt
tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera
filiorum ejus,de muro Beth-San: veneruntque Jabes
[Vulg. add. Galaad], et combusserunt ea ibi : et
tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Ja-
bes, et jejunaverunt septem diebus.

1 Tacet Veronens. ms. suorum, quod tamen addit Hebræus textus.

LIBER II SAMUELIS '.

[Cap. I.] Factum est autem, postquam mortuus B sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam, est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg dies duos. In die autem tertia, apparuit homo veniens de castris Saul, veste conscissa,et pulvere aspersus caput, et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit. Dixitque ad eum David : Unde venis? Qui ait ad eum : De castris Israel fugi. Et dixit ad eum David; Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait: Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt, sed et Saul et Jonathan filius ejus interierunt. Dixitque David ad adolescentem [h. puerum], qui nuntiabat ei: Unde scie quia mortuus est Saul, et Jonathan filius ejus ? Et ait adolescens, qui narrabat ei. Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam, porro currus et equites appropinquabant ei 2, et conversus post tergum suum,vidensque me vocavit Cui cum respondissem: Adsum, dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites sum. Et locutus est mihi: Sta super me, et interfice me, quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est. Stansque super eum, occidi illum :

[blocks in formation]

ct tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius,et attuli ad te dominum meum huc. Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo, et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini,et super domum Israel, quod corruissent gladio. [T. LXXXIII.] Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei: Unde es? Qui respondit: Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini? Vocansque David unum de pueris [Vulg,add. suis], ait: Accedens irrue in eum. Qui percussit eum, et mortuus est. Et ait ad eum David: Sanguis tuus super caput tuum: os enim tuum locutum est adversum te, dicens: Ego interfeci christum Domini. Planxit autem David planctum [h. planxit autem David lamentatione [hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus. [Et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro Justorum 3 [h. Et dixit, ut doceret filios Juda

ipsum monuisse scholiastes voluit, quod et Martianæus adnotationis vestigiis conjecit. Sed et S. ipse Pater idem in prologo docuit, nihilque fere est dubium, rejecta veteri distinctione, sui illum exemplaris seriem continuasse. Nec eam tamen revocare nunc demum est animus, sed lectorem hac de re monuisse sit satis.

2 Non habet ei Veronens.ms., quod tamen in Hebræo sonat.

3 Diximus (hujus edit. col. 525 not. 1) quid de libro Justorum Hieron. scripserit: quoniam autem plura adhuc de eodem volumine hoc loco dicenda promisimus, superest ut Raban. Maurum capite i Comment. in II lib. Regum ita disserentem audiamus « Quod vero sequitur, inquit, sicut scriptum est in libro Justorum, etc. Ipsum librum hodie nusquam, neque apud ipsos Hebræos inveniri posse asseverant; sicut nec librum Bellorum Domini,cujus in libro Numerorum mentio est: neque carmina Salomonis, neque disputationes ejus sa

« ElőzőTovább »